Caput III. Solvuntur objectiones,
Superest argumenta solvere, Argumentum Primum; Animae quae in Purgatorio degunt sunt imperfectae ifc charitate, igitur proficere debent et mereri ut perficiantur. Quod sint imperfectae probatur. Primo, quia si illae animae essent perfectae, certe non punirentur; quorsum enim puniantur spiritus perfecti? Si dices, ut satisfaciant Deo. Contra, quia Deo maxime satisfit per charita-
tera: Charitas enim operit multitudinem peccatorum, inquit Petrus, I. Pet. IV, 8.
Secundo, quia si is qui moritur, debitor sit adhuc decem dierum jejunii, et tamen symme diligat Deum, incredibile est Deum non condonare illi decem illos dies, cum soleat Deus libenter acceptare voluntatem, ubi non invenit facultatem, ergo si illi non condonatur debitum, signum est non fuisse perfectum in charitate.
Tertio, quia si essent perfectae, non timerent poenas; nam perfecta charitas foras mittit timorem; si non timerent poenas, non punirentur, quia non est poena id quod amatur, et libenter recipitur; ergo non essent in Purgatorio, nisi essent imperfectae.
Quarto, quia nihil esse potest perfectum extra Deum, juxta illud I. Corinth. XIII: Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (i); ergo animae Purgatorii, quae beatae non sunt, necessario impeitfcctae sunt. Deinde probatur consequentia pi'imi argumenti.
Primo, impossibile est in via stare; semper enim oportet progredi, aut regredi, ut Bei‘nardus dicit, animae autem Purgatorii sunt in via, nondum enim pervenerunt. Secundo: « Virtus in infirmitate perficitur, II. Corinth. XII. et aurum in fornace fit lucidius. Tertio, impossibile est creaturam aliquam conservari, nisi accipiat semper amplius et amplius, donec absorbeatur in suum principium, ut patet in fluviis, qui semper accipiunt novam aquam, donec in mare ingrediantur, unde conservatio dici solet continua quaedam creatio. Quarto, charitas post hanc vitam erit major, ergo augebitur, ergo per merita.
Respondeo ad antecedens, animas Purgatorii posse dici imperfectas respectu earum quae sunt in gloria; et etiam unam in Purgatox-io posse dici imperfectam respectu alterius, sive in Purgatorio, sive in hoc mundo existentis. Tamen absolute omnem animam in Purgatorio existentem esse perfectam in charitate. Nulla est charitas simpliciter imperfecta; dicitur enim I. Joan. II: Qui servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. Sufficit autem quilibet gradus charitatis, ut quis servet verbum, id est, praecepta Domini.
Ad consequentiam dico, animas Purgatorii, quatenus sint imperfectae respectu earum, quae sunt in coelo, debere perfici in charitate, sed illud augmentum non requirere nova merita; nam erit praemium omnium meritorum praeteritorum. Dupliciter enim augetur charitas; uno modo in genere gratiae, ut fiat homo aptior ad magis merendum, et hoc augmentum non datur post hanc vitam; altero modo in genere gloriae, ut remunerentur omnia merita praeterita, et hoc fiet in ipsa beatitudine, pars enim praemii erit, ut Augustinus dicit, lib. de correp. et gratia cap. 10. tanta copia charitatis, ut nunquam excidere possit a beatitudine, et a justitia, qui ea copia charitatis praeditus erit.
Ac ut ordine respondeamus ad singula capita hujus objectionis. Ad Primum dico, quamquam potest fieri, ut dolor internus sit tantus, et a tanta charitate procedens, ut plene satisfaciat pro omni reatu, tamen potest etiam fieri, ut non sit tantus dolor, et propterea remaneat aliquid in Purgatorio luendum; non enim repugnat perfectioni charitatis, quse habetur extra regnum coelorum, reatus poenae, pro quo satisfaciendum sit. Ad verba B. Petri dico charitatem operire multitudinem peccatorum, sed non eodem modo quoad culpam, et quoad poenam; nam culpam totam semper delet per actum suum proprium, poenam autem tollit non semper totam per actum suum, sed per opei'a satisfactoria, quae ipsa charitas imperat.
Ad Secundum dico similiter, si is qui moritur, summo amore doleat de peccatis, posse eum eo modo satisfacere pro omni poena; si autem non sit tantus dolor, debere satisfacere postea in Purgatorio. Neque obstat, quod ille cuperet jejunare, si superesset vita, et Deus acceptat voluntatem ubi non invenit facultatem; nam in isto invenitur facultas satisfaciendi, si non jejunando, certe patiendo in Purgatorio.
