Skip to the text

Caput XIX. De funere

Diximus hactenus de spiritibus defuncto^- rum; Nunc de sepultura corporum dicendum. Ilaeretici^hujus temporis non reprehendunt ipsam sepulturam; reprehendunt tamen multa circa sepulturam.

Primo, quod in locis sacris sepeliamus, atque ad hoc erigamus coemeteria. Hoc reprehendunt haeretici aliqui in Bohemiaapud yEneam Silvium de origine Bohemorum,

c. 35. et potest afferri argumentum, quod nihil prosit locus sepulturae ex illis verbis Lucae XII: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quod faciant. Item ex capite, Sacris, extra de sepulturis, ubi dicitur nihil obesse hominibus piis sepulturam vilem, aut nullam. Item ex Augustino lib. I. de civit. Dei, cap. 12. et lib. de cura pro mortuis, ubi dicit, sepulturam et funeris pompam solatia esse vivorum, non mortuorum praesidia.

Secundo, reprehendunt usum cereorum, quia in Concilio Elibertino can. 34. statutum fuit, ne cerei de die in coemeteriis accenderentur: « Non enimspiritus defunctorum, inquiunt Patres, inquietandi sunt. »

Tertio, reprehendunt anniversaria, et tot repetitiones exequiarum die 3. 7. et 30. quia signum est diffidentiae, easdem preces toties iterare; et praeterea quia B. Ambrosius lib. I. de Abraham, cap. 9. super illud Genes. XXIII. surrexit Abraham ab officio funeris: « Docemur, inquit, ut non diutius inhaereamus mortuis, sed quantum satis est officii deferamus. » Quem locum expendens Calvinus praefut. Institut. dicit ab Ambrosio reprehendi eos, qui nullum finem faciunt orandi pro mortuis.

Quarto, reprehendunt quod putemus sepulturam esse opus meritorium, et Deo gratum, cum tamen nusquam inveniatur a Deo mandatum, imo Dominus Matth. XXV. enumerans opera misericordiae, non meminerit sepulturae.

His non obstantibus asserimus sepulturam rem esse bonam, et utilem, et ritus omnes Ecclesiae in sepeliendis mortuis esse antiquos, et sanctos. Quod sit res bona, et meritoria, probatur ex illo II. Iteg. II: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum, et nunc retribuet vobis Dominus. Tob. XII. Angelus extollit inter alia opera Tobiae quod mortuos sepelierit. Matth. XXVI: Opus bonum operata est in me, mittens enim unguentum hoc ad sepeliendum me fecit.

Quod sit res antiqua et utilis facile demonstrari potest, nam omnia quae nunc in Ecclesia servamus, semper in usu Ecclesia} fuerunt. Primum, corpora mortuorum nunc lavantur, id etiam olim fiebat, ut patet Ac- Cor. IX. de Tabitha, et apud Gregorium

lib. III. Dialogorum, cap. 17. et lib. IV. cap. 16. et 27.

Secundo, corpora cum honore, et multitudine comitantium deferuntur ad sepulchrum. Ita etiam legimus factum olim Gen. L. et Luc. VII. et apud Gregorium Nazianzenum orat. 2. in Julianum, Sulpitium in vita S. Martini, Hieronymum invita S. Fabiohe, et S. Paulae, et alios.

Tertio, corpora fidelium in templis, et locis sacris sepeliuntur. Ita olim Jacob et Joseph Patriarcha} in terra ^Egypti mortui, in terra promissionis sepeliri voluerunt, unde Christus erat nasciturus, et ubi templum Domini futurum erat, Gen. XLIX. et L. Deinde temporibus Christianorum, corpora fidelium in templis sepulta fuisse testantur Ambrosius lib.I. de Abraham, cap. 9. Hieronymus in vita Paulae et Fabiolae,Gregorius lib. III. Dialogorum, cap. 13 et Augustinus libro de cura pro mortuis, cap. I.

Quarto, corpora fidelium cum hymnorum, et psalmorum cantu sepelienda, testantur Gregorius Nazianzenus orat. 2. in Julianum, Chrysostomus homil. 4. in epist. ad Hebr. Hieronymus in vita S. Pauli Eremitae, et S. Paulae viduae, et S. Fabiolaj, Sulpitiusinvita S. Martini, et omnium antiquissimus Dionysius Areopagita, cap. 7. de Ecclesiastica Hierarchia.

