Caput IX. I)e tempore quo durat Purgatorium
Jam vero de tempore, quo Purgatorium permanebit, duo sunt errores extremi. Primus error est Origenis, qui extendit tempora Purgatorii ultra diem reswrectionis; ita enim habet homil. 14. in Lucam: « Ego puto, inquit, quod et post resurrectionem ex mortuis indigeamus Sacramento eluente nos, atque purgante, nemo enim absque sordibus resurgere poterit.» Hic tamen est error exploratus; namB. Augustinus lib. XXI. de civit. Dei, cap. 16: « Purgatorias poenas, inquit, nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum, tremendumque judicium. » Et ratio est, quiaDominus Matth. XXV. in judicio solum duos ordines hominum dicit futuros, unum beatorum, alterum damnatorum.
Dices: Anima non peccavit sola, sed simul cum corpore, igitur simul cum corpore purgari debet; proinde post resurrectionem homines purgabuntur. Respondeo: si argumentum concluderet, probaret etiam, animam separatam non posse puniri in inferno, nec voluptatibus in coelo frui, contra Evangelium Lucae XVI: Crucior in hac flamma. Et Luca; XXIII: Hodie mecum eris in Paradiso.
Dico igitur, merito puniri animam etiam solam, quia ipsa est subjectum ct causa efficiens peccati; nam sunt quaedam opera hominum, qua; non possunt fieri, nisi a toto composito, nec recipi, nisi in totum compositum, ut illa omnia quae fiunt a potentiis organicis, ut loqui, videre, audire etc. et talia dissoluto composito non inveniuntur amplius; et si quidem tale esset peccatum, argumentum plane concluderet: At non ita est; peccatum enim est actus liberi arbitrii, ef ideo a sola voluntate proprie fieri dicitur, et in sola voluntate formaliter inveni-
ur; dissoluto ergo homine, peccatum integre, et solum reperitur in voluntate, et per illam in anima, non autem in carne mortua. Ibi autem puniri vel purgari debet, ubi invenitur.
Adde etiam, quod caro suo modo quoque punitur; nam, ut anima separata punitur poena damni, quia caret visione Dei, et poena sensus, quia torquetur igne; ita caro punitur poena damni, quia caret vita et poena sensus, licet improprie, quia paulatim putrefit, et in cineres redigitur. Tamen prior solutio est melior; nam etiam corpora Sanctorum haec patiuntur, qui tamen purgatione non egent.
Alter error est Lutheri, qui e contrario nimis breve efficit Purgatorium. Vult enim omnes peccati reliquias dolore mortis purgari in iis, qui in fide moriuntur, et ideo nullum aliud esse Purgatorium, praeter mortem. Hic error facile refelli potest; nam per reliquias peccatorum, vel intelligitur fomes, vel mali habitus contracti, vel reatus poenae temporalis. Et peccata venialia; haec enim sola et omnia remanere possunt in homine, justificato ex iis, quae ad peccatum pertinent, et proinde reliquiae peccatorum dici possunt. Ac primum, fomes tollitur quidem in morte, quia tunc extinguitur sensualitas, sed non propter fomitem nos Purgatorium constituimus; alioqui etiam pueri baptizati morientes, deberent purgatorias poenas pati, cum Baptismus eis non abstulerit fomitem. At Augustinus: ib. XXI. de civit. Dei, cap. 16, diserte docet, ejusmodi pueros nullas pati purgatorias poenas. Mali autem habitus, qui in voluntate existunt, non necessario extinguuntur per mortem, quandoquidem sunt in potentiis, quae organo non sunt alligatae, ut patet. Nec tamen propter hujusmodi habitus constituimus Purgatorium; nam alioqui sequeretur, adultos, qui post multos malos habitus contractos baptizantur,.et statim moriuntur, vel certe pro Christo occiduntur, non posse salvari, nisi per Purgatorium, quia nec Baptismus, nec Martyrium dissolvit ejusmodi habitus. Videmus enim baptizatos adhuc habere easdem malas propensiones, quas antea habebant, et oportere eos paulatim actibus contrariis ejusmodi habitus tollere.
Credibile igitur est, omnes istos habitus tolli per pi-imum actum contrarium animae separatae, quem statim a separatione elicit. Etsi enim hic non possit uno actu destrui
habitus contractus per multos actus, tamen ibi poterit, quia actus ille multo vehementior erit; cum anima tunc sit potentior, quantum ad actus spirituales, nec habeat fomitem contrarium et resistentem, ut hic habet.
