Skip to the text

Caput IV. Animas in Purgatorio certas esse de sua aeterna salute. '

Tertia quaestio nunc tractanda est. «Sintne in Purgatorio animae certae de sua salute, an incerta}. » Lutherus art. 38. docet, non esse certas. Idem docent quidam Catholici, qui existimant varias esse in Purgatorio poenas, et unam esse omnium maximam, incertitudinem salutis, qua dicunt quasdam solum animas mulctari, quae licet revera certo salvanda} sint, tamen ipsas hoc ignorare. Ita videtur sentire Dionysius Garthusianus ob quasdam visiones, quas ipse refert libro de quatuor novissimis art. 47. Idem docet Michael Baius, lib. II. de merit. operum cap 8. ubi probare volens peccatum veniale mereri

ex natura sua mortem seternam, adducit in argumentum, quia alioqui sequeretur animas in Purgatorio certas esse de sua salute, quod absurdum ei esse videtur.

Denique idem videtur deduci ex sententia Gersonis lectione I. de vita spirituali, et Joannis Roffensis contra articul. 32. Lutheri, qui admittunt veniale peccatum non esse tale, nisi ex misericordia Dei, ac proinde juste posse puniri in aeternum, si Deus velit. Hinc enim sequitur, animas, quae habent venialia peccata, non posse certo scire, an non punientur in aeternum, quamquam Roffensis in art. 38. Lutheri contendit, animas Purgatorii esse certas de sua salute, quod non video quomodo cohaereat cum priore sententia.

At communis Theologorum sententia est, omnes animas quae in Purgatorio sunt, habere certitudinem suae salutis. Ut autem intelligatur quantam habeant certitudinem, notandum est, tres esse gradus certitudinis:

Primus est ille, qui excludit omnem spem, et omnem timorem, et talis est beatorum, quibus beatitudo non est futura, sed praesens.

Secundus est ille, qui excludit omnem timorem, sed non omnem spem, et talis est in Purgatorio; nam beatitudo est illis futura, non praesens, et ideo non tollit exspectationem; et rursum est ardua, quia per poenas ad eam pervenient, et ideo illorum exspectatio potest vocari spes, tamen non est contingens, sed necessaria, quia non possunt amplius ab ea excidere, et ideo tollit omnem timorem.

Tertius est ille, qui neque spem, neque timorem excludit, et dici potest conjecturalis certitudinis gradus, et talis est noster, nobis enim beatitudo est bonum futurum non praesens, arduum non facile, contingens non necessarium vel impossibile, et ideo propriissime speramus, et timemus, sumus enim adhuc in praelio, in stadio, in agone.

Nunc ostendamus rem ita esse. Si animae non haberent certitudinem salutis, id necessario fieret propter unam ex quatuor causis, vel quia adhuc possunt mereri, et demereri, vel quia nondum sunt judicatae, vel quia ignorant sententiam judicis, licet lata sit, vel quia propter magnitudinem dolorum ita absorbetur, et obscuratur earum judicium, ut non possint cogitare, et videre hanc certitudinem: sed nihil horum habet locum; non primum, ut patuit; non secundum, quia licet judicium universale nondum sit factum, tamen prteter illud est particulare: quo judicantur animae statim a morte, ut Theologi in quartum dist. 47. et B. Thomas 3. part. quaest. LIX. art. 5. docent.

Adduci solent ad hoc judicium particulare probandum loca duo: Unus ex illo Joan. Y: Pater omne judicium dedit filio; cum enim dicit, omne judicium, videtur plura judicia significare, unum videlicet particulare, et aliud universale; Alter ex illo Ilebr. IX: Statutum est hominibus semel mori, et post hoc judicium. Sed illa loca non concludunt, uterque enim potest intelligi de judicio universali; nam Joan. V. illud (omne) non necessario refertur ad duo judicia, particulare, et generale, sed ad varios homines judicandos, et ad varia opera, de quibus judicandum erit, certe Augustinus exponit de ultimo judicio. Alterius autem loci ex capite 9. ad flebr. sensus est, cum fuerint mortui omnes homines, tunc fiet judicium, ut Oecumenius exponit.

Efficaciter tamen probatur judicium particulare ex illis verbis Eccles. XI: Facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Item: In fine hominis denudatio operum illius. Et praeterea idem colligitur evidenter ex alia veritate; nam de fide est, mox a morte impios descendere ad aeterna supplicia, ut patet Luc. XY1. de divite, et justos ad aeterna gaudia, ut patet Luc. XXIII. de latrone: Hodie mecum eris in Paradiso. At non est ullo modo credibile prius distribui poenas, et praemia, quam fiat judicium.

