Skip to the text

Caput I. De primo praecepto artis bene moriendi vicina jam morte, quod est de meditatione mortis

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Artem bene moriendi in duas partes initio distribuimus. In earum priore posita sunt praecepta bene moriendi, quae ad illud tempus pertinere poterant, in quo mors adhuc longius abesse videri poterat; in posteriore^ quae nunc prae manibus est ea ponemus, quae ad mortem quasi praesentem aut brevi adfuturam pertinent. Dicitur autem mors imminere, vel prai foribus esse, quando vel senio confecti sumus dicente Apostolo:

Quod antiquatur et senescit, prope interitum est ( lleb. xii.), vel morbus gravis et medicorum judicio valde periculosus, sive senem, sive juvenem, sive etiam adolescentem aut puerum corripuit. Hujus secundi ordinis primum praeceptura nobis esse videtur mortis meditatio. Mors enim quantumvis diligenter et attente consideretur, dum in florenti aetate sumus, parum omnino nos movet, cum longe abesse, ac per hoc minus horribilis esse videatur. Sed cum prope adesse conspicitur, ut quasi manibus tangatur, tunc vere afficit, et illius consideratio multum prodest. Omnes artes melius addiscuntur exercitatione quam doctrina, et qui, si non saepias, saltem bis mortui sunt ut beata Christiana, et ille Drithelmus Anglus, cujus memini in libro De gemitu columbae, et ille Eremita cujus historiam narrat Joannes Climacus, de quo nos in extremo capite pauca dicemus: satis alacriter mortuos fuisse constat. Nobis, quibus non nisi semel mori permittitur, nulla [via melior aperitur, quam meditandi, et cogitandi quid in morte geratur.

Primum igitur cogitandum nobis est, in morte fieri separationem animi a corpore, sed neque animum extingui, neque corpus sine spe resurgendi cadere, et in pulverem redigi. Si enim hoc fieret, ut athei opinantur, recte dixisse viderentur illi qui mortem contemnebant, atque dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur: quod proverbium est antiquissimum, ut intelligi potest ex Isaiee capite vigesimo secundo, et Apostolo in priore ad Corinthios capite quinto decimo. Esse autem inter nos, qui dicant se credere, factis autem negant, ex eo potest intelligi quod nonnulli etiam in extremo senio de morte non cogitant, perinde ac si vel nunquam essent morituri, vel cum morte corporis aninum quoque penitus extingui existimarent. Sed quidquid isti delirent, separatio carnis ab animo, quasi sponsae a sponso, divortium est ad tempus, non repudium in perpetuum? animus enim immortalis est, et caro in novissimo die, sine ulla dubitatione resurget.

Oportet igitur, si Christiani sumus, et si quid sapimus, de propinqua morte assidue cogitare. In hoc enim summa rerum nostrarum posita est, ut bene moriamur; siquidem in hac vita non difficilis transitus est a virtute ad vitium et cum Dei gratia, a vitio ad virtutem: potest enim qui nunc est haeres regni cadorum cras per peccatum excidere ab haereditate filiorum Dei, et fieri reus ignis aeterni, et contra Dei gratia aspirante mancipium diaboli, potest ab illa servitute liberari et iterum adseribi inter filios Dei et haeredes regni coelestis. At qui moritur inimicus Dei et reus ignis aeterni, semper erit inimicus Dei et igni aeterno addictus: et contra, qui moritur amicus Dei et haeres regni cadorum, nunquam ab illa gratia et gloria eminentissima poterit excidere.^ Itaque nostra omnis felicitas vel infelicitas, a bona vel mala morte dependet. Quis igitur, nisi plane stultus et omni judicio carens, audebit de hac vita per mortem discedere, nisi an¬

tea omni diligentia adhibita bene mori didicerit, atque ad bonam mortem obeundam se comparaverit?

