Skip to the text

Caput XVI. De infelici morte eorum, qui artem bene moriendi discere neglexerunt

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

De Juda proditore Dominus ait: Bonum' erat ei, si natus non fuisset homo ille. ( Matth. xxvi). Nihil enim infelicius cogitari potest homine qui a fine suo, ad quem creatus erat culpa sua aberrat. Res enim caeterae, sive animantia bruta, sive plantae, sive res inanimae, si finem suum non consequantur, nihil tamen molestiae patiuntur, cum esse desinunt: homo vero si a fine suo aberret, qui est vita beata et sempiterna, non desinit esse et vivere, sed vitam ducit omni morte deteriorem, ut perpetuo quaerat mortem et nunquam inveniat. Proinde omni stulto stultior est, et omni insipientior qui non contendit omnibus viribus ad felicitatem aeternam pervenire, cum nemo possit ab aeterna felicitate excidere, quin incidat in aeternae damnationis abyssum.

Ad hoc ipsum summi momenti negotium vere capiendum, operae pretium esse duxi verba illa apostoli Pauli breviter considerare quae habentur in Epistola priore ad Corinthios: Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis: non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur, quae enim videntur, temporalia sunt: quae non videntur aeterna (I Cor. c. iv). Haec Apostolica et plane aurea verba homini spirituali apertissima sur.t, et iis potissimum spiritualis homo discit facillimo negotio artem bene vivendi, et artem bene moriendi, sed homini carnali vel animali verba ista sunt merae tenebrae, eaeque Cimmeriae, ac si homini Latino vel Graeco Hebraica vel Arabica essent.

Homo spiritualis ex his verbis colligit, tribulationes quamvis gravissimas, pro Deo susceptas, esse levissimas et brevissimas, etiamsi per multos annos tolerandae essent • quia omne, quod finem habet non potest esse diuturnum. Easdem vere tribulationes efficere apud Deum meritum tanti pretii; ut inde ematur immensus et sempiternus glori® et bonorum omnium thesaurus. Ex quo intelligunt homines sapientes, non esse timendas tribulationes, sed timenda esse peccata, neque esse magnifacienda bona temporalia, sed aeterna. Ex quo sequitur ut bene vivant in terris, ut feliciter regnent in coelo, et per hoc pie vivant, ut feliciter moriantur.

Sed homines animales et spiritum non habentes, qui verbis dicunt se credere verbis Scripturae divinae factis autem negant, ii prorsus invertunt verba Apostolica, et dicunt, si non voce, saltem corde, egestatem, ignominiam, injurias tribulationes esse gravissimas, et omni animi provisione cavendas et propulsandas, etiamsi oporteat mentiri, fraudare, homicidia perpetrare, Deum offendere, et gehennam post obitum tolerare. Ijuis enim scit, inquiunt, an sit us uam gehenna, et quisnam vidit seternum glori® pondus? At egestatem, ignominiam, injurias esse malas, experimur, certo scimus, manibus palpamus. H®c mundus et qui de mundo sunt, non quidem ore pronuntiant, sed operibus testantur, et ea causa est, cur magna pars hominum male vivat, et infelicissime moriatur,

Ac ut exemplum unum vel alterum mortis infelicissim® hominis perditi afferamus, exstat apud Sanctum Gregorium in libro iv dialogorum exemplum cujusdara Crisorii qui cum esset unus de illis, quos paulo ante descripsi, homo politicus, prudens et ad res mundi, ut Sanctus Gregorius loquitur, valde idoneus, superbus tamen et avarus: hic ad extrema vit® cura venisset, apertis oculis vidit teterrimos spiritus coram se assistere, et vehementer imminere ut ad inferni claustra eum raperent. Coepit tremere, pallescere, sudare, et magnis vocibus inducias petere, clamans, et dicens: Inducias vel usque mane, inducias vel usque mane. Sed cum h®c clamaret, in ipsis vocibus de habitaculo su® carnis evulsus est. De quo nimirum constat, quia pro nobis ista, non pro se viderit, ut ejus visio nobis proficiat. Ita nimirum accidere solet iis, qui conversionem suam ad extremam vit® horam differre volunt, et de illorum numero sunt qui, ut idem Sanctus Gregorius initio quarti libri docet, quffi non vident, non facile credunt vel si credunt, non ita credunt, ut eos ad vitam probe agendam inducant.

Alterum exemplum in eodem loco idem Sanctus Gregorius narrat de Monacho quodam hypocrita, qui jejunare credebatur, cum interim secreto comederet et biberet. Hunc enim ad inferos damnatum fuisse scribit Sanctus Gregorius, ipso confitente peccatum suum, nec tamen poenitentiam agente: voluit enim Deus, ut appareret hypocrisis ejus; nec tamen gratiam pcenitenti® illi concessit, ut alii discerent non differre confessionem et poenitentiam usque ad finem.

