Skip to the text

Caput XVIII. Quibus prosint suffragia

Quantum ad quartum, certum est, Ecclesiae suffragia non prodesse beatis, nec damnatis, sed solum iis, qui in Purgatorio degunt; quia priores non egent, posteriores non possunt juvari; id quod docent omnes Scholastici in IV. dist. 45. secuti Augustinum, qui in Enchiridio, cap. 110. et de cura pro mortuis, cap. I. dicit. Ecclesiae suffragia pro valde bonis gratiarum actiones esse, pro non valde malis propitiationes, pro valde malis nulla esse adjumenta mortuorum, sed qualescumque vivorum consolationes.

At sunt in contrarium tres difficultates. Primo, de beatis. Videtur enim falsum, quod beatis non prosint suffragia; nam Epiphanius haeres. 75. et Cyrillus catech. 5. mystagogica, etChrysostomus in sua liturgia, dicunt, sacrificium offerri Deo pro Apostolis, Martyribus, Prophetis etc.

Praeterea secundo, Ecclesia in orationibus de Sanctis saepe legit: « Sumpsimus, Domine, sancta mysteria, qua; sicut Sanctis tuis prosunt ad gloriam, ita nobis, quaesumus, proficiant ad medelam. » Et in antiquis Missalibus, ut testatur Innocentius III. cap. Cum Marthae, extra de celebratione Missarum, in die S. Leonis, dicebatur: « Annue, quaesumus, Domine, ut animae B. Leonis haec prosit oblatio. » Et licet haec oratio mutata sit, tamen adhuc hodie in secreta oratione in eodem festo dicimus; « Sancti Leonis Confessoris tui atque Pontificis annua solemnitas nos tibi reddat acceptos, ut per haec pise placationis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. »

Praeterea Chrysostomus homil. 33. in Matth. exhortanl ad eleemosynas pro defunctis fdiis: « Putas, inquit, eum maculis inquinatum? da illi sua, ut illis se a maculis dctergat. Putas injustitia decessisse? pnebe ipsi tua, ad mercedis, et retributionis adjectionem. »

Ad primum facilis est responsio: sacrificatur enim pro Sanctis, non ut eis aliquid petamus, sed ut pro gloria illis collata Deo gratias agamus. Id enim est, quod Augustinus dicit, pro valde bonis gratiarum actiones esse.

Ad reliqua respondet Innocentius, ubi supra, dupliciter. Primo, cum Ecclesia petit gloriam Sanctis, qui-regnum coelorum jam possident, non petere, ut illi in gloria crescant, sed, ut apud nos gloria eorum crescat, id est, ut toti mundo gloria eorum innotescat, et illi ubique magis et magis glorificentur. Secundo dicit, non videri absurdum, si petamus illis augmentum gloriae alicujus accidentalis. Adde Tertio, fortasse peti gloriam corporis, quam habebunt in die resurrectionis. Nam etiamsi gloriam illam certo consequentur, et debetur eorum meritis, tamen non est absurdum hoc illis desiderare et petere, ut pluribus modis debeatur. Cum ergo Augustinus dicit serm. 17. de verbis Apostoli, injuriam facere Martyri, qui orat pro Martyre, intelligitur de illis, qui Martyri precantur remissionem peccati, vel gloriam essentialem, quasi illa careret.

Secunda difficultas est de damnatis. Nam August. Enchir. cap. 110. dicit: «Quibus autem prosunt suffragia, aut]ad hoc prosunt, ut plena fiat remissio, aut tolerabilior sit ipsa damnatio. » Et cap. 112. sic ait: « Poenas damnatorum certis temporum intervallis existiment, si hoc eis placet, aliquatenus mitigari, dummodo intelligatur in eis manere ira Dei, hoc est, ipsa damnatio. »

Item Chrysostomus homil. 3. in epist. ad Philip, posteaquam dixerat orandum pro defunctis, subdit: « Verum istud quidem de illis dicimus, qui in fide abscesserunt. Catechumeni vero neque hac digni consolatione censentur, sed omni hujusmodi sunt auxilio destituti, praeter unum solum; quod autem illud? pauperibus eorum nomine dare licet, unde eis nonnihil refrigerii accedit.

Praeterea Damascenus in oratione de defunctis, non solum refert de Trajano et Falconilla liberatis ex inferno per orationem Gregorii et Theclsede quibus supra diximus, sed etiam addit ex historia Palladii ad Lausum, S. Machario aliquando percunctanti cranium aridum cujusdam idololatrae, un eis prodessent preces viventium, responsum fuisse ex cranio: « Quando pro mortuis offers, nos interim aliquid lenimenti sentimus. »

Praeterea Prudentius in Hymno de novo lumine Paschalis Sabbathi ait:

Sunt et spiritibus saepe nocentibus Poenarum celebres sub styge feriae, etc.

Denique Innocentius III. cap. Cum Marthfe, ponit quadrimembrem divisionem; dicit enim, ex mortuis quosdam esse valde bonos, qui non egent suffragiis; quosdam valde malos, qui non possunt juvari: quosdam mediocriter bonos quibus suffragia prosunt ad expiationem: quosdam mediocriter malos, quibus prosunt ad propitiationem: at certe ultimum menbrum non videtur convenire, nisi pueris in limbo. Si enim valde boni sunt in coelo, valde mali sunt in Gehenna ignis, mediocriter boni in Purgatorio: ubinam erunt mediocriter mali, nisi in limbo? Ergo illis prosunt suffragia, cum tamen in Purgatorio non sint.

