Skip to the text

Caput XV

gatorio mitigatur haec tristitia, et levatur magna ex parte propter certam spem illius boni acquirendi; ista enim certissima spes affert incredibile gaudium, et quo magis propinquat finis illius exiliir tanto magis gaudium crescit. Itaque solum in inferno poma damni est summa, quia est annexa desperationi certissimae, et de hac loquitur Chrysostom. homil. 24. in Matth. cum mille Gehennas dicit nihil esse, si conferantur cum amissione divini conspectus; et Augustinus, qui in Enchirid. cap. 112 dicit, minimam poenam damni, si tamen aeterna sit, majorem esse omnibus poenis hujus vitae.

Dices: At damnati non diligunt Deum, ergo non cupiunt videre. Respondeo, non diligunt Deum propter Deum, sed tamen propter seipsos coguntur conspectum ejus ardentissime diligere, quia intelligunt in visione Dei consistere suum summum bonum.

Confirmatur hoc argumentum. Primo, quia si poena damni esset gravissima etiam in Purgatorio, sequeretur, Patres in limbo passos fuisse gravissimam poenam: quod adeo falsum est, ut Luc. XVI. dicat Abraham diviti damnato de Lazaro: Tu cruciaris, hic vei'o consolatur. Et B. Augustinus epist. 99. negat, posse intelligi de sanctis Patribus illud Act. II: Solutis doloribus inferni, quia nimirum non in doloribus, sed in requie illos Christus invenerit. Et B. Gregorius lib. XIII. raoral. cap. 22. dicit, Patres in inferno non tormenta ulla, sed requiem habuisse.

Confirmatur secundo, quia Augustinus, Gregorius, Beda, Anselmus et Bernardus, cum dicunt, poenam Purgatorii esse majorem omni poena hujus vitae, diserte loquuntur de poena ignis per quam intelligunt omnes poenam sensus, non damni.

Alterum dictum Bonaventurae, probatur Primo, quia ex certis revelationibus constat, aliquorum poenam esse tam exiguam, ut nihil pati videantur, quales sunt illi, qui albis vestibus induti, visi sunt in locis amoenis et lucidis, apud Bedam lib V. historiar. cap. 43.

Secundo probatur, quia potest fieri, ut quis moriatur, nullum debitum secum ferens, nisi unius verbi otiosi: at incredibile videretur, propter unum solum otiosum verbum pati debere aliquem supplicia graviora omnibus poenis hujus vitae.

Tertio, quia licet sit quaestio: An poenae

Purgatorii semper crucient aeque graviter, ab initio usque ad finem purgationis; an vero paulatim minuantur, donec finem accipiant; tamen probabilior sententia est, paulatim remitti; hinc autem sequitur, non quamlibet Purgatorii poenam esse majorem maxima poena hujus vitae; Nam poena illa Purgatorii, quae est prope finem, debet esse adeo remissa, ut amplius remitti non possit, hic autem poenae inveniuntur intensissimae, quae plurimum remitti possunt.

Quod autem poena Purgatorii paulatim remittatur, probatur; nam S. Bernardus in vita S. Malachiae scribit, oranti Malachiae pro sorore defuncta, ipsam defunctam ter apparuisse. Primo, in veste nigra, et extra Ecclesiam. Secundo, in veste subfusca, et intra limen Ecclesiae. Tertio, in veste alba, et ad ipsum altare cum caeteris Sanctis. Ex quibus ipse intellexit, animam sororis paulatim remittentibus se poenis ad finem purgationis venisse. Et similes multae visiones adferri possent.

Suffragia Ecclesia defunctis prodesse.

Quatuor explicanda sunt de suffragiis defunctorum. Primum, an suffragia vivorum prosint defunctis. Secundum, quot sint genera suffragiorum. Tertium, a quibus fieri possint. Quartum, quibus prosint.