Sed his dimissis: qui culpa sua artem bene vivendi non didicerunt, et ideo felicem de hac vita exitum non habuerunt; redeo ad verba Sancti Apostoli Pauli, qu® gravida sunt mysteriis et saluberrimis documentis.

Primum igitur observare par est, quam vehementer extenuet Apostolus merita sua, id est, labores pro Christo susceptos; et extollat gloriam regni coelorum: qu® mercesest meritorum: Quid, inquit, est momentaneum et leve tribulationis nostrae. H®c est meritorum suorum extenuatio. Laboravit Apostolus totis viribus ad annos circiter quadraginta. Nam cum accessit, vocatus a Christo ad obsequium adolescens erat. Sic enim scribitur in Actis Apostolorum: Deposuerunt vestimenta sua (lapidatores S. Stephani) secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus ( Act. vii.) Vixit autem iu obsequio Christi usque ac senectutem, ipso scribente de se ad Philemonem: Cum sis, sicut Paulus, senex. Itaque consumpsit Apostolus Paulus in obsequio Christi annos omnes juventutis, et virilis aetatis, et partem senectutis, et tamen dicit, tribulationes suas, quae perpetuae illi fuerunt a conversione sua usque ad martyrium, fuisse momentaneas. Et verum dicit, si comparentur ad aeternitatem sempiternae felicitatis: tamen absolute longo tempore duraverunt.

Adjungit brevitati levitatem dicens: Momentaneum et leve tribulationis nostrae. Quam autem fuerint crudeles et asperae tribulationes, ipse indicat, cum ait in priore Epistola ad Corinthios: Usque m hanc horam et esurimus, et sitimus et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus; tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc (I Cor. iv). Idem ipse in posteriore Epistola ad eosdem Corinthios haec addit: In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi: ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui. In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in labor'e, et rumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis inultis, in frigore et nuditate. (II Cor. xi.) Hae sunt tribulationes, quas appellavit leves; quae quamvis in se gravissimae sint, tamen amor Christi et magnitudo praemii non sine causa fecit videri levissimas.

Adjungit Apostolus magnitudinem praemii, dicens: Supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Ubi more Scripturarum sanctarum quae se nostrae capacitati accommodare solent, describit Apostolus praemium laborum ad similitudinem magnitudinis rei corporalis. Res enim corporalis tunc magna esse dicitur, cum est sublimis, diuturna, ampla, et profunda. De sublimitate felicitatis beatorum dicit, Supra modum, in sublimitate, id est, praemium laborum nostrorym erit sublime sypra modum, jd est celsissimum» sic ut

nullus honor, nulla dignitas, nulla sublimitas cogitari possit major. De longitudine dicit, Sternum; quod videlicet finem nullum habebit, ad cujus comparationem omnis duratio brevissima et momentanea dici poterat. De latitudine et profunditate dicit, Gloriae pondus. Nomen Gloriae significat beatitudinem similem fore splendori vel lumini, quod ubique diffunditur, et omnia repleat. Nomen 1‘ondus designat profunditatem rei solidae et plenae, quae non est superficialis et inanis, sed solidissima atque plenissima. Erit igitur beatitudo sanctorum res quaedam supra omnem modum et mensu lam sublimis, aeterna, solidissima, atque plenissima.

Quia vero ista non capiunt homines animales, quales sunt cives mundi hujus, addit: Non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae non videntur, aeterna. Haec erit tota et vera ratio, cur tam pauci discant artem bene et feliciter vivendi et moriendi; quia vel non citant, vel non serio cogitant ea, quae non videntur, et aeterna sunt; sed toti sunt occupati in consideranda pulchritudine vel utilitate rerum corporalium et transeuntium, quae videntur. Itaque hoc solum interesse inter animantia bruta et homines animales spiritum non habentes; quod illa non considerant nisi praesentia, quia non habent mentem rationis capacem, qua sola considerari possunt res futura} et sempiternae: homines autem carnales et animales non cogitant neque considerunt res futuras et sempiternas, quae visco concupiscentiae carnalis capti, non volunt mentem avertere a rebus praesentibus, et convertere ad res futuras quae solae sunt vere magnae, pretiosae, et sempiternae. Atque haec de prima consideratione sententiae Paulinae.

Altera consideratio non minus utilis et salutaris, ad illos pertinet, qui ad inferos descenderunt: illi enim, quibus poena jam oculos mentis aperuit, quos in hoc saeculo culpa clauserat; illi, inquam, jam apertissime intelligunt, bona mundi hujus, divitias, honores, delicias, regna et imperia fuisse pro ipsis momentanea et levia: et tamen propter illa amisisse se bona eminentissima et perpetyo duratura. Unde perpetuo gement, et consolationem nullam invenient, quod cura in terris fuerint, tam stulti essent, ut propter bona fragilia et peritura, et non tara bona quam umbras bonorum, amisereathqna coelestia, supra modum in r'ublimitate aeternum gloriae pondus habentia.

