Caput XXV. Solvitur argumentum ex traditione veterum Patrum pro sola fide
Quamvis adversarii testimonia sanctorum Patrum non magni pendant, cum ipsorum erroribus manifeste repugnant: tamen cupide illa eadem colligunt, si quando in specie saltem nobis contraria esse judicant. Percurram igitur breviter testimonia, qua; ab illis adferri solent, tametsi non ignorem jam ab uno, aut altero, fortasse etiam a plurimis ex nostris, satis diligenter esse ferme omnia explicata.
Primo loco proferunt ex Origene in cap. 3. epistola) ad Romanos ha)c verba. « Et dixit
(Apostolus) sufficere solius fuJei justificationem, ita ut credens quis tantummodo, justificetur, etiamsi nihil ab eo operis fuerit expletum i).
Respondeo: Origenes opponit fidem operi externo, ac docet, posse hominem interdum justificari, etiamsi nullum opus externum faciat. Ponit enim exemplum peccatricis et latronis, qui non leguntur jejunasse, aut eleemosynas fecisse antequam justificarentur. Itaque per vocabulum Sola, excludit Origenes necessitatem operis externi; quando videlicet, aut potestas, aut occasio deest ejusmodi operis faciendi.
Non excludi autem ab Origene dilectionem et poenitentiam, perspicuum erit ex verbis ejus in cap. 4. ejusdem epist. ad Romanos: « Puto », inquit, « quod prima salutis initia, et ipsa fundamenta fides est; profectus vero, et augmenta aedificii, spes; perfectio autem, et culmen totius operis, charitas ». Et infra: « Credentibus quidem Christo, nec tamen deponentibus veterem hominem cum actibus suis, fides reputari non potest ad justitiam ». Vides igitur non sufficere solam fidem, sed etiam spem, et dilectionem, et depositionem veteris hominis, quod fit per poenitentiam, omnino requiri.
Secundo proferunt ex Hilario illa verba can. 8. in Matth. « Movet Scribas, remissum ab homine peccatum, hominem enim tantum in Jesu Christo intuebantur, et remissum ab eo quod lex laxare non poterat. Fides enim sola justificat ».
Respondeo, non excludit Hilarius per particulam « sola », nisi legem Mosis, de qua loquebatur. Qui enim dicit, lex non justificat sed sola fides, idem est, ac si diceret, ex his duobus sola fides vim habet justificandi, siyc, fides justificat, lex non justificat, in quem sensum scriptum est, Actor, vm. Nondum Spiritus sanctus, in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu, non enim illud, « tantum », excludit fidem, aut alias virtutes, sed solum visibilem Spiritus sancti adventum. Itaque idem Hilarius can. 7. in Matth. cum fideconjungit opera, cum sic loquitur: « Salus gentium omnis in fide est, et in praeceptis Domini vita est universorum ».
Tertio, proferunt ex Basilio illa verba in hom.lia de Humilitate: « Haec est perfecta, et integra gloriatio in Deo, quando neque ob
justitiam suam quis se jactat: sed novit quidem se ipsum vera) justitiae indignum, sola autem fide in Christum justificatum ».
Respondeo, excludit Magnus Basilius per vocem « sola », opera, qua) fiunt sine fide, et gratia Dei. Hortatur enim ad humilitatem, ac monet, ut unusquisque intelligat, se nihil justitiae a se habere, sed quidquid habet, donum esse Dei. Itaque sola fide justificari apud Basilium, nihil est aliud, nisi ex dono Dei tantum justificari; non ex operibus provenientibus omnia dona Dei. Et valde accommodate ponit exemplum Apostoli, qui ad Philipp. in. non vult habere justitiam suam, id est, opera facta ex gratia fidei. Et ibidem reprehendit ingratos, qui gloriantur de bonis suis, quasi dona Dei non essent. Porro idem Basilius in sermone de fide, posteaquam docuit necessitatem fidei, adjungit etiam necessitatem charitatis. Quod probat, tum ex Apostolo I Corinth. xiii. tum ex ipso Domino qui Joan. xv. non ex fide, sed ex charitate discipulos suos cognoscendos esse prsedixit.