De primo, haeretici hujus temporis omnes, et alii veteres, quos citavimus initio hujus disputationis, negant, prodesse defunctis vivorum suffragia. Quod autem prosint, probari potest Scripturis, Conciliis, Patribus, et apparitionibus animarum, quae omnia peti debent ex prima quaestione. Quibus addenda est ratio, quam tunc non attulimus, quia prsesupponebat Purgatorium esse, quod nondum erat demonstratum.

Ratio est Petri Cluniacensis in epist. contra Petrobrusianos: Ecclesia tota est unum corpus, cujus caput est Christus, ergo debet habere communicationem tam capitis cum membris, quam membrorum inter se; nam, ut dicitur I. Corinth. XII. pro invicem sollicita sunt membra, et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Sed justi defuncti sunt membra hujus corporis; nam sunt colligati nobiscum et cum Deo in fide, spe, et charitate. Unde B. Augustinus lib. XX. de civit. Dei, cap. 9: « Neque enim, inquit, piorum animae defunctorum ab Ecclesia separantur, quae est regnum Christi; » igitur viventes possunt ac debent juvare defunctos, ut membra ejusdem corporis.

Praeterea Christus qui caput est, profuit vivens in terris viventibus, mortuus mortuis, vivens mortuis, et mortuus viventibus, ergo etiam decet, ut membra inter se ita agant, ut justi viventes viventibus, mortui mortuis, viventes mortuis, et mortui viventibus prosint. Ac primum, quod Christus vivens profuerit viventibus, patet, quia remisit peccata Magdalense, Luc. VII. Paralytico Matth. IX. Zacchaoo Luc. XIX. Petro Luc. XXII. Latroni Luc. XXIII. curavit etiam corporaliter plurimos, ut dicitur Mare. I. Actor. X. et alibi. Quod mortuus mortuis patet; nam descendens ad inferos, solvit plurimos a doloribus inferni, ut dicitur Actor. II. et simul aperuit sepulchra, et multa corpora Sanctorum excitavit, Matth. XXVII. Quod vivens mortuis, patet; nam puellam in domo, ado- - lescentem in via, Lazarum in sepulchro mortuos revocavit ad vitam, Matth. IX. Lucae VII. Joan. XI. Quod denique mortuus vivis, patet; nam morte sua vitam nobis aeternam promeruit, ot nunc in coelo semper interpellat pro nobis, et advocatum nostrum agit, Heb. VII. et I. Joan. II.

Probatur tertio et ultimo; nam ex quatuor membris divisionis, tria sunt certe manifesta, ergo et quartum debet habere locum; nam quod viventes juventur a viventibus, nemo negat, cum videamus doceri, instrui, pasci verbo et Sacramentis alios ab aliis. Et Jacobus dicit cap. V: Orate pro invicem ut salvemini.

Quod etiam mortui mortuis prosint, patet; nam Elisaeus mortuus mortuum alium suscitavit, IV Regum XIII, et Abraham mortuus in sinum suum Lazarum mortuum recepit, Luc. XVI. Nec ulli dubium esse debet, quin Sanctorum defunctorum animae cum Christo regnantes, orent pro Sanctorum animabus in Purgatorio laborantibus, cujus contrarium temere asserit Dominicus

a Soto lib. IV. sentent. dist. 43. q. 3. art. 2. nam praeter Petrum Cluniacensem loco notato, B. Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. 4. ad hoc dicit prodesse mortuis sepulturam in Basilicis Martyrum, ut qui recordatur mortui, simul recordetur Martyris, et ejus precibus mortui animam commendet, et Ecclesia tota in illa oratione: Deus veniae largitor etc. supplicat Deo, ut B. Maria intercedente, et omnibus Sanctis, animas defunctorum ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedat.

