Skip to the text

Caput V. Solvuntur objectiones

Objiciunt primo testimonia quaedam Scripturarum, quibus utitur Ecclesia in officio defunctorum, dum pro animabus, quae degunt in Purgatorio, orare cupit. Psalm. YI: Anima mea turbata est valde. Et ibidem: Sana animam meam, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et Psalm. GXIY: Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me. Certe ista tanta perturbatio et anxietas non potest nasci ex solis poenis, sed ex incertitudine, et metu aeternae damnationis; nam si animae illae perfectae essent in charitate, et certae essent de sua salute, non ita timerent, cum scriptum sit Proverb. XII. non contristabit justum quidquid acciderit ei.

Respondeo, stultum esse, ex eo quod Ecclesia utitur aliquo Psalmo in officio defunctorum, velle, omnia verba ejus Psalmi intelligere ad litteram de defunctis; quomodo enim intelligemus de defunctis illa verba ejusdem YI. Psalmi: Lavabo per singulas

noctes lectum meum, lachrymis meis stratum meum rigabo. Itaque Ecclesia propter unam aut alteram sententiam, quae ad rem praesentem facit, totum aliquem locum Scripturae legere solet, etiamsi major pars illius loci ad rem praesentem non faciat. Sic in dedicatione Ecclesiae legitur Evangelium de Zachaeo, quia illa ultima verba; Hodie salus huic domui facta est, conveniunt aliquo modo dedicationi, et consecrationi Ecclesiae: Sic in assumptione B. Virginis legitur Evangelium de Martha, et Magdalena propter illa verba: Maria optimam partem elegit, quos non auferetur ab ea. Sic denique (ut omittam caetera) in officio defunctorum propter illa verba Ps. YI: Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum. Et propter illa Psalm. CXIV: Placebo Domino in regione vivorum; leguntur integri illi Psalmi.

Adde, quod falsum etiam est, quod in argumento assumitur, turbationem, et tristitiam non nasci ex dolore, sed ex incertitudine, aut desperatione salutis; nam Dominus ipse Joan. XII. cap. de se ait: l\unc anima mea turbata est (i). Et Mattii. XXYI. coepit contristari et moestus esse, et tamen nec incertitudo, nec desperatio in Dominum cadere poterat. Locus autem Proverbiorum non debet accipi de quavis tristitia, sed de tristitia dejiciente, ac deprimente, quae mortem operatur, quam B. Paulus II. Corinth. VII. vocat tristitiam hujus saeculi.

Altera objectio sumitur ex illa oratione, quae post Evangelium in Missa de mortuis recitatur: « Libera Domine animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni, et de profundo lacu, libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum etc.:>

Respondent aliqui, Ecclesiam orare pro agonizantibus, ne damnentur ad inferos; sed repugnat illud: Libera animas omnium fidelium defunctorum, non enim agonizantes dicuntur animae defunctorum. Deinde usus Ecclesiae habet, ut haec oratio dicatur etiam in anniversariis defunctorum pro iis animabus, quae ante multos annos migrarunt a corpore. Alii dicunt, hanc orationem fundi pro iis, qui sunt in Gehenna, quas interdum liberari contingit, ut fertur de Trajano: sed, ut omittam improbabilem esse illam Trajani historiam, qui in Gehenna sunt jam cecide-

runt in obscurum, atque absorpti sunt atartaro. Quid igitur pro illis Ecclesia orat ne cadant in obscurum, neve absorbeantur a tartaro? Deinde Ecclesia pro fidelibus tantum orat: a Libera, inquit, animas fidelium defunctorum. » Non autem sunt fideles, qui damnati sunt ad inferos.

Dua; igitur solutiones alia; dari possunt. Una est, quod Ecclesia orat pro animabus, quae in Purgatorio degunt, ne damnentur ad poenas Gehennae sempiternas, non quidem quod certum non sit eas non damnandas ad eas poenas, sed quia vult Deus nos orare etiam pro iis rebus, quas certo accepturi sumus.

Sed adversus hanc responsionem objici potest, quia etsi Ecclesia interdum oret pro iis rebus, quas certo est acceptura, non tamen orat pro iis rebus, quas jam accepit; porro jam accepit ne animae illa; damnentur, cum certam sententiam illa; habuerint, et securissimae sint. Deinde mens fidelium, qui pro defunctis orant vel orari cupiunt, certe eo fertur, ut animas illas juvent, et expediant a praesentibus poenis Purgatorii.

Yerum istae objectiones facile diluuntur; nam etsi animae Purgatorii jam acceperint primam sententiam in judicio particulari, eaqu§ sententia liberae sint a Gehenna: tamen adhuc superest judicium generale, in quo secundam sententiam accepturae sunt. Quocirca Ecclesia orans, ne in judicio extremo animae illae cadant in obscurum, neve absorbeantur a tartaro, non orat pro ea re quam accepit, sed pro ea, quae acceptura est.

Ad illud vero de intentione fidelium, respondeo, etiam illi intentioni satisfieri; nam in illa oratione utrumque petitur, nimirum, ut liberentur animae illae de poenis inferni, id est, Purgatorii, quas in praesenti patiuntur, et postea liberentur a sententia damnationis in extremo judicio ferenda.

Altero solutio est, quod Ecclesia vere orat quantum ad intentionem suam, ut anima; liberentur a poenis Purgatorii, tamen utitur eo modo loquendi, quasi animae tunc migrarent a corpore, et in periculo essent a;terna; salutis, quia commemorat, et repraesentat diem depositionis sive obitus. Ut enim in celebritatibus festorumlncarnationis, Natalis, Apparitionis, Passionis, Resurrectionis, et Ascensionis Domini Ecclesia ita orat, ac si tunc deberet Christus, vel incarnari, vel nasci etc. quia repraesentat illa mysteria ut

praesentia, et tamen non intendit ad litteram precari, ut Verbum carnem assumat, aut nascatur de Virgine etc. sed ut nobis applicetur fructus eorum mysteriorum: ita quoque in sacrificio pro defunctis, quia commemoratur dies obitus illorum, Ecclesia ita pro illis orat, ac si tunc morerentur; et tamen intendit orare, ut liberentur ab inferno eo modo, quo liberari possunt, id est, ut non detineantur diutius in illis poenis, vel ut refrigerium aliquod doloribus misceatur. Denique quomodo non est absurdum, nunc post mille et quingentos annos in adventu Domini dicere: « Rorate coeli desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem: » et alia multa id genus, ita non est absurdum pro defunctis dicere; « Libera eas de ore leonis, ne cadant in obscurum etc. »

Chapter 20 of 34