Skip to the text

Caput X. Qualis sit Purgatorii ‘poena

De poena Purgatorii quasdam sunt certa, et quaedam dubia. Primo certum est, Purgatorii poenam non esse desperationem et metum Gehennae, ut Lutherus sentit; id enim jam refutatum est.

Secundo, certum est etiam, unam Purgatorii poenam esse carentiamj divinae visionis; non enim possunt animae illae non dolere, quod videant se propter suas culpas impediri a fruitione summi boni, quae vocatur poena damni.

Certum est tertio, praeter hanc poenam esse etiam aliquam aliam poenam, quam Theologi vocant poenam sensus, quae consistit in aliquo dolore proveniente aliunde, quam ex carentia visionis Dei. Ut enim qui peccat avertit se a summo bono, et convertit inordinate ad creaturas, ita postea puniri debet non solum carentia summi boni, sed etiam afflictione inflicta ab aliquo alio creato objecto.

Certum est quarto, in Purgatorio, sicut etiam in inferno, esse poenam ignis, sive iste ignis accipiatur proprie, sive metaphorice, et sive significet poenam sensus, sive damni, ut quidam volunt. Quod enim aliquis ignis sit in Purgatorio et inferno, patet tum ex illis verbis B. Pauli, I. Corinth. III: Salvus enim quasi per ignem. Et Matth. XXV: Ite in ignem (eternum, tum ex testimoniis Patrum citatis in primo libro; omnes enim ignem appellabant Purgatorii poenam.

His certis positis, et in quibus omnes conveniunt, dubium est, Primo: An ille ignis sit proprie dictus ignis, an metaphorice? Secundo, si sit proprie dictus, quomodo possit agere in animas separatas? Tertio, a quibus ministrentur istae poenae, a Daimonibus ne, an ab Angelis bonis, an per se agant? Quarto, an ista poena sit major omnibus poenis hujus vitae?

Chapter 25 of 34