Quinto, ad funus fidelium lampades, et cerei accensi adhibebantur, ut nunc etiam fit. Nyssenus epist. ad Olympiam de obitu sororis, Nazianzenus et Chrysostomus locis notatis, Hieronymus in vita Paulae, et Theodoretus lib. V. historiae, c. 36. et alii.

Sexto, sacrificium altaris pro eis offertur, ita etiam olim testibus Tertulliano lib. de corona militis, Cypriano lib. I. epist. 9. Augustino lib. IX. Confessionum, cap. 12. Ambrosio oratione de Valentiniani obitu, et aliis.

Septimo, non solum cum sepeliuntur, sed etiam die anniversaria pro defunctis offertur, et oratur, ut patet apud Tertullianum lib. de Monogamia, et Gregorium Nazianzenum, oratione in Caesarium fratrem.

Octavo, non solum die anniversaria, sed etiam die 3. 7. et 30. ut est apud Ambrosium oratione de obitu Theodosii initio, id quod etiam nunc servatur.

Nono, eriguntur tituli, idem olim Genes. XXXV. Actor. II. I. Machab. XIII.

Decimo, dantur eleemosyna; pauperibus, idem olim, fchrysostomus hom. 32. in Matth.

At qua; sit hujus rei utilitas, paulo obscurius est. Atque in primis rejiciendi sunt duo errores, quos rejicit D. Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. 2. Unus, quo Ethnici putabant sepulturam esse necessariam, ut animae requiescere possent, juxta fabulas Virgilii VI d£neidos. Alter est, quo quis putare possetin corporibus defunctorum adhuc sensum aliquem inesse.

Hic rejectis erroribus, dicimusmultiplicem esse utilitatem sepulturae, tam vivis, quam defunctis: et vivis quidem quadruplicem. Pi’imam, quod per sepulturam arcetur fmtor et horror cadaverum, quae non parum vivis nocerent.

Secundam, quod eo studio testantur vivi fidem resurrectionis, et immortalitatis animarum; non enim tam diligenter corpora mortuorum curaremus, nisi putaremus ea resurrectura. Neque cereos accenderemus, nisi animos vivere post mortem corporum significare vellemus.

Tertiam, quod admonentur propriae mortis, unde etiam tumuli defunctorum monimenta dicuntur.

Quartam, quod eo officio satisfaciant vivi aliquomodo affectui suo quo mortuos prosequebantur. Si enim vestes, et annulos amicorum bene collocari volumus, certe multo magis corpora, et hoc est quod Augustinus dicit, cum ait, sepulturae pompam solatia esse vivorum.

Porro mortuis ex sepultura, alia quadruplex accedit utilitas. Prima, quod consulitur honori eorum, adhuc in hominum memoriis viventium; non enim caret ignominia quadam, quod foeditas nostri corporis aliorum conspectibus pateat. Quocirca, non levis po?na judicatur, cum quis a judice privatur sepultura, et jubetur in patibulo, aut tota pendens, esse avium esca.

Secunda, quod satisfit desiderio eorum, quod dum viverent habuerunt; nemo est enim qui carnem suam odio habeat, ut dicetur Ephes. V. et ideo quisque dum vivit, cupit etiam post mortem corpus suum honeste tractari. Imo credibile est, animos corpore solutos, etiamsi forte nesciant quid corporibus eorum accidat, tamen cupere ut honeste habeantur sicut etiam cupiunt ad ea reverti, ut Augustinus docet lib. XII. de Genes, ad litteram, cap. 33. Atque hinc vi- Tom. III.

demus Prophetae inobedienti datum in poenam, ut non sepeliretur cum patribus suis, III. Reg. XIII.

Tertia, utilitas nascitur ex eo, quod a multis deducuntur ad sepulchrum; hinc enim per accidens fit, ut a multis pro eis oretur.

Quarta ex eo sumitur, quod in templis Sanctorum sepulchrum habent; inde enim fit, ut eorum amici, cum eorum recordantur, simul etiam recordentur ejus Sancti, in cujus templo sepulti sunt, et frequenter ejus patrocinio eos commendent. Hanc utilitatem ponunt B. Augustinus libro de cura pro mortuis, cap. 4. et 3. et B. Greg. lib. IV. Dialogorum, cap. 30.