Ad Tertium dico, animam Purgatorii non timere, sed pati reipsa poenas; timor enim est futurorum, non praesentium: dico praeterea non repugnare perfecta} charitati timorem poenae, alioqui Christus qui timuit poenas, et ex eo timore sanguinem sudavit, Lue. XXII. non fuisset perfectus in charitate. Quod autem Joannes dicit: Perfecta charitas foras mittit timorem, non intelligitur de quocumque timore poenae ut natu-
tali vel filiali, sed de timore servili, id est, de timore culpae, praecipue propter poenam; qui enim perfecte diligit, metuit offendere Deum, praecipue propter ipsum Deum, non propter poenam, quae sequitur offendentes Deum; atque ita perfecta charitas libera est 'ab illo metu servili, quo quis non audet peccare, ne damnetur, peccaturus si non timeret damnari.
Ad Quartum dico, extra Deum non posse inveniri aliquid ita perfectum, quod non debeat dici imperfectum respectu perfectionis gloriae, tamen illud ipsum erit simpliciter perfectum: unde Paulus Philip. III. dicit: Non quod jam perfectus sim, sequor autem si quo modo apprehendam. Et infra: Quicumque ergo perfecti sumus: ubi se perfectum dicit absolute, et tamen imperfectum, comparatione facta ad beatos.
Jam ad Primum in confirmationem consequentiae, dico, animas Purgatorii non esse in via, sed in termino, quantum ad gratiae augmentum; qui enim ad urbem aliquam tendit, et pervenit ad ejus portas nocturno tempore, dicitur jam pervenisse, et totam viam confecisse, licet portas inveniat clausas, et non possit ingredi, donec Sol oriatur. Pra)- terea quod Bernardus ait: « In via Dei non progredi esse retrogredi, » non debet accipi mathematice, sed moraliter; non enim vult dicere in quolibet opere nos mereri augmentum gratiae, aut perdere aliquid gratiae, sed eos qui non dant operam, ut proficiant, facile impelli posse a Diabolo, et mundo ad casum etc.
Ad Secundum dico, in primis Paulum ad litteram loqui de virtute Dei, quae dicitur perfici in infirmitate, quia tunc magis apparet Dei potentia, quo plura ei resistunt; habetur enim in Graeco S/jvagt? gov, id est, virtus mea. Dico praeterea, virtutem etiam nostram perfici in tribulationibus, sed in hac vita tantum quoad verum augmentum virtutis, quia in hac vita tantum est locus merendi; at in futura dici posse perfici in Purgatorio, non quod ei aliquid addatur, sed quod auferatur rubigo peccatorum; quomodo aurum in fornace fit lucidius, non quia illi aliquid additur, sed quia separatur a terra, et plumbo, et similibus.
Ad Tertium dico, falsissimum esse illud principium Lutheri in rebus permanentibus, solumque habere locum in successivis, alio-
qui res permanentes numquam, essent eaedem, et sic Deus nunc nonpuniret in inferno Judam illum qui peccavit, sed alium quem postea creavit, nec remuneraret Petrum, qui meruit, sed alium quemdam postea creatura. Quod autem dicitur, conservationem esse continuam creationem, est verum, sed intelligitur creari illud idem, non augeri vel fieri aliud novum.
Ad Quartum jam est responsum.
Secundum argumentum Lutheri; Animae in Purgatorio continuo peccant; ergo sunt in statu merendi, et demerendi. Probat antecedens; Animae illae horrent poenas, ac refugiunt, et requiem quaerunt, ergo peccant. Antecedens probat, tum quia alioqui non punirentur, poena enim involuntaria esse debet, et amara, tum etiam, quia non deberemus precari illis requiem, et liberationem a Purgatorio, si amarent ipsae eas poenas.
Probat Deinde consequentiam. Primo, quia vere amanti omnes poena) dulcescunt, ergo animae illae dum refugiunt poenas non perfecte amant, proinde peccant. Secundo, quia dum refugiunt poenas, quaerunt quae sua sunt, non honorem Dei. Tertio, quia Deum amant amore concupiscentiae, clum cupiunt ab eo liberari. Quarto, quia Christus dicit, qui non accipit crucem suam, non est me dignus, id est, qui non accipit sponte et libenter. At crux animarum Purgatorium est; peccant igitur dum eam crucem refugiunt.