Deinde Patres idem docent. Cyprianus sermone de mortalitate: « Gratulari, inquit, oportet, et temporis munus amplecti, quod dum nostram fidem firmiter promimus, et labore tolerato ad Christum per angustam Christi viam pergimus, praemium vitae et fidei ipso judicante capiamus. » Chrysostomus hom. 37. in Matth. « Postquam, inquit, diem tuum obieris, judicium, et poena consequetur. In inferno enim, Psalmista dicit, quis confitebitur tibi? » Ubi etiamsi non additur statim, tamen necessario subintelligitur. Nam refellit Chrysostomus illorum errorem, qui putabant Christum post mortem praedicaturum, et ad poenitentiam adducturum defunctos.

Utitur autem hoc argumento; Post mor¬

tem sequitur judicium, et post judicium poena inferni, in inferno autem nemo potest confiteri Domino: igitur post mortem non est locus poenitentiae; quod si Chrysostomus non vellet dicere, statim a morte impios judicari, et trudi in infernum, sed differri haeo omnia in idem novissimum, nihil valeret argumentum ejus. Responderetur enim, hoc medio tempore praedicari posse defunctis, dum judicium universale differtur. Augustinus lib. II. de origine animae, cap. 4: «Jam illud, inquit, rectissime, et valde salubriter credit, judicari animas cum de corporibus exierunt, antequam veniant ad illud judicium, quo eas oportet jam redditis corporibus judicari.:>

His accedant exempla eorum, qui se judicatos testati sunt. Scribit B. Gregorius lib. IV. Dialogorum cap. 3G. de quodam Stephano, qui cum esset mortuus, et judici oblatus, audivit judicem indicentem, non hunc sed Stephanum Ferrarium vocari jussi. Atque ita ille revixit, et simul Stephanus Ferrarius, qui in vicinia morabatur, obiit; cui simile narrat S. August. lib. de cura pro mortuis cap. 12. de quodam Gurma. Addit autem Gregorius haec non fieri vero errore, sed ut per istum quasi errorem, qui mortuus fuerat, revivisceret, et narraret viventibus tormenta, et judicium quod manet impios post hanc vitam. Ibidem cap. 38. narrat exemplum de quodam Ghrisorio, qui in articulo mortis positus, adhuc vivens vidit sententiam suas damnationis.

Duo similia narrat Beda lib. V. hist. cap. 14. et 15. de duobus, qui desperantes mortui sunt, quia jam viderant judicium suum peractum, et sententiam latam. Simile narrat Joannes Climacus in sua scala gra. 7. de quodam eremita, qui in articulo mortis audiebatur quasi in judicio positus respondere accusationibus, et interdum dicere, falsum est, non feci; interdum feci, sed poenitentiam egi; interdum: verum dicitis, nec habeo quod respondeam,

Denique exstat memorabile exemplum in vitaS. Brunonis, de quodam Parisiensi Doctore, qui in ipsa Ecclesia, dum exequise fierent, sublato capite ex feretro clamavit: Justo Dei judicio accusatus sum, et sequenti die iterum clamavit, justo Dei judicio judicatus sum, et tertio die, justo Dei judicio damnatus sum. Est autem notandum circa haec exempla, tam judicium illorum, quod ante mortem peractum est, quam istius Parisiensis, quod in triduum post mortem dilatum fuit, pertinere ad particularem quamdam, et extraordinariam providentiam, qua Deus utitur ad nos sive instruendos, sive terrendos, alioqui regulariter credendum est judicium fieri statim a morte; nam ordinarie tempus poenitentiae utile durat usque ad extremum spiritum, ut aperte docet Leo. epist. 90. ad Rusticum; nec est ratio cur post mortem retardetur judicium, cum Deus non egeat testibus, nec allegationibus, sed in instanti possit judicare. Dici posset etiam, et fortasse probabilius, in exemplis a Beda allatis judicium ante mortem non peractunl, sed praeostensum tantum fuisse: in exemplo autem illius Doctoris Parisiensis, judicium non dilatum in alterum diem, sed solum altero die manifestatum.