Quarto, proferunt ex Ambrosio verba illa in sermon. 45. « Sicut suffecit, Judte ad scelera, Christum deseruisse; ita suffecit latroni ad innocentiam, Domino credidisse ». Item ex comment. in cap. iii. ad Roman. « Justificati sunt gratis, quia nihil operantes, neque vicem reddentes, sola fide justificati sunt dono Dei ». Item in cap. iv. « Non ergo opus est lex, quando impius per solam fidem justificatur ». Item ibidem: « Sic decretum dicit, a Deo, ut cessante lege, solam fidem gratia) Dei poscerent ad salutepn ». Item: « Beatos dicit, de quibus hoc sanxit Deus, ut sine labore, et aliqua observatione, sola fide justificentur apud Deum ». Item in cap. ix. « Sola fides posita est ad salutem ». %
Respondeo: Ambrosius (si tamen is est auctor vel sermonis illius, vel commentariorum in Paulum) per vocem Solam, non excludit, nisi opera caeremonialia legis veteris, aut certe necessitatem operum externorum. Nam idem auctor sic loquitur in comment. ad iv. cap. ad Hebraeos: « magna res est fides et salutaris, et sine hac non est salvari possibile: sed sola fides non sufficit. Operari fidem per dilectionem necessarium est, et conversari digne Deo ».
Idem etiam auctor in cap. m. ad Rom. ex-
Act. VIII, id.
plicat, gentiles salvari sola fide, quia sine observatione circumcisionis, sabbati, neomeniae, et similium salvantur. Sic etiam in cap. iv. ideo dicit, cessante lege, solam fidem sufficere, quia loquitur de lege ca;rcmoniali, quaj jam cessavit. Nam in cap. vi. tractans illud: Gratias autem Deo, quia cum fuissetis servi peccati etc. dicit, nos jam servire Deo, non per legem Mosis, sed per legem naturae. Denique in cap. 9. antequam diceret, sola fides posita est in salutem, praemiserat, per fidem hominem consequi salutem sublatis neomeniis, et sabbato, et circumcisione, et lege escarum, et oblationibus pecorum.
Quinto, proferunt ex Ghrysostomo illa verba in homilia de fide et lege naturae: « Eum qui operatur opera justitiae, sine fide non possum probare vivum esse: fidelem absque operibus possum monstrare et vixisse, et regnum coelorum assecutum: nullus sine fide vitam habuit, latro autem credidit tantum, et justificatus est ». Item illud ex homil. iii. in epist. ad Titum: « Si credis fidei, cur alia infers, quasi fides justificare non sufficiat sola? »
Respondeo: Chrysostomus in priore loco docet, fidem solam, id est, sine opere externo interdum sufficere, opus externum sine fide numquam sufficere. Et rationem reddit, quia fides parit opera, opera non pariunt fidem: in posteriore loco docet fidem solam, id est, sine caeremoniis legis veteris abunde sufficere. Nam post verba allegata, mox addit: « Quid te spontaneae servituti subdis, et legis jugo collum submittis »?
Chrysostomum autem non fuisse in ea sententia, ut existimaret, fidem sine dilectione et poenitentia, aliisque similibus operibus sufficere, facile potest intelligi ex illis verbis ipsius homil. 70. in Matth. « Ne fideles sola se fide salvari posse confidant, de poena malorum disserit. Ita infideles ad fidem, fideles vero ad recte vivendum cohortatur ». Yide etiam homil. 5. 25. et 26. in Matth. Item hom. 28. 29. et 31. in epist. ad Rom. Item hom. 1. in priorem epist. ad Timoth. ubi sic ait: « Non fide solum opus est, sed etiam charitate ».
Sexto proferunt ex Augustino illud: « Quantselibet fuisse virtutis antiquos praedices j ustos, non eos salvos fecit, nisi fides Mediatoris ». Lib. I. contra duas epistolas Pelagianor. cap. 21. Item illud: 0 Si quis cum crediderit, mox de hac vita decesserit, justificatio fidei
manet cum illo: nec praecedentibus bonis 0 eribus, quia non merito ad illam, sed gratia pervenit: nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur ». Lib. lxxxiii. quaest. 76.
