Skip to the text

Caput XII. De duodecimo praecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de remedio primo adversus tentationes Diaboli

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Exposuimus capitibus superioribus tentationes quatuor, quae moribundos graviter vexare solent: adversus eas tentationes duo remediorum genera adhiberi possunt. Unum est pro iis qui compotes sunt rationis, et audire et intelligere possunt, quae ipsis dicuntur: alterum est generale pro omnibus, idque utilissimum atque tutissimum.

Quod ad primum attinet, si tentatio fidem Catholicam impugnat, nullo modo expedit, ut supra diximus, cum Diabolo disputare. Sed generatim admonendi sunt aegroti, qui tentantur, ut si tentatio versatur circa naturam Dei, qui unus in essentia, et trinus in personis credendus est, cogitent quam multa ignoramus de rebus creatis, non solum spiritualibus, sed etiam corporalibus; siquidem magna pars hominum non facile credere potest, stellas firmamenti singulas majores esse toto orbe terrarum: et tamen hoc ipsum mathematici facile demonstrant esse verissimum. Quod si res ista, qu® corporalis est, non intelligitur a plurimis, qui tamen fidem habent, hominibus doctis: cur non credent de natura Dei id, quod ipse Deus per Apostolos et Prophetas revelavit, et signis ac miraculis plurimis et maximis confirmavit.

Quod si tentatio ad ea pertineat, qu® Deum fecisse et in dies facere credimus; quale in primis est transmutatio panis et vini in corpus et sanguinem Christi, remanentibus accidentibus panis et vini; adhibenda sunt exempla rerum innumerabilium, quas credimus Deum fecisse, cum earum nullam rationem reddere possimus. Quis ca¬

piat, mundum universum solo Dei nutu ex nihilo fieri potuisse? et tamen mu ti >d credunt, qui mysterium Eucharistia; adduci non possunt ut credant. Quis itidem crederet, corpora omnium defunctoram redacta in cineres vel in pulveres, aut a bestis vorata, vel in herbas conversa, jussu Domini in momento resurrectura? et tamen hoc omnes Catholici facile credunt, et in symbolo confitentur, et credidit hoc ipsum Job ante aliquot annorum millia; ait enim; Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea. (Job. xxv.) Ex his igitur et aliis id genus mirandis operibus Dei, quae superant captum nostrum, facile credi possunt alia, quae nobis Ecclesia Catholica credenda proponit, cum sit Ecclesia, Apostolo teste, columma et firmamentum veritatis. (I Tim. iii.) Haec et similia proponi possunt iis, qui tentantur circa fidem.

Qui vero tentationes patiuntur circa spem, iis proponenda est, magnitudo plane infinita misericordiae Dei, quae longe superat numerum et molem omnium peccatorum. Sic enim loquitur Spiritus sanctus per Davidem in Psal. Miserator et misericors Dominus, patiens, et multum misericors, Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Item proponenda est propitiatio Mediatoris, de qua S. Joannes dicit: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. (I. Joan. ii.) Proponenda quoque est virtus poenitentiae, quae si ex corde vere contrito procedat, nunquam apud Deum repulsam accipiet: verissime enim scripsit Propheta: Cor contritum et humilitatum Deus non despiciet. ( Ps. L.) Proponendum etiam est exemplum filii prodigi, qui vix illa verba protulerat, Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. xv.); cum statim patris viscera commota sunt, et in complexum filii ruit, et jussit indui tunica pretiosa, et imponi annulum in digitum ejus, et parari convivium solemne, quia filius ejus perierat, et inventus erat.

Denique proponendum est exemplum S. Pauli, qui dum adhuc Ecclesiam persequeretur, prieventus a gratia Dei mutatus est de persecutore, in praedicatorem. Id quod ipse idem scribit factum esse, ut omnes peccatores ejus exemplo converterentur, et nemo quantumvis scelestus, desperaret de misericordia Dei. Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus; quod Christus Jesus venit tn hunc mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum, sed ideo, misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Chris'us Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. (I. Tim. ii.)

Qui autem tentantur a Daemone tentatione gravissima contra charitatem Dei, et incitantur ad odium Dei, et amorem Diaboli; docendi sunt primo loco, Diabolum esse mendacem, dicente Domino: Cum loquitur diabolus mendacium, ex propriis loquitur quia mendax est, et pater ejus. ( Joan. viii.) Ubi i lud, Et pater ejus, significat, Diabolum esse patrem mendacii, ut Santus Augustinus et Sanctus Joannes Chrysostomus docent. (Tract. 14. in Joan. Hom. 42. in Joan. Gal. ut.) Diabolus enim primuui omnium mentiri coepit, cum ait Evac, et per illam Adamo: Nequaquam moriemini. Deus tnim dixerat Adama ut non comederet de ligno vetito, si vellet numquam mori: Diabolus autem contra dixit ut comederent, quia non morerentur. Itaque Diabolo nulla fides haberi debet, •cum sit mendax, et pater mendacii. Deinde Diabolus jam judicatus est ad ignem aetexnum, cum omnibus qui illum sequentur, sic enim Dominus dicet in die judicii: Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et angelis ejus. (Matth. c. xxv.) Erant igitur quicumque Diabolo se subjiciunt, sperantes se cum Diabolo post mortem apud inferos regnaturos, et opes ac voluptates maximas habituros. Denique experimento constat omnia Diaboli promissa esse fallacia: nemo enim ex iis, qui ad notitiam nostram venire potuerunt, adhuc inventus est, qui thesauros ingentes a Diabolo promissos acceperit; neque qui adjudicati ad cai’ceres vel triremes, vel ad ipsam mortem a legitima potestate, per Diabolum ei-ipi potuerint.

Haec tria si cupidis hominibus serio cogitarentur, fortasse pauci aut nulli essent, qui a Deo vero, vereque omnipotente, et sapientissimo, et optimo, ad Diabolum mendacissimum et mendicissimum, nec non miserrimum deficere auderent.

De quarta tentatione nihil est, quod dicamus, cum jam satis abunde constiterit, eam tentationem non tam noxiam quam salutarem morientibus esse. Si quis tamen velit remedium ex Scripturis, ad eam facilius tolerandam, legat ipse, vel jubeat sibi legi, dum horribilis illa visio durat, Psalmum

vigesimum sextum, qui incipit: Dominus illuminatio mea, et salus mea.

Chapter 29 of 34