Est etiam observandum, non posse certo definiri, an animae deferantur ad judicem, an ibi judicentur ubi corpus relinquunt, et similiter an judicentur immediate a Christo in forma humana sententiam proferente, an solum divina virtute, quae ubique praesens est, an vero per Angelos sententia manifestetur. Quod enim Scripturae passim dicunt, Christum hominem esse judicem vivorum et mortuorum, intelligunt de novissimo gene- * tali judicio; nam etiam ante Christi incarnationem judicium particulare exercebatur; unde non solum non est certum, sed nec admodum probabile, quod Innocentius III. affirmat lib. II. cap. ult. de contemptu mundi, Christum in forma crucifixi apparere omnibus morientibus, tam bonis, quam malis.

Quantum ad Tertium, quod sententia judicis lateat animas quae judicantur, et falsum est, et impertinens; falsum quidem, quia judicium particulare praecipuo sit ad hoc, ut innotescat sententia ei qui judicatur. Nam propter alios erit generale judicium; propter Deum non est necessarium judicium, ipse enim omnia novit, ergo solum sit, ut innotescat ipsi animae quae judicatur, et idem colligitur ex visionibus supra citatis. Est etiam impertinens, nam etiamsi non eis innotesceret sententia judicis, tamen facile possent per se cognoscere qualis sit, ab effectu, quia videbunt se statim in inferno, aut in coelo, aut in Purgatorio.

At poterunt, inquies, dubitare, an sint in inferno, vel in purgatorio. Non ita est; nam

in inferno blasphematur Deus; in purgatorio laudatur; in inferno non est fides infusa, neque ulla spes, aut charitas Dei: in purgatorio haec omnia reperiuntur; ergo anima, quae videbit se sperare in Deo, laudare, et diligere Deum, evidenter, cognoscet se in inferno non esse.

At poterit, inquiunt, metuere ne in infernum mittatur, licet ibi adhuc non sit: sed neque hoc dici potest; nam eadem fides manet in illa, quam hic habuit; hic autem credidit secundum clarissima Scripturarum testimonia; post mortem non posse fieri ullos de bonis malos, nec de malis bonos, et nullum nisi malum in infernum esse mittendum; cum ergo videat, se diligere Deum, et proinde se esse bonam, non metuet damnationem.

Dices: Nos hic videmus nos diligere Deum, et tamen non sumus certi, an simus justi, ergo etiam animse illae non certq colligent ex dilectione sua justitiam suam.

Respondeo: Nos non videmus habitum charitatis infusum, quo justificamur, sed ex conjecturis fallibilibus colligimus eum in nobis esse, at animae separatae sicut seipsas perspicue intuentur, nec enim pendent ibi a phantasmatibus, ita etiam vident omnia quae in se habent, ac proinde vident, an habeant verum habitum charitatis, an non; praeterea sciunt animas esse immobiles tam in bono, quam in malo, ergo etiamsi non viderent habitum suum infusum charitatis, tamen scirent nunquam se Deum blasphematuras, nec odio habituras, ac proinde numquam in infernum mittendas. Denique ex fide noverunt animas impiorum mox a morte corporis detrudi in infernum, nec differri ulterius eorum supplicia, id enim omnes Catholici credunt ex cap. XVI. Lucae, ergo animae quae se vident extra infernum, credunt firmiter se in eum numquam mittendas.

Quantum ad Quartum, quod animae illae propter nimios dolores impediantur a cognitione sui status, et proinde putent se esse in inferno, et in quadam turbatione et desperatione versentur, ut Lutherus dicit, falsissimum est. Nam Primo, anima divitis in inferno, Lucae XYI. non impediebatur a cognitione sui status, quanto minus ergo impedientur animae, quae sunt in Purgatorio?

Secundo, quod in hoc mundo impediantur homines a recto judicio ex intentione dolorum, provenit ex laesione organi corporei; at ibi est pura mens spiritualis et incorruptibilis.

Tertio quia Ecclesia in canone Missae dicit: « Memento Domine famulorum, famularumque tuarum, que nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. » Ubi Ecclesia orat pro animabus Purgatorii; nam subdit, ipsis Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis, et pacis, ut indulgeas deprecamur. At certe quae dormire dicuntur in somno pacis, non sunt anxiae, nec desperant, sed potius habent admixtam cum summis cruciatibus incredibilem consolationem propter certam spem salutis.

Quarto, quia si crederent se damnatas, non peterent suffragia vivorum, nec dicerent se brevi liberandas si pro eis oretur, ut patet apud Gregorium lib. IY. Dialogorum cap. 40. et exemplis allatis in prima quaestione.

Chapter 19 of 34