Skip to the text

Caput VI. De loco Purgatorii

Sequitur quaestio quarta: « Ubi sit Purgatorium? » De qua qua;stione nihil Ecclesia definivit; sunt autem multae opiniones.

Prima quorumdam qui putant ibi animas purgari, ubi peccaverunt, id est, variis in locis, et quidem quod variis in locis anima; purgentur, satis probabiliter colligitur ex Gregorio lib. IV. Dialogorum cap. 40. et cap. 55. qui refert animam Paschasii, et cujusdam alterius in balneis quibusdam purgatas. Nec non ex epist. Petri Damiani de miraculis sui temporis, ubi describit visionem de purgatione animae S. Severini in quodam flumine. At quod omnes ibi puniantur, ubi peccaverunt, non est probabile; nam contingit aliquem in multis locis peccasse, nec est verisimile in omnibus illis purgandum. Praeterea visiones ' praedictae contrarium ostendunt; nam Paschasius Diaconus peccaverat Romae in electione Pontificis, purgabatur autem in thermis Puteolanis, et S. Sevqrinus peccaverat in Palatio Imperatoris, et purgabatur in flumine.

Secunda opinio, loca animarum non esse corporalia: ita Augustinus lib. XII. de Gen. cap. 33. sed retractavit lib. II. retract. cap. 24.

Tertia, loca poenalia animarum esse hunc mundum, in quo animae manent in corpore tamquam in carcere. Hanc refert, et refellit Irenaeus in fine libri V. nam Scriptura dicit, animas post hanc vitam descendere in infernum, ut patet Lucae XVI et alibi.

Quarta, infernum et purgatorium animae, nihil esse aliud praeter conscientiam accusantem et punientem peccata: ita Philo in libro de congressu quaerendae eruditionis gratia, et Origenes, ut refert Hieronymus in epist. ad Avitum. Haec refellitur; nam si ista opinio esset vera, non minus essemus nunc in inferno vel purgatorio, quam post mortem.

Quinta est, infernum, et proinde purgatorium (sunt enim loca vicina) fore in valle Josaphat. Ita refert Chrysostomus sensisse veteres aliquos hom. de praemiis beatorum, tomo III. Similem sententiam refert Gregorius lib. IV. Dialogorum cap. 42. forte argumentum istorum fuit, quia Christus passim infernum vocat Gehennam, Gehenna autem est vallis quaedam adeo conjuncta cum valle Josaphat, ut pars ejus esse videatur, de quo nomine infra dicemus.

Sexta opinio est, infernum esse statum animae extra corpus; nam dum est in corpore in luce versatur, ut ex operibus apparet: cum de corpore exit, nihil amplius videre potest nisi beata sit, et istae sunt tenebrae exteriores: ita refert Theophylactus in capit. XVI. Luc.

Septima est, locum poenalem animarum non esse terram, sed aerem istum caliginosum ubi Daemones versantur: ita Gregorius Nyssenus in lib. de anima, et resurrectione, et Chrysostomus homilia de praemiis beatorum, et Auctor operis imperfecti in Matthaeum hom. 53. cui sententiae favet historia S. Fursei apud Bedam lib. III. historiae Anglorum cap. 19. illo enim defuncto cum ab Angelis in coelum deduceretur, ostensi sunt maximi ignes supra aerem, qui servabantur (ut Angelus dicebat) ad mundi conflagrationem, et interim examinabantur ibi hominum opera.

Octava est communis Scholasticorum, Purgatorium esse intra viscera terrae, inferno ipsi vicinum. Constituunt onim scholastici communi consensu intra terram quatuor sinus, sive unum in quatuor partes divisum, unum pro damnatis, alterum pro purgandis, tertium pro infantibus sine Baptismo obeuntibus, quartum pro justis, qui moriebantur

ante Christi passionem, qui nunc vacuus remanet: Quorum sufficientia sumitur penes genera poenarum, sunt enim haec omnia loca poenalia; omnis autem poena, aut est tantum damni, aut etiam sensus; et rursus aut aeteraa, aut temporalis: pro poena ergo solius damni aeterna, est limbus puerorum; pro poena solius damni temporali, erat limbus Patrum; pro pcena damni, et sensus aeterna, est infernus; pro poena damni et sensus temporali, est Purgatorium.