Ex his ad argumenta respondetur. Ad primum dico cum Augustino lib. I. civit. Dei cap. 12. Dominum loqui de dolore, quo affici possunt corpora dum vivunt; ideo enim ait: « Post hsec non amplius habent quid faciant; » quia corpus mortuum etiamsi secetur, aut lanietur, aut cremetur, nihil plane doloris sentit. Hinc tamen non sequitur, non esse aliquam eleemosynam, satisfacere desiderio hominis, quod habuit dum viveret, et quod forte adhuc habet, ut corpus suum sepeliatur. Secundo dico, loqui Pontificem in ea decretali de utilitate ad salutem affernam, ac docere, nec per se prodesse sepulturam, nec perse obesse ad salutem consequendam, quamquam per accidens prodesse potest, ut diximus, ratione precum amicorum. Tertio idem dico, Augustinus enim solum docet sepulturam per se non esse praesidium mortuorum, ad vitam aeternam consequendam, sed solatium vivorum: tamen quod per accidens prosit, ipsemet docet ibidem.

. Ad aliud ex Concilio Elibertino, respondeo, in eo Concilio reprehendi, et prohiberi eam caeremoniam, quia fiebat ex superstitione Gentilium, qui putabant -corpora mortua sentire aliquid. Illo autem errore sopito, non est malum eadem caeremonia uti ad alium finem, nimirum ad significandum animas vivere, et suo tempore etiam corpora resurrectura, et nostros defunctos esse filios lucis, non tenebrarum. Quod autem Concilium dicit, non esse inquietandos spiritus defunctorum, non significat spiritus illos revera inquietari, sed displicere illis ejusmodi errorem; quomodo Ambrosius dicit lib. II. epist. 3. non debere moestificari lachrymis animam sororis defunctae.

Ad tertiam dico, non esse signum diffidentiae, sed desiderii, et fervoris, repetere easdem preces; id enim fecit Paulus II. Corinth. XII. ter Dominum rogavit; et Dominus ipse Mattii. XXVI, ter eamdem orationem repetivit.

Ad Ambrosium supra respondimus, cap. 15. non loqui eum de orationibus, sed de fletu, et dolore; nam ipse idem oratione in Valentinianum dicit: « Beati ambo, si quid meae orationes valebunt, nulla dies vos silentio praeteribit, nulla nox non donatos aliqua precum mearum contextione transcurret, orationibus vos et oblationibus frequentabo. »

Ad ultimum ex Evangelio Matth. XXV. respondetur. Primo, cum Chrysostomo hom. 84. in Joannem, ubi dicit, Dominum non addidisse, mortuus fui, et sepelistis me, quia sponte sua homines non solum hanc eleemosynam facere solent, sed etiam nimium in

ea facienda excedere. Sicut enim in aliis bonis rebus, ita etiam in hac abusus quidam se admiscuit, quo divites pretiosis vestibusinduti sepeliri solent; melius enim esset, et mortuis multo gratius, et utilius, ut Chrysostomus ibidem dicit, pretium illarum vestium dare pauperibus pro anima ejus qui sepelitur, Dominus igitur, tum ut abusum corrigeret, tum quia necesse non videbatur hoc officium valde commendare, hanc eleemosynam cum caeteris non numeravit.

Secundo, dici posset, Dominum non meminisse hujus eleemosynae, quia est omnium minima, et obscurissima, ut B. Augustinus docet libro de cura pro mortuis, cap. 3. Volebat enim Dominus ostendere, se juste remuneraturum bonos, et damnaturum malos, et ideo solum eorum operum meminit, quae evidenter, et omnium judicio sunt opera misericordiae. Atque haec de tota hac disputatione sufficiant.

Pervenimus tandem ad eam Ecclesiae Catholicae partem nostris disputationibus illustrandam, atque ab haereticorum non tam argumentis, quam mendaciis, et calumniis vindicandam, quae in ccelo beata cum rege suo Christo, aevo sempiterno fruitur. Quamquam enim beatae illae sanctorum Angelorum, atque hominum mentes humana defensione, praesylioque pro se non egeant, cum in altissimis, et tutissimis arcibus collocatae de universis hostibus suis novos quotidie triumphos agant, ac (ut S. loquitur Cyprianus) prorsus de sua felicitate securae, solum de nostra sint incolumitate sollicitae: Nobis tamen perutile est, ac, ut verius dicam, multis nominibus necessarium, ut Sanctorum gloria orbi terrarum nota, atque perspecta, et omni idololatriae caligine, quam illi aspergere, atque offundere conantur haeretici, purgata omnino, et libera emineat, atque splendeat.

