Skip to the text

Caput IX. De nono prsecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de prima tentatione

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Diaboli, id est, de FFseresi.

Propinquante morte, Diabolus adversarius noster, Tamquam leo rugiens (I. Jfetr. v.), non deest sibi, sed tamquam ad praedam velox accurrit, et totis vii ibus in extrema illa lucta moribundum aggreditur. Primum vero praelium inchoare sdet a tentatione circa fidem. Nam et res, quas credimus, non solum supra sensum, sed etiam supra rationem naturalem ascendunt; et ipsa eadem fides

fundamentum justificationis nostrae est: et eo fundamento everso, omnis aedificatio bonorum operum corruit. Est autem haec tentatio facile omnium gravissima, quia praelium nobis est cum adversario non solum doctissimo et acutissimo, sed etiam ejusmodi praeliis assueto ab exordio mundi. Ipse omnes principes Haereticorum seduxit, quorum non pauci, viri optimi et sapientissimi fuerant. Recte igitur Apostolus nos admonet, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines, sed adversus spiritualia nequitie inccelestibus (Eph. vi. ', id est, adversus Daemones, qui spiritus sunt, etspiritus nequissimi et ex coelo aereo nos omnes vident. Arma nostra in hoc praelio non sunt disputationes, sedsimplexveritatis fides. Sic enim Principes Apostolorum nos docent: Apostolus Petrus: Adversamus, inquit, vester Diabolus, tamquam leo rugiens Circuit quxrens, quem devoret: cui resistite fortes in fide (I Pet. v.), et Apostolus Paulus: In omnibus, inquit, sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. {Eph. vi.) Itaque ex doctrina Apostolorum non oportet cum Diabolo disputare, sed clypeo fidei excipere et retorquere omnia tela ipsius, quamtumvis ignita et ardentia, id est efficacia et subtilia esse videantur.

Habemus exemplum valde tremendum apud Petrum Barocium, Episcopum Patavinum, qui scripsit libros tres de ratione bene moriendi. Is in libro secundo sic loquitur: « Fuere, quemadmodum audivi, duo quondam viri eruditissimi, et omnium qui ex eodem gymnasio essent, in disputando facile principes: ac iidem bene morali, maximeque religiosi. E quibus unus cum excessisset e vivis, ei qui superstes erat, in sua forte bibliotheca Scriptura; sacrae studiis incumbenti totus ardens apparuit territoque, ac quaenam ei tam grandis poena causa foret, interroganti, gemens dolensque respondit: Cura essem migraturus e vita, venit ad me hostis antiquus: et quoniam apprime eruditum noverat, sciscitari coepit, de fide quid crederem. Ego, quae in Apostolorum symbolo sunt, credere me respondi. Ille exponi sibi quaedam, quae minus lucida viderentur, rogavit. Exposui, ut in symbolo Athanasii legeram. Neque enim lucidius aut verius exponi posse putabam. Tum ille. Non est, ait, ut putas: sed quae ad Patrem pertinet, partim aperta et vera, partim obscura et falsa sunt. Nam ipse quidem aeternus est, non ta¬

men ut semper Deus, sic semper et Pater: sed prius Deus, postea Pater. Ad haec cum ego exclamarem haereticum esse documentum, doctrinamque diabolicam: Non est, inquit ille, clamoribus disserendum, sed rationibus, si veritatis indagandae studio dicimur. Ego quid pro mea sententia sit, dicere facile possum: tu quid pro tua sit, explicare si poteris, ab errore me grandi liberaveris. Ipse miser, qui ingenio et doctrinae meae magis quam aequum erat confiderem, cum eo tanquam cum uno quolibet hominum caeterorum disputare coepi; tandemque rationibus, quas mihi ex adverso plurimas ingerebat, et quod magis admiratus sum Scripturae sacrae testimoniis in errorem me paulatimtam nefarium misit, ut jam neque filium neque Spiritum sanctum Deum putarem. Interim rapuit animam mors, et qualem repetit, judici obtulit. Ab eo discere in hunc ignem sum jussus: quem, et si maximus est, tolerabilem tamen utcumque putarem, si post mille annorum millia finiendus loret. Sed aeternus est, idemque tantus, quantum nulla apud nos vidit aetas, ut me in singulas ferme horas scientia; meae pceniteat, quae in tara immane praecipitium me dejecit: et haec dicens evanuit. At ille tum rei novitate, tum vero amici damno permotus, ut in se primum reversus est, cum iis, qui sibi amicissimi erant, quod viderat, contulit: petitque quidnam adversus ejusmodi rem factu optimum ducerent. Decretum in commune est, ut ad eam se quisque fidem referet, quam Catholica servat Ecclesia. Paulo post in aegrotationem, ex qua mortuus est, incidit. Et ecce ad eum itidem antiquus hostis, prioris disputationis successu animosior venit, quaerit de fide, quid credat. Respondet, credere se quae Mater Ecclesia credit. Rursus antiquus hostis, quidnara credat Mater Ecclesia, sciscitatur. Et ille: Quod ego, inquit; atque in hunc modum, audientibus his, qui astabant, veluti ab aliquo interrogatus: Credo quae credit Ecclesia, et Ecclesia credit quae ego credo, tantisper dicere non cessavit, dum animam redderet. Ita factum est, ut delusa inimici versutia, ipse in ccelum migraret, et post paucos dies amicis, quos quidnam in hujuscemodi re factu optimum videretur, consuluerat, longe alio habitu corporis apparens, gratias egit quod eorum consilio ad coeleste regnum ascenderat. Quae nos uti sunt gesta describere su-, perfluum arbitrati non sumus ut horum vel infortunio vel successu discere unusquisque posset, de fide cum diabolo disputari non oportere: sed satis esse, si ad eam unusquisque se referat fidem quam Catholica servat Ecclesia. » Haec Barocius, cui nihil est quod addamus.

Chapter 26 of 34