Caput XIII. Solvuntur objectiones
Neque vero ejusmodi sunt argumenta sententiae contrariae, ut solvi non possint.
Objiciunt enim primo, quod Scriptura testetur paradisum plantatatum fuisse in Eden ad Orientem, Genes, ii; Eden autem locus sit prope Charam in Mesopotamia, ut intelligi potest ex illo Ezechiel.xxvn: Charan et Chene, et Eden negotiatores tui, et ex illo IV llegum. xvm: Num quid liberaverunt Dii gentium singulos, quos vastaverunt Patres mei, Goram videlicet, et Charan et Iieseph, et filios Eden qui erant in Thalassar. Et denique ex illo Genes, iv. Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad Orientalem plagam Eden. Secundo, quod in Mesopotamia reperiantur flumina quae dicuntur fuisse in paradiso. Tertio, quod ea sit regio amoenissima.
Sed respondemus, vocem Eden in Scriptura nunc esse nomen loci, nunc vero sig¬
nificare delicias, seu voluptatem, ut notum est linguae Hebraicae peritis. Et quidem in locis citatis Eden esse nomen loci perspicuum est, sed non esse cum locum, unde ejectus fuit Adam, non leve argumentum esse videtur, quod in eodem dicatur habitasse Cain, nisi quis ita desipiat, ut existimet datum fuisse Camo pro exilio paradisum. Praeterea ex Eden, ubi erat paradisus, oriebatur flumen, quod inde dividitur in quatuorcapita, Gcn. ii. AtexEden, quodestprope Mesopotamiam nullum ejusmodi flumen oriri compertissimum est. In secundo autem cap. Genes, non esse nomen loci, sed voluptatem significare satis nobis persuadet auctoritas editionis vulgatae, et S. Hieronymi, qui non solum ita vertit, sed etiam in quaest. Hebraicis notat, sic vertisse Symmaichum, et ipsos etiam Septuaginta. Quod attinet ad flumina, et loci amoenitatem, jam ostendimus in Mesopotomia nullum oriri ex fluminibus paradisi, neque eam esse amoenitatem, quae fuisse dicitur in paradiso. Proinde eam sententiam melius refelli, quam confirmari argumento fluminum, et amoenitatis.
Est aliud argumentum quod contra nos fieri posset de fontibus Euphratis, et Tigris, qui noti esse perhibentur. Sed respondent S. Augustinus lib. viii. de Gen. cap. 7. Theodoretus quaest. 29. in Genes, et Rupertus lib. ii. in Genes, cap. 24. Sed unius Augustini verba hoc loco adducemus: « Quoniam (inquit S. Augustinus) locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi credendum est, sicut fidelissima Scriptura testatur. Sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi isse sub terras, et post tractus prolixarum regium locis aliis erupisse, ubi tamquam in suis fontibus noti esse perhibentur. Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat? »
Chapter 11 of 17