Quia vero non panegyricam orationem de Sanctorum laudibus instituimus, sed ingressum dumtaxat ad futuram disputationem, nostra hac praefatiuncula aperimus, dicam solum, et paucis, de mendaciis, et conviciis haereticorum in Sanctos, quorum illa ad ipsorum haereticorum insaniam curandam magnum afferunt impedimentum, ista non solum Ecclesiam insigni patrocinio spoliant, sed etiam gravissimam, justissimamque divini Numinis iram mortalibus omnibus conciliant.

Etenim multa sunt, quibus a nobis hujus temporis haeretici dissident, multa illi in nostra Ecclesia, templis, monasteriis, gymnasiis, dogmatibus, ritibus, hominibus denique omnium ordinum reprehendunt, multa desiderant, multa carpunt, multa emendanda, et corrigenda esse clamitant: sed nihil est, quod exhorreant, et execrentur magis, quam invocationem Sanctorum, reliquiarum cultum, imaginum venerationem. His enim tribus manifestam impietatem, et idololatriam contineri volunt. Hoc uno veluti pallio discessionem suam a nobis, hoc est, impiam ab Ecclesia Catholica separationem et defectionem, honestissime tegere se arbitrantur. Hoc solo nomine latrocinia sua, et sacrilegia in Ecclesias, templorum direptiones, imaginum confractiones, sacerdotum caedes, sacrorum omnium profanationes, defendunt, quod se bellum gerere contra idola pro pietate dicant. Hac ipsa de causa censuram aequissimam Ecclesiae, et pastorales baculos Episcoporum, quibus interdum ipsorum furor reprimitur, vel retardatur, impiam persecutionem, quasi adversus Deum pro idolis excitatam nominant: his denique vinculis, et compedibus provincias, et nationes a se deceptas arctissime irretitas, et constrictas tenent.

Sic enim populis illis persuasum est, nos pro Deo vivente mortuos homines; pro summo et sempiterno spiritu ossa, et cineres, ligna, et lapides coiero; et tam alte mentes eorum perniciosa haec persuasio penetravit, ut propterea injusta quidem, sed tamen gravi, diuturnaque apud eos laboremus infamia. Et licet multa interdum de nostrorum, hoc est, Catholicorum hominum gravitate, sapientia, justitia, benignitate, de studio precandi, de moderatione in rebus omnibus audiant, non queant tamen non continuo ab ejusmodi sermonibus aures removere, seque totos avertere, cum ad memoriam revocant de quibus tam eximiae laudes praedicantur, eos nihilominus idololatras esse, defunctorum manes, et cadavera, picturasque et statuas adorare.

Atque ut fides mihi facilius habeatur, neque me quisquam augendi gratia fingere aliquid arbitretur, referam pauca de libris eorum, ut ipsos eosdem suae impietatis praecones, ac testes habeamus. Primum Lutherus sectariorum omnium antesignanus et princeps, in eo sermone, quem de cruce edidit, tamquam ex tribunali pronuntiat: «Quoniam reliquiae Sanctorum nihil sunt aliud, quam fidelium seductiones, ne deinceps populi Deos alienos colant, placere sibi, ut omnes ejusmodi reliquiae altissime sub terram abscondantur: » ut ea ratione videlicet omnis Apostolorum et Martyrum, aliorumque Sanctorum in terris memoria aboleatur. Idem iu Postilla ad Evangelium Dominicae Annuntiationis: « Papistae, inquit, virginem Mariam Deum constituunt, omnipotentiam ei in coelo, et in terra attribuunt. » Et rursum: « In Papatu omnes se ad Mariam contulerunt, et plus favoris, et gratiae ab ea exspectarunt, quam a Christo ipso. »

Hinc Philippus Melanchthon Lutheri proles, et sectator egregius, cum in locis communibus primum decalogi praeceptum exponeret, et gradus quosdam peccatorum distingueret, nosque, hoc est, ut ipse loquitur, Papistas, cum infidelibus jungeret, hac una yatione contentus fuit, quod idem sit, fingere multos Deos, et sanctos mortuos invocare; nec differant ab Ethnicis moribus invocatio Sanctorum, et statuarum cultus.

Jam vero Magdeburgonses Centuriatores, posteaquam in posteriore primae Centuriae libro inter fundamenta doctrinae Catholicae posuerunt, B. Mariae, aliorumque Sanctorum invocationem, et cultum ab Apostolis non solum verbo, aut exemplo numquam approbatum, sed etiam ut manifestam idololatriam passim reprobatum fuisse, atque interdictum. Inde postea in singulis fere Centuriis nihil saepius monent, clamant, repetunt, inculcant, quam nos Ecclesiam non habere, quod ab uno vero Deo ad falsorum Deorum multitudinem, et simulacra muta defecerimus. In praefatione vero sextae Centuriae, ubi graviter admodum et plane tragice deplorant statum, sive casum potius, et ruinam Ecclesiae, quam secundo et tertio saeculo vitium facere incipientem, quarto et quinto inclinatam, et nutantem, sexto demum paenitus corruisse, miserequc collapsam esse volunt, de causa tam gravis exterminii ita condonantur.

