Caput XVI. Quot sint genera suffragiorum
Quantum ad secundum, tria sunt genera suffragiorum. Sacrificium Missae, Oratio, et opera quaelibet poenalia et satisfactoria, ut eleemosyna, jejunia, peregrinationes et similia. Porro distinguimus orationem ab operibus satisfactoriis, cum tamen etiam ipsa sit satisfactoria, quia oratio duobus modis juvat defunctorum animas; uno modo, ut opus quoddam poenale et laboriosum, et hoc modo poterat comprehendi sub opere satisfactorio; alio modo juvat, ut est impetratoria, quod est ipsi orationi proprium; quomodo etiam Beatorum orationes prosunt nobis, et animabus Purgatorii, licet satisfactoriae non sint.
Adhaec juvantur etiam defuncti indulgentiis, sed ideo non faciunt illae quartum genus suffragiorum, quia indulgentia nihil est
aliud, quam applicatio satisfactionum, seu poenalium operum Christi et Sanctorum, defunctis. Nam idcirco dicuntur indulgentia! concedi defunctis per modum suffragii, non per modum absolutionis; non enim potest Pontifex absolvere defunctos a poenis, quomodo absolvit viventes, quia illi non sunt ei subjecti, isti sunt. Potest tamen tamquam summus dispensator thesauri Ecclesiae communicare illis bona opera poenalia, quae in thesauro sunt. Sed de hac re alibi dicendum est; vide interim Cajetanum tom. I. opusculor. tract. 16. quaest. 5. et 6.
Quod haec ita sint, patet ex testimoniis Patrum. Ambrosius de sacris. et orat, pro defunctis, sic loquitur lib. II. epist. 8 ad Faustinum de obitu sororis: « Non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor,nec moestificandam lachrymis tuis, sed orationibus animam ejus Domino commendandam. » De eleemosyna autem agit in lib. II. de excessu Satyri fratris, qui inscribitur, De fide resurrectionis; hortatur enim parentes, ut portionem hcereditatis, quae ad filios mortuos pertinebat, spiritibus ipsorum per eleemosynas pauperum transmittant.
Augustinus serm. 32. de verbis Apostoli: « Orationibus, inquit, sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis non est dubium mortuos adjuvari. »
Chrysostomus homil. 69. ad popul: a Non temere ab Apostolis haec sancita fuerunt, ut in tremendis mysteriis mortuorum fieret commemoratio, sciunt enim multam illis contingere utilitatem. » Idem homil. 41. in I. ad Corinth: « Juvetur mortuus non lajhrymis, sed precibus, supplicationibus, eleemosymis. »
His adde Angeli testimonium apud Bedam lib.V. histor. cap. 13: «Multos, inquit, preces viventium, et eleemosynae, et jejunia, et maxime celebratio Missarum, ut ante diem judicii liberentur, juvant. »
Unum hic solum est dubium, An non etiam restitutio rei alienae prosit defunctis, ac proinde sit quartum genus suffragii. Nam saepe dicuntur animae apparere, ac petere, ut restitutio pro ipsis fiat earum rerum, quas ipsi aut obliti sunt, aut non potuerunt restituere, et S. Birgitta lib. VI. revelationum, cap. 66. affirmat, animam tamdiu cruciari, donec restituatur quod injuste ablatum est.
Respondet Dominicus a Soto in IV. dist. 43. qu. 2. art. 3. ejusmodi restitutionem non juvare, si fiat, nec obesse defuncto, si non fiat; nam Deus non punit, nisi pro culpa propria in hac vita contracta; vel ergo defunctus peccavit non restituendo, vel non peccavit, si non peccavit, quia forte non potuit, aut bona fide possedit, non debet etiam puniri; si autem peccavit, punietur pro culpa negligentiae illius in Purgatorio; sed posteaquam poenas debitas dederit salvabitur, sive res illa restituatur, sive non; ille enim jam est factus impotens simpliciter ad restituendum, neque debet pendere salus ejus ab alterius voluntate, alioqui posset anima in Purgatorio manere in aeternum, si nimirum haeres numquam restitueret; quare si restitutio possit fieri, et non fiatnegligentia haeredis, peccabit quidem haeres, non tamen id nocebit animae: si vero fiat, nihil animae illi proderit, quia restitutio non est satisfactio pro culpa; satisfactio enim est opus bonum poenale, poenale autem est dare suum, non restituere alienum.
Ad illas apparitiones, respondeo, forte animas non petere restitutionem ut restitutionem, sed ut eleemosynam; licet enim non prosit animae, si restituat rem alienam is, qui tenetur restituere, tamen bene proderit, si restituat alius, qui non tenetur; illa enim eleemosyna quaedam est, et proinde satisfactoria.
Chapter 31 of 34