Restat ergo reatus poenae, et peccata venialia, quae propide dici possunt reliquiae peccatorum, ob quas est Pui’gatorium. Has autem reliquias aliquando certum est in morte purgari, aliquando certum est non purgari, aliquando dubium est quid fiat, et pi-obabilissimum est, partim purgari, partim non pui'gari.
Probo singula. Ac primum quidem, quia mors violenta pro Christo suscepta, quae dicitur martyrium, sine dubio purgat omnes hujusmodi reliquias. Cyprianus enim lib. IV. epist. 2. clare dicit, peccata omnia passione purgari; et quod non loquatur de culpis mortalibus, patet, quia ibidem dicit, sine charitate nec martyrium quidquam prodesse; quod ante Cypi'ianum docuerat B. Paulus in pi'iori epist. ad Coriftth. cap. XIII. Itaque Ecclesia numquam orat pro Martyribus, quia, ut Augustinus dicit, serm. 17. de verbis Apostoli: « Injuria est orare pro Martyre, cujus nos debemus potius orationibus commendari, n
Secundum probo: nam qui moriuntur inviti, vel sine usu rationis, ut amentes et dormientes, et quos repentini casus opprimunt, non possunt ea morte ullo modo purgaxa; nam vel ipsa mors per se absolute purgat, vel ratione alicujus voluntarii actus ipsam concomitantis. Non primum, quia mors secundum se est quid naturale, saltem post primi parentis peccatum; unde communis est bonis et malis, imo hominibus et jumentis; at per naturalia, quae necessaido eveniunt, non meremur, nec demeremur, nec possumus dissolvere debita voluntarie conti'acta. Igitur si mors purgat, id fit ratione voluntaidi actus concomitantis; at nos loquimur hoc loco de illis, qui sine ullo ejusmodi actu moriuntur. Praeterea, videmus saepe optimos viros pati mortem durissimam, et minus bonos levissimam; at si in morte deberent purgari reliquiae peccatorum, necessario contrarium fieri deberet.
Teftium probo: nam multi sunt, qui aequo animo mortem tolei’ant propter sua peccata, quorum [patientia sine dubio juvat ad satisfaciendum, sed utrum aequivaleantet
debita contracta per peccata, nemo certe scire potest.
Praetor hos errores fuit opinio Dominici a Soto, in IV. sentent. dist. 19. q. 3. art. 2. neminem in Purgatorio manere ad decem annos; et ratio ejus est, quia si hic in terris aliquibus poenis brevi tempore liberari possumus ab omni poena; quare non multo citius in Purgatorio, cum illae poenae sintpoenae in infinitum graviores, et intensiores istis? Praeterea, hic sunt prolixae poenae, quia non possunt esse multum intensae, nam subjectum destruerent; at post hanc vitam possunt esse intensissimae, quia subjectum est incorruptibile: ergo credibile est, Deum illas animas ad gloriam anhelantes, brevissimo tempore per intensissimas poenas purgare. Sed istae rationes non concludunt.
Ad primum dici potest, hic esse tempus misericordiae, illic justitiae.
Ad secundum dico, Deum posse compensare extensionem intensione, sed nolle, alioqui sequeretur, animas non manere in Purgatorio ad unam horam, quia potest Deus augendo intensionem redigere poenas decem annorum ad unam horam.
Praeterea, repugnant huic sententiae probatissimae visiones Sanctorum. Scribit enim Beda lib. V. histor. cap. 13. cuidam ostensas fuisse Purgatorii poenas, dictumque illi esse, animas quae in Purgatorio degunt, salvandas omnes in die judicii, licet aliquae orationibus et eleemosynis viventium, et praecipue altaris sacrificio, juventur, ut etiam ante diem judicii liberentur. Ubi clare indicat, aliquos jam defunctos usque ad diem judicii mansuros in Purgatorio. Similes visiones multas afferre possemus ex Dionysio Carthusiano, et ex aliis.
Repugnat etiam Ecclesiae consuetudo, quae anniversaria sacra celebrat pro defunctis, etiamsi constet eos ante centum vel ducentos annos esse mortuos, quod certe non fieret, si Ecclesia crederet, non puniri animas ultra decem annos. Res igitur est incertissima, et non nisi temere definiri potest.
Chapter 24 of 34