« In primis, inquiunt, istae horribiles et perniciosae tenebrae in ipso docentium coetu, quasi nubes quaedam aliae, totum coelum occupantes exortae sunt; quod caeremonias cultusque humanos partim ipsimet Doctores Ecclesiae, partim vero alii superstitiosi homines passim in templis auxerunt. Nam aedes sacrae omnibus in locis exstrui coeperunt ingentibus sumptibus, prorsus Gentilium more? Non quidem principaliter eo line, ut ibi verbum Dei traderetur, sed ut reliquiis Sanctorum aliquis honor exhiberetur, utque ibi defunctos stolidi homines venerarentur. Quam vero facundus est Gregorius ille, Magnus appellatus, quam ardens, quando rationem consecrandi ista fana veluti ex tripode dictat. » Et infra: « Coeperunt ea occasione etiam defunctae creaturae, atque exanguia, et semicorrosa ossa coli, invocari, honore divino affici, et alligari ad illa ipsa loca preces. Ad ista omnia non modo connivebant Ecclesiae Doctores, sed etiam ea adjuvabant. Ejusmodi igitur calamitas et pestis fundi Christi, in ipsa Ecclesia, et inter eos, qui custodes et vigiles Ecclesiae praecipue volebant perhiberi nascebatur. »

Porro Joannes Calvinus, qui post multas, gravissimasque cum suis disceptationes, maximam partem Lutheranorum in sua retia pertraxit, et tantum non regnum aliquod inter Lutheri pastores obtinuit, in eo libro, quem de reformanda1. Ecclesiae necessitate ad Imperatorum Carolum inscripsit, primam et maximam dissensionnm causam inter suos et nostros esse dicit, quod sui, hoc est, omnes hujus temporis sectarii unum Deum colant, nostri, hoc est, Catholici, sic inter Sanctos distribuerint Dei officia, ut summo Deo, tamquam collegas, eos addiderint, in quorum multitudine delitescat: quodque non solum Sanctos loco Dei adorent, sed etiam ipsorum ossa, vestes, calceos, et simulacra. In libro vero Institutionis quarto cap. 21. causas recensens, cur a nobis discessionem cum suis fecerit, illam in primis ponit, quod nullum nobiscum conventum habere possint, in quo aperta idololatria non polluantur. Quam autem apud nos vigere idololatriam dicat, ex cap. 20. lib. III. potest intelligi ubi de Sanctorum invocatione loquens: a Singuli, inquit, peculiares sibi Divos, asciverunt, in quorum, non secus atque tutelarium Deorum, fidem -se contulerunt: Neque modo (quod olim Israeli exprobrabat Propheta) secundum numerum urbium Dii sunt erecti, sed secundum capitum multitudinem. »

Incidi aliquando in hominem de schola Calvini, qui cum mihi alioqui perhumanus et candidus videretur, eoque uterer familiariter, ut eum, si quo modo possem, ab illa insania revocarem, coepi ab eo quaerere, quid in nostris dogmatibus Calvinistae potissimum reprehenderent, quidve eis maxime displiceret, et quae tandem praecipue esset causa, cur ab Ecclesiae communione, ab Episcoponim obedientia, a reliquo coetu fidelium, a majorum suorum vestigiis, cum tam manifesto salutis aeternae periculo discesserint? Respondebat ille, eam esse causam praecipuam, quod nos Sanctos in precibus invocaremus, quodque eo modo Divinitatem mortuis affingeremus. At hae imposturae, mendaciaque impudentissima sunt. Quis enim Catholicorum unquam uni vero Deo, vel imagines sacras, vel beata Sanctorum pignora, vel Martyrum, aut Apostolorum, aut etiam Angelorum spiritus, aut ipsam denique coeli Reginam, Deique Parentem Mariam ullo modo aequavit?

