Caput VIII. Num ex receptaculis suis dnimce defunctorum egredi valeant,
Alterius autem quaestionis triplex esse potest sensus. Primus, an possint exire numquam rediturae, quia nimirum transferantur de uno receptaculo ad aliud. Secundus, an possint exire, ut rursum redeant ad suum locum. Tertius, an possint ita egredi, ut hic nobiscum iterum vivant.
Quantum ad primum sensum, facile responderi potest, ex inferno damnatorum, limboque puerorum non dari regressum; ex Purgatorio, limboque Patrum dari; sunt enim animae impiorum damnatae ad perpetuos carceres, et ignes Gehennae, et similiter animae puerorum ad perpetuum exilium, et tenebras. Animae autem sanctorum Patrum damnatae erant ad exilium temporale, et animae Purgatorii ad carceres temporales. Ratio est, quia causa carceris, vel exilii damnatorum est culpa mortalis actualis, vel originalis, quae numquam remittetur; causa autem exilii Patrum fuit debitum temporale contractum ex peccato primi parentis; ille enim suo peccato coelum clauserat, quod aperiri non potuit, nisi Christi sanguine reipsa effuso; causa vero Purgatorii est reatus temporalis poenae, quae necessario finem habet.
Contra hoc tamen est auctoritas Joannis Damasceni, qui in oratione demortuis dicit, orationibus S. Theclaj liberatam de inferno animam Falconilke cujusdam foeminae paganae, et orationibus S. Gregorii Papae animam Trajani Imperatoris.
Respondeo: si haec historia defendi debeat, oportere dicere, Trajanum non fuisse damnatum absolute ad inferos, sed solum punitum in inferno secundum praesentia ejus demerita, et suspensam sententiam propter praevisas B. Gregorii preces; et praeterea non immediate ex inferno ad coelum transisse, sed prius corpori unitum, et tunc baptizatum, et poenitentiam in hac vita egisse. Ista enim est communis solutio B. Thomoe, Durandij Richardi, et aliorum in IV. dist. 45. Quia tamen Trajanum resurrexisse, sine teste dicitur, nec enim ullus veterum hujus rei meminit, et repugnat hoc sententiae Damasceni, qui satis aperte docet de inferno ad coelum transisse, non autem ad hanc vitam rediisse Trajanum, et si poenitentiam egit, in inferno illam egisse: Cum tamen solius Damasceni auctoritate nitantur auctores citati, ideo magis propendeo in sententiam Melchioris Cani, qui lib. XI. de locis, cap. 2. simpliciter improbat hanc historiam ut confictam, et Dominici a Soto, qui in IV. dist. 45. qusest. II. art. 2. dicit, hanc historiam sibi creditu durissimam esse, non obstante Apologia Alphonsi Ciaconii, pro hac historia ante hoc triennium edita. Rationes autem, quibus moveor, sunt quatuor.
Prima, quia quotquot hanc historiam admiserunt, id fecerunt propter Damasceni auctoritatem; at librum illum non esse Damasceni, facile probari potest; nam in eo libro auctor non solum dicit Trajanum, et Falconillam ab inferno damnatorum ad regnum coelorum transivisse, sed etiam multos alios, qui in infernum descenderant, quia fide divina caruerint, a Christo conversos, et salvatos quando ad inferos descendit: quod et per se erroneum est, et contrarium verbis Damasceni lib. II. de fide, c. 4. ubi dicit hominibus id esse mortem, quod fuit Angelis casus.
Secunda ratio est, quia nullus auctor Latinus historiaj ejus meminit, ut Paulus Diaconus, Anastasius Bibliothecarius, Marianus Scotus, Ado, ac ne ipse quidem Beda, qui Beati Gregorii studiosissimus fuit. Imo in ipsa Romana Ecclesia, et ejus archi viis nulla hujus rei memoria exstabat, quando Joannes Diaconus vitam Beati gregorii scripsit. Ipse enim vitam Beati Gregorii ex archiviis Romanis diligentissime collegit, et tamen lib. II. cap. 4 i. dicit, hanc historiam de Trajano repertam in Ecclesia quadam Anglorum, nec fidem certam illi habitam a Romanis.