Altera consideratio circa mortem utilissima esse potest, quod quamvis mors certissima sit dicente Propheta: Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem? ( Psalm. lxxxviif.) et Apostolo concinente Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium [IJeb. ix.); tamen nihil est incertius die vel hora: id quod Scriptura ipsa clamat: Vigilate, quia nescitis diem, neque horam. ( Matth. xxv.) Multi rapiuntur in infantia, alii contra ad decrepitam perveniunt senectutem, alii adolescentes, alii in aetate matura moriantur. Sed quod miserabilius est, multi repente moriuntur, ut non sit illis otium Deum invocandi et spiritum suum divinae misericordiae commendandi. Haec vero non alia de causa divina providentia secundum thesaurum sapientiae suae procurat, nisi ut nemo electorum audeat vel ad momentum in lutu peccati lethalis haerere. Proinde, qui haec legis, si forte conscientia peccati mortalis contra te testimonium dicat, non audeas diem crastinum expectare, imo neque praesentis diei vel horae finem praestolari quin saltem corde contrito et humiliato coram Deo peccatum tuum detesteris.

Tertia consideratio non minus utilis erit, si mane antequam ad negotia diurna progredieris, et vespere antequam ad somnum capiendum te componas, ne forte mors adveniens te imparatum offendat, conscientiam tuam diligenter discutias, an quid nocte praeterita vel die proxime exacto egeris, quod peccatum, praesertim lethale videri possit: et si nihil invenias, Deo bonorum omnium auctori gratias agas, sin autem inveneris aliquid adversus Deum admissum, serio et ex corde ingemiscas, et primo quoque tempore ad pedes sacerdotis illud confitearis: et impositam mulctam libenter accipias, et fideliter reddas. Ista ratio bis saltem in die examinandi conscientiam mirifice juvat ut mors nunquam nos inveniat imparatos.

Quarta consideratio non minus utilis quam superiores, illa est, cujus meminit Ecclesiasticus: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in se ternum non peccabis. (Eccles. ni.). Quo pacto enim peccare poterit in ullo opere suo qui quidquid agit, expendit ad trutinam divini judicii, quod in morte fiet? Huc pertinet memorabile illud dictum hominis bis mortui, cujus meminit Joannes Climacus, in sua scala gradu sexto. Sic autem loquitur: « Non omittam solitarii illius, qui in Choreh habitabat, referre historiam. Hic cum diu negligentissime vixisset, nullamque animaj suae curam haberet, morbo tandem comprehensus ad extrema deductus est; cumque jam a corpore perfecte migrasset, post unam horam in seipsum rediit, oravitque nos omnes ut inde protinus abscederemus, et cellae acfitu lapidibus obstructo, permansit intus annis duodecim, nulli omnino quidquam loquens nec aliud quidquam prajter panem et aquam degustans. Sedens autem ea tantum, quae in excessu viderat, attonitus volvebat, atque in his adeo fixo era cogitatu, ut nunquam vultum immutaret, sed semper sic attonitus perdurans vim lacrymarum ferventium tacitus profunderet/ Cum vero jam morti esset proximus, rupto ac patefacto aditu ingressi sumus: cumque ab illo doctrinae verbum supplices inquiremus, hoc ab illo tantummodo audivimus: Nemo qui revera mortis memoriam agnoverit peccare unquam poterit. » Haec ille. Consideret lector, hanc historiam esse, non fabulam, et ab illo scriptam qui et vir sanctus erat, et scripsit quae propriis oculia vidit, et propriis auribus audivit.

Ex quo facile est intelligere, quanti momenti sit mortem meditari, et ejus praesentiam numquam a memoria sua repellere. Hic enim negligens antea fuerat in salute sua quaerenda, sed ex magna Dei misericordia mortem gustavit et resurgens a mortuis, per annos duodecin mortem assidue cogitavit, et simul lacrymis continuis peccata sua deflevit, et quae ante primam mortem levia et venialia arbitrabatur, gustata mortis amaritudine judicavit esse gravissima et digna, quae lacrymis annorum duodecim expiarentur. Hic est igitur verus commentarius verborum Scripturae, quae dixit: Memo- * rare novissima tua et in aeternum non peccabis. (Eccl. vii.) Et si perpetua recordatio unius ex novissimis tam grande lucrum attulit Monacho illi, ut per poenitentiam annorum duodecim redemerit poenam gehennae sempiternam et lucratus fuerit gloriam regni perpetui, quid faceret jugis memoria novissimorum quatuor, mortis, judicii, gehennae, et paradisi? Utinam multi cognoscerent et experiri vellent compendium lucri hujus.

Chapter 18 of 34