Skip to the text

Caput VI. De sexto prxcepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod de confessione peccatorum

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Post considerationem quatuor novissimorum, et rebus domesticis expeditis, necesse est ut homo, senex, vel periculoso morbo laborans, serio animum applicet, rejectis aliis curis, ad Sacramentum Poenitentiae rite percipiendum. Saepe enim accidit in Sacramentum Poenitentiae, quo tempore magis est necessarium, illo ipso tempore minus accurate suscipiatur. Qui enim gravi morbo laborant, vel doloribus impediti, vel debilitate, aut deficiente judicio, vel horrore propinquae mortis, vel amore charorum, quos inviti relinquunt, satis imperfectam confessionem peccatorum faciunt, et valde aegre contritionem veram et perfectam in illis angustiis in se ipsi excitare queunt.

Testis ego possum esse hujus difficultatis, quam aegroti ut plurimum patiuntur. Nam cum aliquando inviserem amicum, virum divitem et nobilem, qui ex peccato quodam gravi perpetrato in morbum lethalem inciderat, atque ei dicerem, nihil ei salutarius in eo temporis articulo esse posse quam veram peccatorum suorum poenitentiam et contritionem, quia Deus cor contritum et humiliatum nunquam despicit, respondit ille: et quid‘est contritio? non capio quid a me requiras. Subjeci ego? Hoc requiro, ut. ex vero corde displiceat tibi, quod in Deum peccaveris et omnino statuas, si diutius vixeris, nunquam amplius Deum offendere, idque totum procedat ex vero amore Dei,

qui tibi innumerabilia beneficia praestitit, cui tu ingratissimus pro beneficiis injurias reddidisti. Respondit ille: Non intelligo,non sum capax rerum istarum: ita obiit, signa damnationis suae satis aperta nobis relinquens. Haec et similia exempla nos monent, ut cum bene valemus, sic conscientiam nostram exoneremus, et poenitentiam veram agamus, ac si illa confessio ultima nobis esset futura.

Sed nihilominus tamen in ipso gravi morbo confessio Sacramentalis quanta fieri potest diligentia fieri debet, ac praesertim contritio excitanda est ex vero dolore praeteritorum et proposito firmissimo non amplius peccandi si ulterius sit vivendum. Neque solum de peccatis commissis poenitentia agenda est, sed etiam de operibus bonis omissis ad quae ex officio vel ex charitate tenebamur: multi enim satis accurate peccata in Deum vel proximum admissa considerant, omissionum autem facile obliviscuntur, vel eas non magnifieiunt. Addere possum etiam hoc loco exemplum satis utile.

JEgrotabat ad mortem Episcopus valde doctus et pius. Accessit ad eum Sacerdos utrique nostrum amicus, a quo loco accepi quod narro. Quaesivit ab Episcopo communis amicus an conscientia ejus satis peccata esset: respondit, pergratiam Dei nihil grave sibi occurrere, quod in Deum se commisisse ab ultima confessione meminisset. Addidit Sacerdos amicus, an conscientia omissionum non eum reprehenderet, cum Apostolus tam sollicite Episcopum Timotheum admonuerit dicens: Testificor coram Deo, et J esu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus praedica verbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. (II. Tim. iv.) His auditis, ingemuit bonus Episcopus et ait: Vere omissiones me non parum exterrent, et his dictis, coeperunt oculi ejus profundere flumina lacrymarum.

Porro iis qui bene moriendum se parant, praecipue contritio necessaria est: confessio enim sine contritione vel attritione vera non sufficit ad salutem: satisfactio quoque vel sine contritione non prodest, vel aegre ab aegroto praestari potest, contritio vero quae charitatem includit, etiam sine confessione et satisfactione, cum illae praestari non possunt, ad salutem perducit. Nam ut paulo ante diximus, Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet ( Psal. l.). Contritio igitur aegrotanti sollicite quaerenda nobis esse videtur, cujus rei habemus exemplum egregium Sancti Patris Augustini qui teste Possidio, qui ejus vitam scripsit, in ultima aegritudine, ex qua defunctus est, describi sibi jussit Psalmos Davidicos qui ad poenitentiam pertinent, ipsosque quaterniones, jacens in lecto, contra parietem positos diebus suae infirmitatis intuebatur, et legebat et jugiter ac ubertiin flebat. Et ne intentio ejus a quoquam impediretur, cavebat. Ante dies fermedecem quam exiretdecorpore, postulavit a familiaribus suis ne quis ad eum ingrederetur, nisi iis tantum horis, quibus medici ad inspiciendum intrarent, vel cum ei inferretur refectio: nam omni reliquo tempore orationi vacabat: o beatissimum et sapientissimum virum! Post baptismum susceptura et peccata praeteriti temporis ei dimissa, vixit annos treS et quadraginta, in quibus usque ad ultimam aegritudinem assidue praedicavit verbum Dei: scripsit libros innumerabiles, Ecclesiae universae ultilissimos, vitam duxit sine querela, innocenter et sanctissime: et tamen in ultima senectute et morbo per dies plurimos contritioni et poenitentiae ita vacavit, ut in legendis Psalmis poenitentialibus jugiter et ubertim fieret. Et plane observanda sunt duo illa verba, jugiter et ubertim. Non enim una die vel hora contritioni vacavit, sed per dies plurimos saepissime et copiosissime peccata sua deflevit, et cujus generis peccata deflevit sanctissimus? opinor; venialia tantum: ut non solum a flammis gehennae, sed etiam ab igne purgatorio liber recte in coelum conscenderet. Et si vir sanctus et prudens delicta venialia per tot dies jugiter et ubertim deflevit, quid faciendum esset illis, qui non solum pro de. lictis venialibus, sed etiam pro criminibus lethalibus satisfacere debent Deo?

Igitur aegroti omnes, qui vicinam habent mortem ita se comparent antequam aegrotent, ut in senectute vel morbo non sit illis necessarium gravia peccata expiare; sed pro levioribus tantum delictis poenitentiam agere; et sacra confessione et communione et Unctione ita se communire studeant adversus insidias Diaboli, ut ad patriam coelestem feliciter Deo duce et Angelo sancto custode comitante perveniant.

Chapter 23 of 34