Tertia, quia R. Gregor. Iib. XXXIY. mor. c. 13. alias 16. diserte docet, non posse orari pro infidelibus defunctis, quemadmodum nec pro Diabolo, quandoquidem in eadem Aeterna, et irrevocabili damnatione sunt; Quomodo ergo credibile est eum id fecisse? Respondet Abulensis qusest. 57. in IY. Iib. Regum, ideo Gregorium peccasse mortaliter orando pro Trajano. Sed absurdissimum est et fere blasphemum, cum constet Gregorium virum fuisse non modo sanctissimum, verum etiam prudentissimum. Deinde si peccavit mortaliter orando, quomodo fuit exauditus? Num Deus placatur, quando offenditur? Respondet Ciaconius,non peccasse Gregorium orando, sed meruisse potius* quia licet ordinarie non liceat orare pro damnatis, tamen licet ex peculiari instinctu divino.
At contra. Eadem historia refert Gregorium propter hoc peccatum punitum fuisse perpetuo dolore stomachi, et pedum. Respondet ipse, hunc dolorem non datum Gregorio in poenam, sed ne elatio illi subreperet. At contra: nam Petrus Diaconus, quem ipse citat ex libro quodam bibliothecae Vaticanae, dicit, Gregorio ab Angelo dictum fuisse, quod quia praesumpserat hoc petere, laboraret usque ad mortem dolore etc. ergo in poenam peccati, nam praesumptio peccatum fest.
Quarta ratio est, quia argumenta Giaconii non concludunt; ipse enim nititur praecipue his testibus. Primo, testimonio Petri et Joannis Diaconorum Gregorii, quod exstare dicit in bibliotheca Vaticana. Secundo, testimonio innominati auctoris, qui scripsit vitam B. Gregorii, quae praeponitur operibus ejus impressis Basilese anno 1564, qui auctor videtur vixisse tempore ipsius Gregorii. Tertio, testimonio Damasceni. Quarto, testimonio Joannis Diaconi, lib. II. cap. 44. vitse B. Gregorii. Quinto, testimonio B.Thomse. Sexto, testimonio S. Birgiltoe. Septimo, testimonio Mechlildis.
Primum testimonium mihi valde suspectum est; nam si illud esset vere Petri Diaconi, non diceret Joannes Diaconus, historiam hanc non exstare in Romana Ecclesia, sed solum apud Anglos. Praeterea iste Petrus dicit, Gregorium a Deo petivisse, ut quotquot sepelirentur in Ecclesia S. Andrece in clivo Scauri, non possent damnari, dummo¬
do iidem tenuerint Christianam, et impetravisse. At certe Gregoriusvir prudentissimus numquam ita orasset; nam vel intelligit de fide informi, vel de formata; si de informi, ergo voluisset salvari homines morientes sine charitate, quod quis credat? si de formata, non erat opus id petere; nam ubicumque sepeliatur, qui moritur cum charitate, damnari non potest. Adde, quod totum illud fragmentum redolet novitatem, et proinde supposititium videtur: vocat enim Gregorium divum, quod nomen eo tempore erat inusitatum. Item anteponit Cardinales Episcopis; quod repugnat Joanni Diacono, qui in vita S. Gregorii scribit, ex Cardinalibus consuevisse promoveri a Gregorio multos ad Episcopatum, ut ad gradum altiorem, alia quoque habet non pauca signa novitatis.
Secundum testimonium nihil novi adfert; auctor enim ille sine nomine non vixit tempore S. Gregorii, sed posteriore tempore; redegit enim in compendium vitam S. Gregorii, quam scripserat fusissime Joannes Diaconus..
Tertium testimonium jam est rejectum.
Quartum est contra ipsum Ciaconium; nam Joannes Diaconus dicit, animam Trajani non esse liberatam de inferno, sed solum id obtinuisse, ut in inferno existens non pateretur poenam ignis, Ciaconius autem vult eam in crnlo beatam.
Quintum est etiam contra ipsum* nam B. Thomas ubi ex professo hoc tractat, nimirum in IV. dist. 45. quaest. 2. probabilissimum putat animam Trajani liberatam solum a poenis inferni usque ad diem judicii, ac deinceps cruciandam cum CAeteris.
Sextum est valde obscurum; nam S. Birgitta non dicit Trajanum esse salvum, sed solum elevatum ad gradum altiorem, ubi indicat in inferno aliquid salutis recepisse.
