Skip to the text

Caput XII. Ignem Purgatorii esse corporeum

Quantum ad primum, communis sententia Theologorum est, verum et proprium esse ignem, et ejusdem speciei cum nostro elementari. Quae sententia non est quidem de fide, quia nusquam ab Ecclesia definita est; imo in Concilio Florentino Graeci aperte professi fuerant, se non ponere ignem in Purgatorio, et tamen in definitione facta sessione ult definitur, Purgatorium esse, nulla mentione ignis habita. Tamen est sententia probabilissima.

Primo, propter consensum Scholasticorum, qui non potest nisi temere contemni.

Secundo, propter Gregorii auctoritatem, lib. IV. Dialogor. cap. 29. ubi diserto asserit, ignem, quo puniuntur animae, esse corporeum. Neque obstat, quod lib. XV. cap. 14. moralium, dicit, ignem Gehenna? esse incorporeum; est enim mendum scriptorum, qui posuerunt incorporeum pro corporeum, ut patet ex sequentibus, dicit enim statim corporaliter urere.

Tertio, propter Augustinum, qui in eamdem sententiam propendet, lib. XXI. cap. 10. de civit. Dei.

Quarta, quia in Scriptura passim poena impiorum vocatur ignis; et regula Theologorum est, ut verba Scripturarum accipiantur proprie, quando nihil absurdi sequitur,

Quinto, quia corpora damnatorum punientur igne post resurrectionem, ut patet Matth. XXV: Ite in ignem cetcrnum; at corpora non possunt uri, nisi igne corporeo. Est autem idem ignis corporum damnatorum, et spirituum corpore vacantium; nam ibidem dicitur: Qui paratus est Diabolo, et Angelis ejus.

Sexto, quia Sapient. XI. dicitur: Per quae peccat quis, per ha?c et torquetur; sed homines peccant ssepe sensibilia oblectamenta inordinate cupiendo: ergo puniri debent sensibilibus objectis; ignis igitur quo puniuntur, sensibilis est.

Septimo, id confirmatur ex eruptionibus ignis in monte /Ethna, aliisque locis, de quibus diximus cap. 6.

Sciri non posse, quomodo ignis corporeus animas urat.

De secundo, verissima sententia est, non posse in hac vita sciri, quomodo ignis corporeus agat in animam incorpoream; id enim ingenue confitetur Durandus in IV. dist. 44. quEest, ult. et ante Durandum B. Augustinus lib. XXI. de civit. Dei c. 10. ubi dicit, animas torqueri ab igne miris, sed veris modis; et B. Gregorius cum lib. IV. Dialogor. c.29. dicit, ex igne visibili invisibilem poenam animas trahere; vocat enim invisibilem poenam, quia occulta et incognita est nobis. Sed licet non sciamus quomodo id fiat, posse tamen fieri, docet Augustinus ex alio simili'; videmus enim animam incorpoream uniri corpori humano, et ei vitam dare, et cum illo simul gaudere et pati, cum tamen modus hujus unionis sit plane inoffabilis? Quis capiat, quomodo spiritus sit forma corporis, cum inter corpus et spiritum nulla sit proportio? Sicut ei*go potuit uniri spiritus carni’ ut illi vitam communicaret, ita potest uniri spiritus igni, ut ab illo poenam trahat, licet modus utriusque unionis sit prorsus incognitus.

Chapter 27 of 34