Quod autem mortui prosint viventibus, patet; nam II. Machab. XV. legimus, Oniam et Hieremiam jamdudum defunctos, visos fuisse orare pro populo Judaeorum viventium. Porro beneficia exhibita a sanctis defunctis, hominibus hic viventibus, innumerabilia, et certissima sunt. Vide Augustinum lib. XXII. de civit. Dei, cap. 8. et Theodoretum in lib. de Martyribus. Non est incredibile, etiam animas Purgatorii pro nobis orare, et impetrare, quandoquidem anima Paschasii, et S. Severini, miracula operabantur, etiamsi in Purgatorio degerent, ut patet ex Gregorio lib. IV. Dialogorum, cap. 40. et Petro Damiano in epist. de miraculis sui temporis.

Et quamquam S. Thomas in 2. 2. qusest. LXXXIII. art. 11. ad 3. contrarium docet, tamen ratio ejus non convincit; nam si animae illae non orant pro nobis, vel causa est, quia non vident Deum, vel quia sunt in maximis tormentis, vel quia sunt nobis inferiores, sed nihil horum dici potest. Non primum, quia tempore veteris Testamenti orabant Sancti defuncti pro vivis, ut patet ex II. Machabaeor. ult. cum tamen nec illi viderent Deum.

Non secundum, quia dives in inferno orabat pro fratribus suis, Luc. XVI. oum esset tamen in majoribus tormentis, quam sint animae in Purgatorio. Praeterea Martyres in hoc mundo in tormentis constituti orabant pro se, et aliis, ut patet de S. Stephano Act. VII. Item dolor animabus non perturbat ullo modo judicium rationis, nec impedit affectum bonum voluntatis; ista enim nobis accidunt ratione corporalium organorum, quibus illae carent. Denique, non videtur dubium, quin pro seipsis orent, non obstantibus tormentis.

Non etiam tertium, quia in hoc mundo

nos oramus pro Episcopis et summis Pontificibus, qui sunt nobis superiores, et etiam oramus pro illis, quos non dubitamus nobis esse sanctiores, sicut orabant Christiani olim pro Apostolo Paulo, qui eorum orationes petebat, Rom. XV. et alibi.

Prceterea, animae Purgatorii etiamsi nobis sunt inferiores ratione poenarum, tamen superiores sunt ratione gratiae et charitatis, in qua jam confirmatae sunt; oratio autem, quae ex charitate procedit, hanc potissimum superioritatem requirit, si ullam requirit; ergo probabile est eas pro nobis orare. Sed quamquam h&revera sint, tamen superfluum videtur ab eis ordinarie petere, ut pro nobis orent; quia non possunt ordinarie cognoscere quid agamus in particulari, sed solum in genere sciunt nos in multis periculis versari, sicut nos de illis solum in genere scimus eas valde torqueri; nam nec rebus nostris intersunt, ut probat B. Augustinus libro de cura pro mortuis, cap. 13. nec in Deo orationes nostras vident, cum non sint beatae; nec est verisimile eis revelari s ordinarie, quid agamus, vel petamus. Si ergo vivi prosunt vivis, mortui mortuis, mortui vivis, cur non etiam prodesse poterunt vivi mortuis?

Superest argumenta solvere, quae restant, praeter ea, quae fecimus in prima et secunda quaestione. Argumentum primum, Eccles. IX: Viventes sciunt se morituros: mortui autem nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, nec partem in hoc saeculo in opere, quod sub Sole geritur.

Respondeo: loquitur Sapiens de bonis hujus vitae, et vult dicere, mortuos non scire quid agatur de rebus, quas hic reliquerunt, nec posse illis uti propria actione, ut comedendo, bibendo, eleemosynas faciendo etc. Ideo sequitur: Vade ergo, et comede in laetitia. Non tamen hinc concluditur, quin a nobis juvari possint.