Septimum est expresse contra ipsum; nam Mecbtildis dicit, se petivisse a Domino quid egerit cum animabus Samsonis, Salomonis, Origenis et Trajani, et responsum esse, Deum velle esse omnibus incognitum, quid sua liberalitas cum illis egerit. Si ergo Deus vult esse incognitum, non est credendum auctoribus, qui asserunt Trajanum esse in coelo. Adde, quod Deus in hac revelatione conjungit Trajanum cum Origene; At in Prato spirituali, quod citatur a VII Synodo etaJoanne Diacono lib. II. cap. 45. vitae B. Gregorii, narratur alia revelatio, qua
Origenes visus est in Gehenna ignis cum Ario et Nestorio, etV Synodus cap. 44. dicit anathema Origeni sicut Ario, Nestorio, et cceteris haereticis.
Quantum ad secundum, quidam existimant animas non posse unquam de suis receptaculis egredi, sed omnes apparitiones esse Daunonum, qui fingunt se esse animas de Purgatorio exeuntes, et suffragia postulantes. Ita Tertullianus lib. de anima circa fin. et auctor quajstionum ad Antiochum quoest. 41. et 13. idem videntur dicere Chrysostomus homil. 29. in Matth. et homil. 2. et 4. de Lazaro, et Theophylactus in cap. VIII. Matth. quamquam hi duo, si bene legantur, non dicunt, nullo modo posse animas egredi ad nos, sed non posse egredi pro arbitrio suo, nec verti in Daemones, nec vagari inter nos more Daemonum. Haeretici hujus temporis omnes apparitiones animarum rident, tamquam Daemonum illusiones, praecipue Magdeburgenses.
Verissima tamen est Augustini sententia, lib. de cura pro mortuis, cap. 15. et 16. nimiae impudentiae esse negare animas interdum ad nos redire Deo jubente, vel permittente. Habemus enim testimonia gravissimorum auctorum, de regressu animarum ex omnibus receptaculis, praeterquam ex limbo puerorum. Nam quod ex coelo animae beatae ad nos aliquando veniant, sunt exempla certissima apud Eusebium lib. VI. histor. cap. 5. Augugtinum de cura pro mortuis, cap. 46. Sulpitium invita Martini, Paulinum in vita Ambrosii, Theodoretum lib. V. histor. cap. 24. Gregorium lib. III. Dialogor. cap. 24. et 25. et in VII Synodo, act. 4.
Quod ex limbo Patrum apparuerint animae probat Augustinus lib. de cura pro mortuis, c. Io. et 16. ex lib. I. Regum, c. XX VIII ubi Samuelis anima apparuit Sauli, et ex Matth. XVII. ubi Moses apparuit cum Elia in monte Thabor; quamvis enim Hilarius in hunc locum, et Ambrosius lib. I. de Gain, cap. 2. dicunt, Mosem adhuc vivere, tamen contrarium expresse habetur Deuteron. ult. et Josue I.
Quod ex Purgatorio apparuerint, sunt exempla apud Gregorium lib. IV. Dialogor. cap. 40. et 55, et alios auctores supra citatos. Quod denique ex inferno, probat multis exemplis auctor librorum de proprietatibus apum, et idem apparet ex illa apparitione Doctoris Parisiensis in vita B. Brunonis, qui post triduum a morte, dixit se eondemna-
tum. Credibile est, animam illam mox a morte in infernum descendisse, sed tamen ter apparuisse, et primo, manifestasse suam accusationem. Secundo, suum judicium. Tertio, suam damnationem, ut hoc modo pluribus innotesceret hoc exemplum.
Quantum ad tertium, quod aliqui ex Purgatorio vel limbo Patrum fuerint ad vitam revocari, nulli dubium esse potest. Nam mortui, quos excitarunt Elias, Elisaeus, Dominus Christus, et Petrus, et Paulus, cum fideles fuerint, creduntur fuisse in Purgatorio, aut in limbo: Neque ullum sequitur inconveniens, si ex his locis aliqui resurgant, siquidem hoc nihil aliud est, quam mutare illis exilium, vel carcerem.
Dices: at jam erant certi de sua salute, et per resurrectionem fient incerti. Respondet bene Abulensis qusest. 57. in IV Regum, omnes eos qui ex Purgatorio aut limbo Patrum in vitam revocari fuerunt, sine dubio confirmatos fuisse in gratia, ut nullo modo perire potuerint, quia alioqui injuria illis facta fuisset.
