Caput XIII. An in Purgatorio torqueantur animee a Dcemonibus
De tertio dubio res est omnino incerta; nam quod non torqueantur a Daemonibus, nec ab Angelis, sed a solo igne, docent Scholastici, ut S. Thomas in IV. dist. 20. artic. 5. et rationem reddunt, quia omnes anima? Purgatorii in ultimo conflictu Diabolum superarunt, ideo non decet justitiam divinam, ut sinat eas ab hoste devicto vexari. Deinde, hio in terris etiam perfectos viros Daemones vexant, quia sperant se posse eos ad peccatum pertrahere; at animas Purgatorii sciunt in gratia confirmatas, non posse cadere, et vexationem illis necessario profuturam ad celeriorem purgationem, non igitur credibile est,* Daemonum opera animas illas cruciari.
Ex altera parte, quod a Daemonibus torqueantur animae Purgatorii, docent multae revelationes, ut illa B. Fursaei apud Bedam lib. Ili. histor. cap. 19. et apud Dionysium Carthusianum lib. de quatuor novissimis, et lib. I. vitae Beati Bernardi, cap. 10. Maneat igitur et hoc inter secreta, quae suo tempore nobis aperientur.
Chapter 28 of 34