Quia vero haec omnia fabulas esse Calvinus dicit lib. II. Instit. cap. 10. §. 9. et similiter discipulus ejus Beza in cap. II. Actor. et Magister ejus Bucenis in cap. XXVII. Matth._ de singulis probandum est. Ac Primum, quod intra viscera terrae sit locus aliquis animarum, qui genei'ali vocabulo vocatur infernus, demontratum est a nobis lib. IV. de Chx-isto cap. 9. inde petat Lector si velit plene cognoscere, quae ad hunc locum pertinent.

Porro ad argumenta, quae tunc attulimus, accedant variae eruptiones ignis, quae in terra apparent, quas non temere B. Gregorius putat esse indicia quaedam inferni, intra viscera terrae existentis lib. IV. Dialogorum cap. 35. nam in eodem lib. cap. 30. scribit se certa relatione cognovisse, eadem ipsa hora, qua obiit Rex Theodoricus Arianus, visam fuisse animam ejus jactaid in foveam Vulcani, quae est in Sicilia, et Laurentius Sui'ius in historia anni 1537. scribit circa montem Heclam Insulae Islandiae, unde erumpunt flammae, et audiuntur quaedam quasi tonitrua horribilia, saepe apparere animas, quae dicant se mitti ad illum montem. Haec de inferis in genei*e.

Nunc de singulis locis. Ac primum quod infernus damnatorum sit in profundissimis terrae partibus, probatur Primo, quia intra viscera terrae est infernus, ut jam probavimus, sed Luc. XVI. anima divitis Epulonis dicitur fuisse in inferno, et non solum in infeimo, sed etiam in loco pi’ofundissimo, quandoquidem ut videret Lazarum, qui etiam tunc erat in locis subterraneis, sui'sum versus aspicere debuit. Praeterea ratio ipsa dictat ut si locus beatorum est in summo coelo, locus damnatorum sit in loco remotissimo a coelo, nihil autem i’emotius centro terrae.

Deinde, quod Purgatorium sit etiam sub terra, et inferno damnatonim vicinum, probatur Primo ex illis verbis Actor. II: Solutis

doloribus inferni, quae intelliguntur ab Augustino epist. 99. de poenis Purgatorii, unde etiam Ecclesia in Missa de defunctis dicit: « Libera animas defunctorum de poenis inferni, et de profundo lacu. » Secundo, id confirmatur ex visione, quam refert Beda lib. V. cap. 13. historia}, ubi aperte visum est Purgatorium inferno damnatorum contiguum. Denique, Theologi fere omnes docent eodem in loco esse, et eodem igne torqueri damnatos, et animas Purgatorii.

Quod autem limbus puerorum sit in inferno, probatur; nam Concilium Florentinum sessione ultima diserte definit tam eos qui moriuntur cum peccato mortali, quam eos qui cum solo originali, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendos; et B. Augustinus lib. IV. de Baptismo parvulorum cap. 28. et lib. V. hypognostici dicit, fidem Catholicam non nosse nisi duo loca, ubi homines sint futuri perpetuo; coelum beatorum, et infernum damnatorum. Est tamen communis opinio Scholasticorum, limbum puerorum esse in loco inferni altiore, quam sit Purgatorium, ita ut ad eum ignis non perveniat; quam secutus est Innocentius III. cap. Majores, extra de Baptismo: sed de hac re alibi disputandum est.

Quod denique limbus Patrum sit in inferno, sed in parte suprema, probatum est isatis accurate in lib. IV. de Christo cap. 10. unum solum argumentum repetemus, quod in eo loco nimis breviter tractatum fuit. Igitur lib. I. Reg. cap. XXVIII. anima Samuelis de locis subterraneis ascendere visa est: Vidi, inquit Pythonissa, Deos ascendentes de terra.

Respondebunt adversarii illum non fuisse vere Samuelem, sed Diabolum in forma ejus, ut docent Tertullianus lib. de anima prope finem. Auctor quajstionum apud Justinum qua;st. 52. et Auctor quaestionum veteris Testamenti quoest. 27. apud Augustinum, et Auctor librorum de mirabilibus sacrae Scripturae lib II. cap. 11. Procopius et Eucherius in hunc locum libri Regum, et Isidoruslib. VIII. etymologiar. cap. 9. qui his rationibus moventur.

