Skip to the text

Caput VIII. De octavo prxceplo artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de Unctione

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

extrema.

Ultimum Sacramentum est sacra Unctio, quae magnam consolationem aegroto afferre potest, si virtus ejus intelligatur, et ipsum Sacramentum opportuno tempore percipiatur. Duo sunt efiectus hujus Sacramenti, ut Capite superiori dicebamus; sanitas corporalis, et remissio peccatorum. De utroque effectu paucis disseremus. De primo sic loquitur S. Jacobus: Infirmatur quis in vobis? inducat Presbyteros Ecclesix, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum. ( Jac. v.) Haec sane satis aperta et certa promissio est.

Cur autem rarissime nostro tempore convalescant aegroti hac Unctione suscepta, duae sunt causae: una est, quia nostro tempore serius quam oporteret hoc Sacramentum exhibetur aegrotis: neque enim per hoc Sacramentum miracula expectanda sunt, quale miraculum esset, si is, qui agit animam, continuo convalesceret. Verum si hoc Sacramentum conferretur aegrotis quando periculose aegrotare incipiunt saepe, videremus affectum sanitatis, quae non quidem in momento, sed tempore suo succederet: quae causa est cur Extrema unctio non conferatur iis, qui propter commissa crimina a carnifice interficiuntur: isti enim non nisi apertissimo miraculo a mortis periculo liberari possunt. Altera causa est, quia non semper expedit aegroto a morbo suo liberari, sed expedit potius mori; et oratio Ecclesiae, qualis est, quae funditur in hac Unctione, non petit absolute sanitatem aegroti; sed si utile illi sit ad salutem aeternam eo tempore convalesce re.

Alter effectus hujus sacramenti est, remissio peccatorum. Sic enim loquitur S. Jacobus: Etsi in peccatis fuerit, remittentur ei. {Jac. v.) Sed quoniam remissio peccati originalis proprie pertinet ad Baptismum, remissio peccati actualis, tum ad Baptismum, si baptizentur adulti; tam ad Sacramentum Poenitentiae: ideo Theologi docent, peccata, quae remittuntur in Sacramento Unctionis extremae, esse reliquias peccatorum. Sunt autem duo genera ejusmodi reliquiarum; aliquando enim reliquiae peccatorum dicuntur peccata ipsa lethalia, aut venialia, quae post Sacramentum Poenitentiam jam susceptum commissa sunt, et non sunt postea confessario manifestata: vel ex ignorantia, quia non sciebat poenitens illa esse peccata lethalia; vel ex oblivione, quia memoriae non occurrerunt; et ideo non quaesivit aegrotus confessarium, qui illa confiteretur. Has igitur reliquias peccatorum sacra Unctio delet. Et de hoc genere peccatorum dicit S. Jacobus: Si in peccatis fuerit, remittentur ei. Quod etiam satis aperte docent Concilium Florentinum et Tridentinum sess. 14. can. 2.

Aliud genus reliquiarum est quidam horror et torpor, sive tristitia et moeror, quae invadunt aegrotos; et hoc respicit illa promissio S. Jacobi. Et allevabit eum Dominus. Exhilarat enim hoc Sacramentum aegrotos, quando attendunt ad promissiones divinas, quae in hoc venerabili Sacramento exprimuntur: atque ea de causa non deberet differri ad extremum illud tempus, quo aegrotus nihil audit, vel nihil intelligit.

Quanta vero sit utilitas hujus Sacramenti, ex ipsa forma verborum intelligi potest.Inungun¬

tur enim sacro Oleo praecipue quinque loca corporis, in quibus sedes sunt quinque sensuum, videlicet sensus audiendi, sensus olfaciendi; sensus gustandi, et sensus tangendi; et interim Sacerdos dicit: « lndulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum auditum, » et sic de aliis. Et quoniam oratio illa est forma Sacramenti, sine dubitatione ulla efficaciter operatur id quod verba sonant, nisi aliquid impediat ex parte suscipientis.

Quanta vero sint in hoc Sacramento liberalitas et benignitas Dei nostri, facile intelliget, qui cogitaverit quanta multitudo peccatorum profluat ex his quinque fontibus peccatorum. Atque haec causa est, cur S. Malachias Episcopus Hibernus cujus vitam scripsit S. Bernardus, cum distulisset ad aliquot horas ministrare Sacramentum Unctionis extremae cuidam nobili feminae aegrotanti, et illa interim vitam cum morte commutasset, tanto dolore correptus sit, ut in cubiculo mulieris defunctae cum suis Presbyteris tota nocte jacuerit orans et lugens, culpae suae deputans, quod illa pia mulier per Sacramentum Extremae unctionis vel non convaluisset, vel tam largam indulgentiam peccatorum de Domini liberalitate non percepisset. Quia vero sanctus ille Episcopus amicus Dei erat, a Domino suo precibus et lacrymis obtinuit ut mulier illa resurgeret et ab eodem sancto viro cum ir.genti devotione inuncta, utruraque effectum Sacrae untionis acciperet: nam et plane convaluit, et ad multos annos supervixit, et indulgentiam peccatorum, ut pie credimus, non amisit. Hoc exemplum tanti viri et ab alio sanctissimo viro fideliter litteris commendatum potest omnibus facile persuadere, quanti fieri debeat hoc venerabile Sacramentum.

Chapter 25 of 34