Quis in Catholica Ecclesia sacrificium, quod uni debetur Deo, vel Sanctis, vel reliquiis, vel imaginibus obtulit? Nonne hoc uno externo symbolo, quando nulla exstarent alia, satis aperte testamur, nos animo quoque et cogitatione unum Deum complecti, eique soli proprio quodam, et peculiari cultu servire? Nonne aperte distinguimus inter eum honor*em, qui soli Deo debetur, et eum cultum ac venerationem, quae Dei amicis, aliisque sacris rebus, propter ipsum Deum, pie religioseque tribuitur? Sed licet illa (ut diximus) mendacia, calumnia?que sint, interim tamen ob ea ipsa mendacia innumerabiles populi, regna, nationes, multa millia animarum Christi sanguine redemptarum, a Christi corpore separata, et tamquam rami ab arbore vi tempestatis avulsi et disjecti jacent, et instar ovium, qua? ab ovili suo egressa?, sine ullo pastorum, canumve praesidio in montibus vagantur, infernalium luporum quotidie praeda fiunt.

Sed quoniam aliquid diximus de mendaciis et calumniis, de conviciis et contumeliis aliquid etiam dicendum erit. Sane tantus est in libris, et moribus haereticorum, Sanctorum omnium contemptus, tamque horribiles in omnes ccelites blaspbemiae, ut ego hinc potissimum vehementer admirer divini Numinis patientiam. Nam, ut omittam, quod in imagines sacras tanto furore Calvinistae debacchantur, ut eas plurimis jam in locis aut peenitus confregerint, aut cceno et sordibus foedaverint, aut oculis effossis, naribusque et auribus truncatis deformaverint, ut nihil etiam dicam, quod ipsum crucis signum Angelis reverendum, daemonibus formidolosum, humano generi salutare, ubique dejiciunt, conspuunt, proculcant, ut illud quoque praeteream, quod beata corpora Sanctorum, quae majorum nostrorum pietas thecis aureis, atque argenteis incluserat, qua*que domicilia et organa Spiritus sancti fuerant, et quae Deus signis et prodigiis saepius illustraverat, ipsi ubique altaribus eversis effodiunt, flammis absumunt, in profluentem abjiciunt. Ut ista, inquam, omnia praetermittam, et solum de contumeliis verborum loquar: Quid, quaeso, Erasmus Roterodamus, An non Luciani impietatem longo intervallo superavit? Ille enim Deos falsos, vereque ridiculos irrisit: At novus iste Lucianus veros Angelorum cives, verique Dei amicos et domesticos, ut Apostolus loquitur, contumeliosissime tractavit.

In colloquio, quod inscripsit, Naufragium, quemdam introducit alterum interrogantem, an imminente mortis periculo imploraverit alicujus Divi praesidium? Respondet ille: «Ne id quidem. Quamobrem autem? inquit, quia spatiosum est coelum; si cui Divorum commendavero salutem meam, puta Petro, quia fortasse prius audiet, quod adest ostio, priusquam ille conveniat Deum: priusquam exponat causam, ego jam periero. » Isti sunt lepidi, vel sacrilegi potius Erasmi joci. In eodem etiam libro, more prorsus Lucianeo, beatissimam Virginem Mariam in maris praefectura Veneri substituit; et ausus est homo Christianus Virginem illam, quam S. Joannes Chrysostomus Seraphicis spiritibus sanctiorem et puriorem esse verissime scripsit, cum impurissima meretrice conferre?

Quid, quod in Dialogo de peregrinatione religionis ergo, epistolam confictam nomine Virginis Mariae edere non erubuit, qua ipsa Mater Veritatis falsorum dogmatum Lutheri auctor introducitur? Sic enim ficta illa Maria ad Glaucoplutum scribit: « Quod, inquit, Lutherum secutus strenue suades supervacaneum esse invocare Divos, a me quidem isto nomine bonam magnamque gratiam te inisse scito; nam antehac tantum non enecabar improbis mortalium opplorationibus. Ab una petebantur omnia, quasi filius meus semper infans esset, quia talis fingitur, pingiturque in sinu meo. » Sed piget me cei'te, pudetque talia referre, quibus tamen undique scatent Erasmi lucubrationes.

Jam vero Martinus Lutherus in sermone de natali die Virginis Maria*, tanti fecit patrocinium Matris Dei, ut audacter dicere non dubitaverit, se non pluris aestimare preces B. Mariae, quam cujuslibet e populo; propterea quod omnes simus aeque sancti et justi atque ipsa Virgo Maria, caeterique Divi, quamtumvis magni.