Primo, quia non est credibile Samuelem subjectum fuisse Pythonissae, nec etiam sponte venisse; quia artem magicam con-

firmasset. Secundo, quia Samuel non se adorari passus fuisset, ut illa umbra fecit. Tertio, quia non dixisset Sauli: « Cras tu, et filii tui mecum eritis. » Nec enim Saulis anima ad limbum Patrum, sed ad Gehennam descensura erat. Quarto, quia Deus negavit Sauli responsum per Prophetas, per oracula et per somnia, ut in eo capite dicitur, ergo non est credibile responsurum postea fuisse per Pythonissam.

At his non obstantibus, tenendum est, vere Samuelis animam fuisse eam, qua} apparuit et proinde vehementer confirmari sententiam nostram de loco subterraneo animarum. Nam in primis auctores citati sunt omnes aut incerti, aut nimis obscuri; at qui contrarium docent, certi et clarissimi sunt, minirum Josephus lib. VI. antiq. cap. 15. Justinus in Dialogo cum Triphone ultra medium, Basibus epistol. 80. ad Eustathium medicum. Ambrosius in cap. I. Lucae. Hieronymus in cap. VII. Isaiae, et Augustinus lib. de cura pro mortuis cap. 15. Neque obstat quod Augustinus lib. II. ad Simplicianum quaest. 3. dubitaverit, an fuerit illa anima, nec ne; nam librum de cura pro mortuis scripsit posterius, et re diligentius considerata. Praeter hos veteres idem docent recentiores in hunc locum, Lyranus, Abulensis, Dionysius, Gurthusianus, et Gajetanus.

Sunt etiam pro hac sententia fortissimae rationes: Prima, quia Scriptura perpetuo vocat Samuelem, eum, qui apparuit: Cum vidisset, inquit, mulier Samuelem. Et rursum: Dixit Samuel ad Saul; et, intellexit ergo Saul quod Samuel esset. At certe non diceret, intellexit, sed cogitavit, vel putavit, si id non esset verum.

Secunda, quia Eccles. XLVI. ponitur in laudibus Samuelis quod mortuus prophetaverit, et annuntiaverit regi quae ventura erant. At quaenam laus est quod Diabolus alicujus speciem assumat, et decipiat? et hoc est argumentum propter quod Augustinus lib. de cura pro mortuis asserit, vere fuisse Samuelem illum, qui apparuit, cujus testimonii non meminerat cum scriberet ad Simplicianum.

Tertia, quia praedixit Sauli futura, quae Diabolus scire non poterat, nimirum sequenti die eum cum filiis periturum, exercitum dissipandum, Davidem regnaturum ete;

Ultimo, quia rationes contrariae nihil concludunt.

Ad Primum dico, Samuelem non venisse jussu Pythonissae, sed jussu Dei, et potius impedivisse quam confirmasse artem magicam. Praevenit enim Samuel adventu suo effectum incantationis; et contrario modo ascendit atque alii soleant, qui per incantationem excitantur: et haec est causa cur Pythonissa turbata fuerit, et sibi impositum diceret. Si enim verum est, quod Rabbini scribunt, umbrae mortuorum, quae vi magicae artis evocantur, capite deorsum verso ascendunt: Samuel autem recta figura ascendit, ita ut primum caput, deinde pectus, postremo pedes e terra emergere visi sint.

Ad Secundum dico, illam adorationem non fuisse latriam, sed reverentiam debitam animae Samuelis.

Ad Tertium dico, illud: Mecum eritis, non significare, in sinu Abrahae eritis, sed mecum eritis sub terra, id est, mortui eritis Y nam cum intfir filios Saulis esset etiam Jonathas justus, non erant descensuri ad eumdem locum Saul, et Jonathas, et tamen Samuel dicit in genere: Mecum eritis.

Ad Quartum dico, Deum se iratum Sauli ostendere voluisse, idque fecisse tam non respondendo quando interrogabatur, quam respondendo quando non interrogabatur; utrumque enim est signum irae. Adde, quod cum Saul interrogabat Deum, si Deus respondisset, potuisset Saul declinare bellum, et poenam sibi a Deo paratam; at cum interrogavit Pythonissam, jam erant omnia parata, et acies instructae, et in conspectu positae, ut nullo modo praelium detrectari posset. Tunc ergo -Deus, ut magis puniret Saulem, praedixit ei per Prophetam interitum suum, et filiorum, et totius exercitus.

Habemus igitur, Purgatorium, Infernum, ac limbos Patrum et puerorum, loca subterranea esse.

Chapter 21 of 34