Respondeo: in priore loco solum docet Augustinus, neminem sine fide salvari; proinde antiquos justos neque per naturam, neque per legem Mosis, sed per ipsam Christi fidem esse salvatos. Ipsa enim sola ex rebus enumeratis vim habet salvandi. Quomodo si tres ambularent, et diceretur nobis, nullus estDoctor nisi ille, qui ambulat medius, non intelligeremus, nullum esse in orbe terrarum Doctorem praeter illum, sed non esse inter eos tres Doctorem nisi unum.
In posteriore loco apertissime loquitur sanctus Augustinus de fide viva et charitate perfecta, atque formata, quae sine operibus in actu esse potest, sed non in habitu. Dixerat enim in verbis immediate praecedentibus, hominem justificari sine operibus praecedentibus fidem, sed fidem justificantem esse fidem, quae per dilectionem operatur. Idem autem Augustinus in infinitis locis, ut supra citavimus, docet, fidem sine charitate nihil esse nisi fundamentum aedificii, et initium, ac radicem justificationis.
Septimo, posset adduci Cyrillus Alexandrinus qui lib. x. in Joan. cap. 18. scribit, hominem per solam fidem inhaerere Christo. Sed in eodem loco satis ipse se explicat, cura dicit, posse hominem in Christo manere per fidem, et tamen carere dilectione et perire.
Octavo, adduci potest Leo in epist. 70. ubi sic ait: « Sola fides Catholica vivificat et sanctificat ». Et serm. 4. de Epiphania: * Hoc est quod justificat impium, hoc est, quod de peccatoribus facit sanctos, si in uno, eodemque Domino Jesu Christo, et vera Deitas, et vera credatur humanitas ».
Sed responsio est in promptu; siquidem per vocem Sola, nihil aliud S. Leo excludit, nisi falsam fidem, et hsereticas sectas. Sola enim fides Catholica, id est, non Ariana, non Eutychiana, non Lutherana justificat. Ut illud omittam, quod non loquitur Leo, sicut etiam neque alii Patres, de fide speciali promissionum; sed de fide dogmatica, quam adversarii neque solam, neque cum aliis virtutibus justificare concedunt.
Nono, adduci potest Theophylactus, qui in comment. ad cap. 111. ad Galat. £pt: « Fides sola habet in se justificandi virtutem ». Sed locus iste similis est testimonio S. Au-
gustini supra citato, neque aliud significat, nisi nihil esse, quod sine fide justificare valeat.
Decimo, adduci potest, et solet Bernardus. qui serm. 22. in Cantica sic ait: « Quisquis pro peccatis compunctus, esurit, et sitit justitiam, credat in te, qui justificas impium, et solam justificatus per fidem pacem habebit ad te ». Et in epist. 77. citans illud: « Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit »: « Caute », inquit, « non repetiit, qui vero baptizatus non fuerit, condemnabitur, sed tantum, qui vero non crediderit, innuens nimirum, solam fidem interdum sufficere ad salutem, et sine illa sufficere nihil ».
In priore testimonio loquitur de fide viva, et cum charitate conjuncta. Nam illa est, quae esurit et sitit justitiam, et quae pro peccatis non timore poenae, sed justitiae amore compungitur. Itaque idem est, ac si dixisset, Qui toto corde aversatur peccatum, et cupit operibus poenitentiae Dpmino satisfacere,
etiam antequam opera ista aggrediatur per fidem vivam, et charitatem ferventem Domino reconciliatur.
In posteriore testimonio pe.r vocem Solam, Baptismi necessitatem excludit, quando videlicet ejus percipiendi facultas non datur. Justificat enim fides sine Baptismo in necessitatis articulo, non autem Baptismus sine fide. Ea tamen fides, quse sine Baptismo aliquando justificat, numquam-sine voto Baptismi et poenitentia, ac dilectione justificat. Sic enim loquitur idem Bernardus serm. 24. in Cantica: a Non facit hominem rectum fides etiam recta, quse non operatur ex dilectione ». Et infra: « Neque opera sine fide, neque fides sine operibus sufficit ad animi rectitudinem ».
Habemus igitur ex testimoniis veterum Patrum, fidem solam aliquando justificare, sed numquam in eo sensu, quo id accipiunt ad-* versarii.
Chapter 26 of 78