Desinat ergo Bernardus Mariae praerogativas enumerare. Non dicat amplius Chrysostomus, Virginem Deiparam Cherubim esse honoratiorem, et Seraphim incomparabiliter gloriosiorem. Neque vox illa Anselmi deinceps audiatur: ea puritate Mariam nitere, qua major sub Deo nequit intelligi; nam omnes sumus aeque justi et sancti atque ipsa Virgo Maria. Nihil ergo Mariae profuit, quod prima trophaeum virginitatis erexit; quod Deum Virgo concepit, peperit, educavit; quod omnium pene itinerum, laborum, aerumnarum, et molestiarum ejus comes, ad crucem usque, discipulis fugientibus, ipsum secuta, martyrium denique acerbissimum, doloris gladio viscera ejus penetrante, suscepit. Nam sine tot laboribus omnes sumus aeque justi et sancti atque ipsa Virgo Maria. Sine causa Petrus, et Paulus, caeterique Apostoli tanto labore ad Evangelium disseminandum orbem terrarum peragrarunt; frustra Martyres sanguinem suum pro Christo fuderunt; inanes vigiliae, jejunia, solitudines, humi cubationes, horridi sacci, assidua cum Daemonibus bella sanctorum Anachoretarum fuerunt, quoniam sine tot laboribus et sudoribus, Lutherani quiescentes domi in uxorculae sinu et complexu, bene pasti, beneque poti, ccelum rapiunt, et aeque sancti et justi sunt atque ipsa Virgo Maria, caeterique Divi, quantumvis magni.

Veniamus ad Magdeburgenses; ipsi enim sunt praeclari illi, religiosissimique historici, qui in priore libro primae Centuriae, dum Chxristi vitam exponunt, B. Mariam usque adeo graviter deliquisse volunt, cum filium in templo amisit, ut ejus peccatum cum illo primo et gravissimo Evae peccato non solum comparare non metuant, sed etiam utrum sit gravius, quaerere et dubitare non vereantur. Idem postea in posteriore ejusdem Centuriae libro, Petro Apostolorum Principi quindecim lapsus, et errata tribuunt, quorum aliqua sempiternis cruciatibus dignissima esse docent: nec multo infra, Apostolum Paulum reprehendunt, quod in Asia supra modum gravatus, de vita desperaverit, quodque in gratiam Jacobi Judaicas caeremonias Hierosolymis observaverit, et eo facto magis Judaeos in errore confirmaverit, quam imbecilles fratres adjuverit. In tertia vero Centuria, et sequentibus omnibus, ad finem capitis quarti, Patres omnes accusant, quod non opiniones tantum incommodas, et naevos, sed etiam errores, et stipulas, et fumos in Ecclesiam scriptis suis invexerint, adeo ut nisi Lutherus facem nobis doctrinae praetulisset, caliginemque illam tempestive dissipasset, jam fumo excaecati, enectique omnes essemus.

Quid de Quintino illo impuro et blasphemo, Libertinorum in Galliis parente dicemus, qui, ut Calvinus auctor est, instructione contra libertinos c. 9. adeo petulanter in Sanctos omnes debacchabatur, ut Paulum aliter non appellaret, quam vas confractum; Joannem, juvenem stolidulum; Matthaeum, feneratorem; Petrum, Christi abnegatorem?

Porro Calvinus, qui tam severe alios arguit impietatis, tam fuit ipse pius et religiosus, ut non contentus iis conviciis, quibus Sanctos omnes vexat, qui post Christi adventum floruerunt, etiam ad eos linguap suae flagellum extenderit, qui multis

saeculis ejusdem Salvatoris adventum praecesserunt. Itaque in libris Christianae suae institutionis lib. III. cap. 14. § 11. Abrahamum idolorum cultorem facit; Sarani lib. III. Institut. cap. 2. §. 31, multis modis peccasse dicit, cum ancillam viro suo supposuit; Rebeccam vero variis fraudibus et imposturis Dei veritatem corrupisse, dum malo artiTicio filii benedictionem procurat, maritum decipit, Jacobum mentiri cogit. Judam Machabaeum lib. III. cap. o. §. 8. superstitionis et praeposteri zeli reprehendit, quod pro mortuis sacrificium offerri imperaverit. Sephoram lib. IV. cap. 15. § 20. stultam mulierem fuisse, graviterque peccasse docet, quod filium circumciderit. Mosem ipsum, in caput XXXII. Exod, quo nihil habuit antiqua aetas mitius, sapientius, sanctius, arrogantiae atque superbiae Calvinus insimulat, quod nimirum imperiose legem Deo praescripserit, suaque eum justitia exuerit.