Secundo, objicit Calvinus praefatione institutionis Ambrosium, qui lib. I. de Abraham, cap. 9 «: Docemus, inquit, ut non diutius inhaereamus mortuis, sed quantum satis est officii, deferamus. Hoc non faciunt, inquit Calvinus, qui perpetuam de mortuis sollicitudinem gerunt. »

Respondeo: Ambrosium hic agere de luctu, et pompa funeris, quam merito vult esse moderatam. Quod autem non prohibeat

sollicitudinem orandi pro defunctis, patet ex oratione ipsius de obitu Valentiniani junioris; nam in fine alloquens Gratianum et Valentinianum defunctos, ait: « Beati ambo, si quid mere orationes valebunt, nulla dies vos silentio praeteribit, nulla nox non donatos aliqua precum mearum contextione transcurret, omnibus vos oblationibus frequentabo. »

Tertio, objiciunt Hieronymum, qui in cap. 6. ad Galat. exponens illud: Unusquisque onus suum portabit: « Docemur, inquit, per hanc sententiolam novum dogma, quod latitat: dum in praesenti saeculo sumus* sive orationibus, sive consiliis, invicem posse nos coadjuvari; cum autem ante tribunal Christi venerimus, non Job, non Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum. » Haec autem Hieronymi sententia ab Ecclesia approbata videtur, quippe quae in decretum Gratiani, can. In praesenti, 13. q. 2. jamdudum relata est.

Respondeo: Hieronymum loqui de iis, qui mortaliter peccant, et sine poenitentia moriuntur, ut Gratianus annotavit. Vel dicendum, Hieronymum loqui de novissimo judicio, quando cessante Purgatorio, cessabunt etiam suffragia, et solum judicis ultima sententia executioni mandabitur. Quod ita sit Hieronymus intelligendus, patet ex libro ipsius contra Vigilantium, ubi graviter accusat Vigilantium, quod dixisset, posse nos orare pro invicem dum vivimus, post mortem autem nullius pro altero orationem audiendam.

Quarto, ita ratiocinantur: Melius est per se quam per alium satisfacere: minus enim beatur, qui per alium, quam qui per se satisfacit: ergo non debemus orare pro defunctis, ne illis gloriam minuamus.

Respondeo: in hac vita melius est per se satisfacere, quam per alium, quia dum satisfacimus, simul meremur gratiae et gloriae augmentum; at in Purgatorio, ubi animae non possunt mereri, non est melius satisfacere per se, quam per alium.

Quinto: Nescimus, inquiunt, ubi defuncti nostri sint, et saepe dum putamus eos in Purgatorio esse, illi sunt in inferno, vel etiam in coelo, ergo frustra oramus.

Respondet Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. ult. melius esse, ut supersint suffragia iis, qui non egent, quam ut desint iis, qui egent; sicut benefacimus injustis in boc mundo, ne praetereantur justi. Adde, quod opus bonum numquam est frustra; nam est meritorium facienti, etiamsi nihil prodesset ei, pro quo Iit.

Sexto, Dei justitia reddit mala pro malis, bona pro bonis, sed nemo patitur pro culpa alterius, quia non portabitpater inqiuitatem filii, Ezechielis XVIII. nemo igitur debet frui bonis alienis.

Respondeo: neminem pro culpa alterius puniri, nisi particeps sit ejusdem culpae, vel consensu, vel imitatione. De talibus enim dicitur Exod. XX. Deus punit peccata Patrum in filiis in tertiam et quartam generationem; quod intelligitur, quando filii imitantur parentes, ut exponit Hieronymus in cap. XVIII. Ezachiel. Augustinus in Psalm. CVIII. Chrysostomus hom. 29. in Genes, et Gregorius lib. XXV. moral. c. 22. ita ergo non est absurdum, aliquem frui bonis alterius, si cum utriusque consensu et voluntate fiat, ut hoc loco; nam animae Purgatorii cupiunt juvari, et nos volumus eas juvare; praeterea punire unum pro alio, injustitia est; at acceptare bona unius pro altero, misericordia et liberalitas est.

Chapter 30 of 34