Skip to the text

Caput XIV. ■ De gravitate poenarum

De quarto, poenas Purgatorii esse atrocissimas, et cum illis nullas poenas hujus vitae comparandas docent constanter Patres. Augustin. in Psal. XXXVII: « Quamvis, inquit, salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. » Gregorius in Psalm. III. poenitentialem: « Illum, inquit, transitorium ignem omni tribulatione praesenti existimo intolerabiliorem. » Beda in eumdem Psalmum dicit, nulla esse supplicia martyrum, vel latronum cum illis purgatoriis poenis conferenda. Idem habet B. Anselmus in I. Corinth. III. et B. Bernardus serm. de obitu Humberti.

Idem probant omnes revelationes, quae apud Bedam lib. III et V. historiae, apud S. Birgittam, apud Dionysium Carthusianum, et in vita Ghristinae mirabiles habentur.

Idem probat ratio, saltem de poena sensus; nam tam ad dolorem, quam ad gaudium tria concurrunt, potentia, objectum, et conjunctio unius cum altero. Jam quantum ad potentiam, sine comparatione capacior est doloris potentia rationalis, quam animalis; nam quantum ad apprehensionem, intellectus est veluti fons, sensus veluti rivulus; quantum ad appetitum, voluntas est veluti fons, appetitus inferior est veluti rivulus; cum ergo anima ipsa nuda immediate torqueatur, maximus debet esse ille dolor ex parte patientis; nunc enim non tam anima, quam corpus torquetur, et per corpus aliquis etiam dolor ad animam transit.

Quantum ad objectum, si ibi est verus

ignis, erit omnino acerrimus, cum ad hoc solum sit institutus, ut sit instrumentum justitias divinae; si non sit ignis verus, erit aliquid multo horribilius, quale Deus parare potuit, qui potentiam suam in hoc ostendere voluit.

Quantum ad conjunctionem, maxima erit; nam hic ubi sunt omnia corpOralia, non fit conjunctio, nisi per contactum extremitatum et superficierum, at ibi animam ipsam intime poena illa penetrabit.

Quamvis autem aliquo -modo omnes admittant, poenas Purgatorii esse majores poenis hujus vitee, tamen dubium est, quomodo hoc intelligatur, nam B. Thomas in IY. dist. 20. queest. I. art. 2. docet duo. Primo, poenam damni esse maximam poenarum, tam quae in Purgatorio, quam quee in hac vita reperiri possint. Secundo, dicit minimam poenam Purgatorii esse majorem maxima poena hujus vitae.

Primum probat, quia sicut possessio desiderati boni gignit gaudium, ita absentia desiderati boni gignit dolorem: Sed bonum, quod animae Purgatorii desiderant, est summum, et desiderium etiam est maximum, intellectus enim clarius cognoscit, quam magnum bonum sit videre Deum, et appetitus tum naturalis, tum etiam infusae charitatis exerit vires, et intensissimus est, nec impeditur.a mole corporea, et sensibilibus delectationibus; ut in hac vita exempla dari possunt, ut si quis vehementissima fame vexaretur, vel arderet siti intolerabili, et videret ante se mensam instructam optimis cibis, dulcissimoque vino, nec posset quidquam attingere, et tamen sciret alioqui sibi parata illa omnia fuisse.

Probat deinde Secundum S. Thomas quia omnis qui in Purgatorio degit, cruciatur saltem hac pcena damni, quae est omnium maxima: ergo minima poena Purgatorii est major quam sit maxima poena hujus vitee.

At B. Bonaventura in IV. dist. 20. art. I. queest. 2. docet, Primo, poenam damni in Purgatorio non esse majorem omni poena, sive Purgatorii, sive hujus vitee. Secundo docet, Purgatorii poenas esse majores poenis hujus vitee, solum in hoc sensu, quia maxima poena Purgatorii est major, quam sit maxima poena hujus vitee, licet aliqua poena Purgatorii reperiatur minor aliqua poena hujus vitee. Quee sententia mihi placet; nam licet absentia summi boni ex se generet in amante summam tristitiam, tamen in Pur-

Chapter 29 of 34