Jam vero de sanctis hominibus Testamenti novi, primum scurriliter nugatur, eos, si preces mortalium exaudire debeant, tam longas aures habere oportere, ut a coelo usque ad terram porrigantur. Deinde eosdem per contemptum, nunc homines mortuos, nunc umbras, nunc larvas, nunc etiam colluviem nominat, in institutione lib. III. cap. 20. §. 27. In libro autem, quem inscripsit, De vera Ecclesiae reformandae ratione, etiam monstra, carnifices, et bestias appellavit. Qua contumelia et blasphemia vix ulla major cogitari potest. Quid enim? si non Calvinum ipsum, sed conjugem ejus (nefas enim apud eos est Episcopum creari, nisi unius saltem uxoris virum) si conjugem, inquam Calvini, aut liberos, aut amicos, aut etiam servos, vel ancillas, aliquis nostrum larvas, umbras, colluviem,* bestias, monstra, carnifices appellaret, quo animo id Calvinus acciperet? An sibi injuriam fieri non arbitraretur? Numquid non molestissime, gravissimeque ferret? et Christus sequo animo accipiet amicos, domesticos, fratres, filiosque suos amantissimos, quos ipse in coelis tanto honore dignatur, ut in Apocalypsi dicat: Si quis vicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut ego vici, et sedi in throno Patris mei; hos, inquam, tam sublimes Principes, consortes regni et solii divini, umbras, larvas, culluviem, ab uno quodam arroganti ssimo terrae vermiculo nominari? Non feret certe aequo animo Deus, sed omnes ejusmodi blasphemos atque sacrilegos, aeternis suppliciis tandem afficiet.

Sed et nos, si cives Sanctorum sumus, si ullum habemus fidei zelum, excitemur, atque accendamur oportet, et religiosa, piaque indignatione vehementer commoti tam nefariis hominibus acerrime resistamus: Imitentur Lutherani majores suos, Porphyrium, Julianum, Vigilantium, Wiclefum, et quotquot unquam cum coelestibus Divis impia bella gesserunt, et ut fabulae Poetarum de gigantibus ferunt, de suis sedibus coelites deturbare ac detrahere voluerunt. Nos vero majorum nostrorum, Athanasii, Ambrosii, Hieronymi, Paulini, Augustini, Gregorii vestigiis inhaereamus. Qui quidem Apostolorum/ et Martyrum gloriam religioso aemulari, et res gestas contra detractores pro viribus disserendo tueri; et memoriam denique sermonibus alere, Basilicis honorare, carminibus celebrare, litteris propagare, et consecrare aeternitati semper studuerunt. Ita enim fiet, ut et illi, quorum imitantur scelera, eorumdem cum illis poenarum societate jungantur: et nos, quos in hoc studio ad virtutem habuimus Duces, eosdem ad praemia, et coronas socios habeamus. Nunc ad rem ipsam accedamus propius.

Haec disputatio duodecim praecipuis quaestionibus continetur. Prima est de Sanctorum beatitudine, an Sanctorum animae Deum videant, et vere beatae sint ante diem judicii. Haec enim quaestio fundamentum est omnium aliarum, nam idcirco ante Christi adventum non ita colebantur, neque invocabantur spiritus Patriarcharum, et Prophetarum, quemadmodum nunc Apostolos et Martyres colimus et invocamus; quod illi adhuc inferni carceribus clausi detinerentur.

Secunda de canonizatione, quae sequitur ordine suo primam illam de beatitudine. Posteaquam enim didicerimus, sanctos homines vita functos cum Deo beatos regnare, discendum erit, qui sint illi: quod quidem non aliunde certo scire possumus, quam ex publico Ecclesiae testimonio, quod canonizationem nunc appellamus.

Tertia de cultu, ubi enim constiterit qui sint ii, qui inter beatos spiritus numerandi sunt, sequitur, ut quaeratur, an ii sint adorandi ullo genere adorationis.

Quarta de invocatione, quae est eximium adorationis genus.

Quinta de reliquiis eorum, utrum videlicet non solum ipsi Sanctorum spiritus, sed etiam corpora, seu ossa, et cineres, aliaeque eorum reliquiae venerandae sint.

Sexta de imaginibus, an colendae sint, et quo cultus genere.

Septima, VIII, IX, X, XI, et XII. de iis rebus, quibus non modo sanctis hominibus, sed etiam toti coelesti Hierusalem ab Ecclesia, qua? peregrinatur in terris, cultus debitus exhibetur; id est, de Basilicis, de peregrinationibus, de votis, de vigiliis, de jejuniis, de festis.

Chapter 34 of 34