Caput XVII. Quis possit animas juvare
Quantum ad tertium, qui potest suffragiis suis juvare animas, est is, qui est justus; homo enim injustus non potest pro se satisfacere, et multo minus pro aliis.
Sed objicies: Nonne Missa mali Sacerdotis prodest defuncto? Nonne etiam si Dominus justus jubeat dari eleemosynas de suis rebus pro defunctis, et dentur postea a ministro injusto, tamen eleemosyna; illae proderunt? Respondeo, prodesse, sed non esse in his casibus ministrum injustum, qhi suffragatur, sed dominum justum.
Dices rursum: quid si Praelatus justus jubeat, spirituales iilios orare, vel jejunare pro defunctis, et illi filii sint injusti?
Respondet Paludanus in IV. sent. dist.45. quaest. 1. prodesse illa omnia. Melius id ne¬
gat Sotus ibidem quaest. 2. art. 2. Nam quando servus de pecunia domini sui facit eleemosynam, illud opus proprie est domini, non servi, et ideo malitia ministri non vitiat opus. At dum subditus orat, vel jejunat, opus proprie est ipsius subditi; ipse enim suo labore operatur, non labore domini sui. Unde B. Hieronymus libro contra Vigilantium, dicit, melius esse dare eleemosynam pauperi justo, quam injusto, quia ille orans pro benefactore, exauditur, alter non exauditur.
Chapter 32 of 34