Quod autem ex coelo, aut inferno damnatorum revocari possent ad vitam, videretur incredibile, nisi exstarent exempla, quae negari non possunt. Nam B. Gregorius lib. I. Dialogor. cap. 9. scribit, a S. Fortunato excitatum fuisse Marcellum quemdam virum sanctum, qui ab Angelis in optimum locum ductus fuerat. Et cap. 12. scribit, a S. Severo excitatum quemdam virum pessimum, qui a Dajmonibus in infernum deducebatur. Hegesippus scribit lib. III. c. 2. B. Petrum excitasse affinem quemdam Caesaris Ethnicum a morte. Nec dubitari potest, quin Apostoli aliquos Ethnicos excitarint. Maximus serm. 2. de sancta Agnete, dicit, ab ea excitatum filium praefecti, qui in peccato mortali obierat. Et Evodius libro I. de miraculis S. Stephani, dicit, puerulum mortuum ante Baptismum, ad reliquias S. Stephani excitatum.
Dico igitur, beatos jam existentes non posse revocari ad vitam. Siquidem beatitudo includit certitudinem de non amittenda unquam foelicitate, ut B. Augustinus docet de corrept. et gratia, cap. 10. et ratio est manifesta, quia beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus; non habet autem omnia bona, qui non habet illam certitudinem. Si igitur aliqui sancti viri redierunt ad corpus, non fuerunt beati, sed Deus prtevidens eorum excitationem, distu-
Iit eorum beatificationem, et interim detinuit eos in optimo aliquo loco, ut accidit Marcello illi, de quo Gregorius loquitur.
De damnatis similiter dico, damnatum absolute ad poenas aeternas, non posse revocari ad vitam, quoniam alioqui fieret incerta impiorum damnatio; et sane B. Augustinus lib. XXI. de civit. Dei, cap. 24. nimia; praesumptionis esse dicit asserere, eos non mansuros perpetuo in igne, quibus Veritas dicit: Ite in ignem a> ternum. Dicit autem hoc Veritas omnibus, quos damnat tam in particulari, quam in universali judicio. Praeterea nullus esset damnatorum, qui non posset sperare salutem, et pro quo non possemus orare. Nunc enim non oramus pro infidelibus damnatis, quia secundum fidem credimus eos non posse salvari; at si possunt saltem ex privilegio salvari, certe pro illis orandum esset, sicut in hoc mundo oramus pro obstinatis in malo, ut Deus det illis gratiam efficacem, quae certe non datur, nisi ex privilegio: loquimur enim non de quacumque gratia efficaci, sed de illa, qua convertuntur ii, qui oppugnant cognitam veritatem, qui dicuntur peccare in Spiritum Sanctum, et quorum peccatum dicitur irremissibile, quia rarissime et difficillime remittitur, quomodo dicitur morbus incurabilis, qui non nisi miraculo curatur.
Sed objicit Abulensis qumst. 57. in IV. lib. Regum, ei, qui excitatur ab inferno damnatorum, non remittitur neque culpa, neque poena 'per ipsam excitationem, neque aliud miraculum hic necessarium est, quam simplex mortui resuscitatio: ergo fieri potest, ut tales i’edeant. Respondeo: non remitti culpam, neque poenam, sed dari beneficium eequivalens, quia ponitur in statu, in qqp poterit a culpa et poena liberari: ex quo sequuntur omnia absurda supra dicta, quod non erit certa impiorum damnatio: quod illi sperare poterunt: quod licebit pro eis orare.
Ad illa exempla, qua; adferuntur, respondet Sotus in IV. dist. 45. qua;st. II. art. 2. omnes Ethnicos, quo Apostoli excitarunt, laborasse ignorantia invincibili fidei, et proinde in Purgatorio fuisse.
At quid respondebit Sotus Ambrosio, qui serm. 90. et Maximo, qui serm. 2, dicunt, beatam Agnetem excitasse filium Praefecti, quem Diabolus necaverat, cum voluisset ipsam virginem sanctam stuprare? Igitur
dico, eos qui sunt excitati, cum mererentur poenas aeternas, non fuisse damnatos, sed suspensam eorum sententiam, et interim punitos secundum praesentem justitiam, ut B. Thomas docet in IV. sentent. dist. 45. quaest. II. artic. 2. quomodo etiam respondet Richardus, Durandus, et alii ibidem.
Chapter 23 of 34