Respondeo, animas in Purgatorio horrere ac refugere poenas, et requiem quajrere, quatenus eas considerant ut malas, et naturae contrarias, et tamen simul eas libenter admittere, et tolerare, quatenus considerant ut instrumenta, per quae purgantur; quomodo aegrotus horret medicinam amaram, et tamen libenter sumit, quia per eam curari sperat, neque in hoc ullum peccatum esse potest. Nam Dominus qui peccare non potuit, horruit tamen poenas, et dixit: Pater transfer calicem hunc a me, Matth. XXVI. et David clamat: Quoniam tribulor, velociter exaudi me, Psalm. LXV1III. Et de Petro Christus ait, Joan. ult: Cum senueris alius cinget te, et ducet quo tu non vis.
Denique S. Cyprianus ait lib. de mortalitate: « Quis non tristitia carere optet? quis non ad laetitiam venire festinet? » Et B. Augustinus lib. X. Confessionum c. 28. de poenis loquens: « Tolerare eas jubes, non
amare; nemo autem quod tolerat amat, quamvis tolerare amat. »
Ad Primum ergo, quo probatur consequentia, dico, vere amanti non sic dulcescere poenas, ut eas non sentiat, sed sic, ut licet amaras, toleret tamen alacriter propter amatum, ut patet tum ex dictis, tum ex verbis S. Eleazari II. Machab. VI: Tu scis, inquit, Domine, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo labores; secundum animum vero propter timorem tuum libenter koec patior. Et hic fuit communis affectus martyrum, qui revera sentiebant, acerbissimos dolores, et tamen libenter eos ferebant, licet quibusdam Deus privilegio quodam sensum doloris abstulerit per affluentiam consolationis, ut scribit Ruffinuslib. X. hist. cap. 3G. de Theodoro.
Ad secundum dico, eas non quaerere quae sua sunt, sed honorem Dei; cupiunt enim cito liberari, ut possint magis, et melius Deum laudare.
Ad Tertium dico, eas amare Deum amore amicitiae, quia bonum suum referunt in Deum.
Ad Quartum dico, eas accipere crucem suam, quia libenter patiuntur, nec petunt liberari, nisi secundum Dei voluntatem, et per media, quae Deus instituitjet certe si essent vera quae dicit Lutherus, id est, animae illas si quaererent quae sua sunt, et amarent Deum amore concupiscentiae, nec vellent accipere crucem, non jam imperfectam charitatera, sed nullam haberent, et non in Purgatorio, sed in inferno essent.
Argumentum Tertium, quorumdam Catholicorum. Animae Purgatorii habent omnia necessaria ad meritum; nam habent gratiam, fidem, spem, charitatem, et liberum arbitrium, saltem quoad exercitium; cur igitur non merentur? Deinde beati mereri possunt, ut patet de Christo qui semper fuit beatus, et tamen merebatur, ergo multo magis animae Purgatorii mereri poterunt. Item dives in inferno oravit pro se, et suis Lucae XI. ergo etiam animae Purgatorii orare possunt, at ista oratio procedit sine dubio ex charitate, meretur igitur exaudiri. Denique idem confirmant auctoritate S. Thomae, qui in IV, dist. 21. quaest. I. art. 3. ad. 4. dicit, post hanc vitam non posse reperiri meritum respectu praemii essentialis, sed tantum respectu accidentalis.
Respondeo ad argumentum, deesse ad
Matth. XXVI. 39; Psal. LXVIII, 18: Joan. XXI, 18. — II. Mach. VI, 30.
meritura animabus Purgatorii statum vitae; Deus enim, ut ex Scripturis manifeste probatur, solum pro tempore hujus vitee constituit acceptare bona opera ad meritum, vel demeritum. Post hanc vitam vero bona opera erunt effectus gloria}, et mala effectus damnationis.
Ad Primam confirmationem dico, Christum simul fuisse comprehensorem, et viatorem, et ideo qua parte viator erat, mereri poterat, unde post mortem suam, quia desiit esse viator, nihil amplius meruit.
Ad Secundam dico, si animae Purgatorii orent pro se vel nobis, de quo inferius in quaestione de suffragiis disseremus, ndn mereri, sed solum impetrare ex meritis praeteritis, quomodo nunc sancti orando pro nobis impetrant, licet non mereantur.
Ad Tertiam confirmationem dico, S. Thomam mutasse sententiam; nam in quaest. VII, de malo, artic. 11. diserte docet, in Purgatorio nullum posse esse meritum nec essentialis, nec accidentalis praemii; quod idem docent Bonaventura, Scotus, Durandus, et alii: fortasse etiam B. Thomas in 4. nomine meriti non proprie uti voluit, sed improprie; vocavit enim actum dilectionis in Purgatorio meritorium remissionis culpae venialis, quia est remissorius, licet non per modum meriti proprie dicti, sed per modum contrarii tollentis suum contrarium.
Chapter 18 of 34