Skip to the text

Caput VII. Sitne post hanc vitam aliquis locus pro anima- bus justis praeter Coelum et Purgatorium

De praedictis receptaculis subterraneis animarum, duo quaedam a Theologis tractari solent, quae hic breviter inserere placuit, plenioris doctrinae causa. Primo, quaerunt, an praeter haec loca sil aliquis alius locus, ubi retineantur animae antequam ad regnum coelorum pei-veniant. Secundo, an ex his locis egredi possint.

Quantum ad Primum, difficultas est satis magna, quia ex una parte omnes Theologi docent, non esse alia receptacula praeter quatuor numerata, et Concilium Florentinum sess. ult. definit, animas, quae nihil purgandum habent, mox recipi in coelum. Ex altera parte narrat Beda lib. Y. hist. cap. 13. visionem valde probabilem, cui ipse fidem adhibere non dubitavit. Fuit autem in illa ostensum cuidam animae, quae ad corpus postea rediit, praeter infernum et purgatorium, et regnum coelorum, quoddam quasi pratum florentissimum, lucidissimum, odoratum, amoenum, in quo degebant animae quae nihil patiebantur, sed tamen ibi manebant, quia nondum idoneae erant visioni beatae: cui revelationi multas alias conformes adducit Dionysius Carthusianus in Dialogo de judicio particulari art. 31. et Ludovicus Blosius Monili spirituali cap. 13.

Videtur mihi dicendum, non esse improbabile talem aliquem locum reperiri, cceterum ejusmodi locum ad Purgatorium pertinere. Etsi enim ibi nulla sit poena sensus, tamen est poena damni: poena autem non convenit nisi animae, quae nondum plene purgata est, itaque erit locus ille mitissimum Purgatorium, et quasi carcer quidam senatorius, atque honoratus.

IIoc tamen addendum est, animas, quae in eo loco morantur, non solum carere beatitudine, sed etiam affligi, ac torqueri ex illa dilatione beatitudinis. Dixi autem, mihi non videri improbabile, talem aliquwm locum reperiri, quia S. Thomas in IV. sent. dist. 21 quaest. I. art. I. scribit, in iis quae de Purgatorio determinata non sunt ab Ecclesia, standum esse iis quae sunt magis

conformia dictis et revelationibus Sanctorum. Movit me etiam auctoritas Joann. de Turrecremata doctissimi atque optimi Cardinalis, qui in prologo, qui praemittitur Revelationibus S. Birgittae, cum diligenter exendisset eas revelationes, affirmare non ubitavit S. Birgittae convenire id, quod dicitur Judith. VIII. omnia quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. Scribit autem S. Birgitta lib. IV. cap. 124. animam quamdam in Purgatorio nullam aliam poenam habuisse, nisi dolorem ex desiderio dilatae felicitatis.

Chapter 22 of 34