Respondeo ad primum, Augustinum per tolerabiliorem damnationem intelligere mitigationem poenarum Purgatorii, ut patet ex praecedenti trimembri divisione.

Ad secundum dico, Augustinum ibi non agere de oratione pro defunctis, et solum dicere, non esse erroneum concedere, damnatos puniri citra condignum, quod clarius docet lib. XXL de civit. Dei, cap. 24.

Ad tertium: Chrysostomus solum videtur negare orandum esse publice, vel sacrificandum pro Catechumenis, ut etiam aliquando definivit Concilium Bracarense I. can. 3o.

Ad quartum, B. Thomas in IV. dist. 45. art. 2. qua;st. 2. post refutatas ineptas solutiones Praepositivi, Porretani, et aliorum, respondet, animas damnatorum orationibus Sanctorum non percipere veram aliquam poenarum mitigationem, sed solum inane, et fallax aliquod gaudium, quod nimirum videant se habere socios in poenis, quale est gaudium Daemonum, cum aliquem decipiunt. At fortasse melius rejicerentur, ut falsa et apocrypha, quae afferuntur de illo cranio; non enim in libro Palladii tale aliquid invenitur, nec est verisimile, S. Macharium orasse pro infidelibus.

Ad quintum nihil aliud dico, nisi more poetico lusisse Prudentium.

Ad ultimum, quod multos torquere solet, suspicor Innocentium 111, memoria lapsum putasse divisionem, quae est apud Augustinum trimembris, fuisse quadrimembrem; nam apud August. iidem sunt mediocriter boni, et mediocriter mali. Innocentius autem distinguit hoc membrum in duo, dicens: « Alii sunt mediocriter boni, alii mediocriter mali; » possumus tamen dicere, mediocriter bonos dici, qui nullam habent culpam, sed tamen habent reatum poenae; mediocriter malos, dici, eos, qui habent culpam aliquam, sed venialem tantum.

Tertia difficultas est de animabus Purgatorii. Nam Theologi conveniunt in duobus, et in uno non conveniunt. Conveniunt primo, quod suffragia omnia prosint omnibus, saltem quatenus adferunt novum gaudium, id enim comtoune est omni bono operi, ut de illo gaudeant omnes boni juxta illud Psalmi CXVIII: Particeps ego sum omnium timentium te (t).

Secundo, conveniunt, quod suffragia communia, quae fiunt pro omnibus defunctis, prosint etiam omnibus animabus Purgatorii, non solum in ratione gaudii, sed etiam in ratione satisfactionis, nulla enim est causa cur aliqui excludantur.

At dissentiunt de suffragiis particularibus. Nam Cajetanus tom. I. opusculorum, tract. XYI. qusest. 5. docet, omnes quidem animas juvari posse, et juvari etiam communibus suffragiis: at particularibus, quae pro illis fiunt, non juvari, nisi illas, quae peculiariter meruerunt, ut sibi talia prodessent. Dicit autem eas peculiariter mereri, quae hio in terris habuerunt specialem devotionem ad claves Ecclesiae, et solliciti fuerunt pro animabus aliorum; et probat ex Augustino lib. de cura pro mortuis, cap. I. et in Enchirid. cap. 109.

Alii vero, quos citat B. Thomas in IV. dist. 15. q. 2. art. 4. dicebant suffragia, qua; fiunt pro uno, non ei solum prodesse, Verum etiam omnibus aliis, nec minus aliis quam illi, sicut lucerna, accensa pro Domino

aequaliter illuminat servos, qui in eodem loco sunt.

Sententia communis est in medio,' quod nimirum suffragia particularia, omni et soli illi prosint in ratione satisfactionis pro quo fiunt. Quod omni contra Cajetanum, patet, quia fundamentum communicationis suffragiorum non est aliquod peculiare meritum, sed status gratiae. Sanctus enim Augustinus cum dicit solis illis prodesse suffragia qui meruerunt ut sibi prodesse possint per exclusivara, solis, non excludit ullas animas Purgatorii, sed animas damnatas, et notandum diligenter Augustinum in Enchiridio non dicere suffragia juvare illos defunctos, qui meruerunt ut sibi prodessent, sed qui meruerunt ut sibi prodesse possent.

Quocirca Cajetanus, qui dicit omnes animas juvari posse, sed de facto non juvari, non habet pro se Augustinum, ut ipse arbitratur. Quod autem heec suffragia particularia soli illi prosint, pro qua fiunt, patet; nam applicatio ejusmodi bonorum pendet ex intentione applicantis, nec debent comparari ista suffragia lumini lucernae, sed potius pecuniae, quae solvitur ab uno pro altero.

Notandus est etiam locus Augustini pro hac sententia ex lib. fde cura pro mortuis, cap. 4. ubi dicit ideo Ecclesiam orare interdum pro defunctis omnibus in genere, ut quibus desunt parentes vel amici, qui pro eis orent, et proinde remanent auxilio destituti, habeant saltem auxilium a communi matre, quae est Ecclesia.

Chapter 33 of 34