Audiamus voces eorum ex libro Sapientiae: placuit enim Spiritui sancto in libro Sapientius nobis referre voces insipientium illorum, quae illis quidem inutiles sunt, nobis autem fructuosae esse poterunt, si velimus. Ergo erravimus, inquiunt, a via virtutis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoramus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuj us, cum praeterierit, non est vestigium invenire; aut tamquam avis, quae transvolat in aere cujus nullum invenitur argumentum itineris (Sap.). Haec Sapiens. Ex quibus non solum intelligimus, animales homines in inferno poenitentiam acturos, quod propter bona exigua et temporalia amiserint magna et aeterna; sed etiam quod multum laboraverint usque ad magnam defatigationem in bonis perituris acquirendis vel conservandis. Quod plane verissimum est et saepe accidit, ut contemptores temporalium bonorum vivant hilariores et laetiores, quam ii, qui divitiis et honoribus abundant.

Certe Apostolus Paulus, cujus verba explicanda suscepimus de se ipse dicit: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. (II Cor. vii) De S. Antonio, qui temporalia bona omnia dimiserat, S. Athanasius in ejus vita refert, eum numquam visum fuisse tristem. Quod idem de sanctis omnibus dici potest, quamvis pauperrimis, et laborantibus perpetuo in oratione, et jejunio, et carnis propriae mortificatione. Itaque qui propter bona temporalia comparanda, vel conservanda, vel augenda, non timent amittere bona sempiterna, ii non solum sempiterna bona penitus amittunt, sed magna ex parte propter ipsa temporalia, laetitiae et consolationis internae jacturam laciunt, et dum felicitatem terrenam quaerunt, felicitatem terrenam et coelestem perdunt.

Au non igitur aequum esset, ut nos, qui adhuc in via sumus, exemplo eorum qui nos praecesserunt, sapere inciperemus? Certe, si dum iter f. cimus, admoneret nos aliquis, viam, quam ingressi sumus, non du¬

cere ad locum, ad quem pervenire desideramus, sed ad praecipitium, vel ad speluncam latronum: nemo nostrum esset, qui non cum gratiarum actione admonitionem, et dicto citius aliud iter arriperet. Quod si in corporali et temporali periculo lacimus; aequum profecto est, ut multo libentius et alacrius id faciamus in periculo spirituali simul et corporali, temporali et sempiterno.

Postremo restat consideratio pro illis hominibus, qui usqueadeo carnales etanim iles sunt, ut detrimentum aeternae vitae et gloriae coelestis exuperantis omnem sensum, non magnifaciant. Isti vero admonendi sunt, ut si non magnifaciant gloriam coelestem, quam nunquam viderunt, saltem non despiciant ignem, et sulphur, et alias corporales poenas, quas noverunt, quaeque in gehenna atrocissimae inveniuntur. Vere enim Quod est in praesenti momentaneum et leve voluptatis carnalis: Supra modum in profunda gehenna aeternum miseriae Pondus operatur in impiis. Et quidem Dominus Christus in die novissima paucis verbis aperiet hoc ipsum, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et Angelis ejus. ( Matth. xxv.)

Sed Beatus Joannes in Apocalypsi copiosius explicavit, qualia sint tormenta parata diabolo et angelis ejus, et hominibus ab ipso circumventis;et seductis. De Diabolo principe impiorum sic legimus in Apocalypsi: Et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. ( Apoc. xx.) Et capite sequenti de reliquis ad inferos damnatis dicitur: Timidis et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. (Apoc. xxi.) Ex quibus verbis primum solum indiget explicatione, reliqua enim manifesta peccata sunt. Timidos igitur vocat Sanctus Joannes eos, qui non audent resistere tentatori, sive Diabolo, sive homini; sed continuo dant manus et consentiunt tentatori. Quibus S. Jacobus ait: Resistite Diabolo, et fugiet a vobis ( Jac. iv). Sunt autem non pauci, sed fere innumerabiles, qui non didicerunt bellare bella Domini; sed absque ulla resistentia suscipiunt vulnera Diaboli, et moriuntur morte prima, quse est peccatum lethale: et quia timidi sunt etiam in agenda poenitentia, cum nou audeant castigare et in servitutem

redigere corpus suum, ideo incidunt in mortem secundam, quie est gehenna. Itaque recte posuit Joannes primo loco timidos, quia timiditas infinitos homines ad inferos perducit.

Quid igitur hic dicent homines carnales? Momentanea et levia esse bona temporalia, experimento aliorum et nostro omnes didicimus: gravissima et sine fine duratura esse tormenta gehennae, Scriptura divina, in qua falsitas esse non potest, aperte testatur. Ex quibus sequitur, ut summa totius artis bene moriendi sit ea, quae tribus sequentibus propositionibus continetur, sive quae sequenti ratiocinatione concluditur.

Chapter 33 of 34