Skip to the text

Caput XV. De felici morte eorum, qui artem bene moriendi didicerunt

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Explicari praeceptis artis bene moriendi, illud unum superesse videtur, ut breviter explicemus, quae sit utilitatis in arte bene moriendi. Res est facilis et tamen maxima, qui enim bene moritur, feliciter moritur. Neque quomodocumque feliciter moritur qui bene moritur, neque quomodocumque infeliciter moritur qui male moritur. Sed qui bene moritur, transit a vita mortali et misera ad vitam aeternam, et omni ex parte beatissimam, et contra qui male moritur, transit a vita quae videtur diuturna et felix ad vitam omni labore et dolore plenissimam quaeque finem laboris nullum inveniet ut inde mors aeterna sit potius dicenda quam vita: erunt enim homines reprobi mortui ad omnem laborem et dolorem.

Rem ita se habere Scripturae sanctae aperte nos docent. De illis qui bene moriuntur. loquitur Sanctus Joannes in Apocalypsi dicens: Audivi vocem de ccelo dicentem mihi; Scribe; Beati mortui qui in Domino moriun¬

tur. Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboris suis: opera enim illorum sequuntur illos (Apor. x iv). Hanc sententiam non desunt ex Scriptoribus, qui ad solos Martyres pertinere existiment: sed communior et verior explicatio ad omnes sanctos, qui pie moriuntur in Christo, verba Sancti Joannis pertinere docet. Certe Sanctus Bernardus in Epistola quadam, quae inscribitur de Macchabaeis, sic loquitur: Beati mortui, qui in Bomino moriuntur, non soli qui pro Domino moriuntur, sicut Confessores, profecto beati sunt. Duae proinde res mihi videntur mortem facere pretiosam, vita, et causa, sed amplius causa, quam vita porre illa erit pretiosissima, quam et causa commendat et vita » (Epist. xcviil). Haec ille. Huc accedit quod Ecclesia, quae optima interpres est Scripturarum, ex hoc loco Apocalypsi lectionem legi jubet in Missa pro defunctis omnibus. Ait igitur Sanctus Joannes: Beati mortui, qui in Domino moriuntur, hoc est, beati sunt illi omnes, qui cum moriuntur inveniuntur in Domino, id est, inveniuntur conjuncti Domino per veram charitatem, ut membra viva capitis, quod est Christus. Sic de Sancto Slephano moriente scripsit S. Lucas: Obdormivit in Domino ( Liic. xu.) id est, conjunctus Domino, ut membrum capiti.

Cur autem sint beati qui moriuntur in Domino explicat Sanctus Joannes dicens: Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis ( Apoc. xiv). Spiritus enim sanctus aperte declarat, in morte sanctorum finem imponi laboriosis operibus omnibus, et inchoari requiem sempiternam, nec solum cessare labores omnes, sed etiam inchoari vitam felicissimam, plenam omni genere voluptatis: quia opera illorum sequuntur illos. Opera enim bona et meritoria omnis consolationis et voluptatis, non temporariae, sed aeternae, non remanent in terra sed sanctos operarios sequuntur in coelum, juxta illud Prophetae: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. exi). Opes quidem sancti viri relinquuntur in terra vel potius consumuntur in terra: sed justitia, liberalitas, misericordia, qua opes terrenae communicatae sunt pauperibus manet in saeculum saeculi, nec solum manet sed ditissimum facit eum, qui divitias perituras in egenos distribuit super terram. Ncg soluin opera liberalitatis sequuntur ens, sed etiam opera sopientiae, opera fidei, opera

spei, opera charitatis, opera timoris Domini opera temperantiae, opera fortitudinis, opera castitatis, opera religionis, denique opera omnia bona sequuntur eos, et praemia amplissima et perpetua illis acquirunt. Vere igitur felicissimus est, qui bene moritur cum et requiem a laboribus, et summam omnium bonorum in aeternum acquirat. Accedunt ad hoc Scripturae verissimum testimonium visitationes sanctorum, qui adesse solent morientibus piis hominibus, ut eos in exitu de corpore consolentur et adjuvent, et Daemonia, quae terrorem ipso tempore incutere solent, compescant, quae visitatio inter felicitates pie morentium non modica est.

Possem hoc loco historias plurimas recensere, sed contentus ero exemplis, quae exstant in Dialogis Sancti Grego rii (Lib. iv. Dialog. cap. II). Igitur in quarto libro sic ipse Beatus Gregorius de Ursino Presbytero loquitur: «Ursinus Presbyter vicinus morti cum magna coepit laetitia clamare dicens: bene veniant domini mei, quod a tantillum servulum vestrum estis dignati convenire? venio, venio, gratias ago. Cumque hoc iterata crebro voce repeteret, quibus hoc diceret, qui illum circumsteterant requirebant, quibus ille admirando respondit, dicens: Numquid hic convenisse sanctos Apostolos non videtis? B. Petrum et B. Paulum primos Apostolorum non aspicitis? Ad quos iterum conversus dicebat: Ecce venio, ecce venio, atque inter haec verba animam reddidit. Et quia veraciter sanctos Apostolos viderit eos etiam sequendo testatus est. Quod plerumque contingit, ut in morte sanctorum praecellentium visiones aspiciant, ne ipsam mortis suae poenalem sententiam pertimescant, sed dum eorum menti supernorum civium societas ostenditur a carnis suae copula sine doloris et formidinis fatigatione solvantur. »

Idem Sanctus Gregorius in eodem libro capite sequenti narrat ad Probum Reatinae Ecclesiae Episcopum moribundum venisse Sanctum Juvenalem et Sanctum Eleutherium Martyres cum ingenti splendore et mox venerabilem Probum carne solutum cum illis, qui ad eum venerant, in coelum abiisse. Idem capite sequenti refert, Sanctae Gallae ancillae Dei aegrotanti et morti proximae apparuisse sanctum Petrum, eique significasse dimissa illi fuisse onmia peccata, ut secure de mundo recederet. Idem sequenti capite

refert, moriente Servulo paralytico, audita fuisse in cado cantica Angelorum, et odorem mirificum effusum. Idem sequenti capite narrat de Romula ancilla Dei, ingentem numerum animarum sanctarum de coelo ad eam venisse cum inaestimabili claritate luminis, et suavissimi odoris fragrantia. In sequenti capite refert de amica sua Tharsilla, quod primum viderit apparentem sibi felicem Pontificem affinem suum, dicentem: Veni, quia in hac te lucis mansione recipio, deinde mox febri correpta, et ad extrema deveniens, Jesum ad se venientem viderit, et in eum intendens expiraverit. Tantam autem odoris fragrantiam in eo loco relictam fuisse, ipsa quoque suavitas ostenderet, illic auctorem suavitatis fuisse. Idem in sequenti capite scribit, Musee puellae B. Virginem Dei matrem cum Virginum choro apparuisse, eamque morientem ad regna coelorum secum duxisse. Denique in sequenti capite scribit morienti Stephano Angelos sanctos adfuisse.

Habemus igitur, teste Sancto Gregorio, viris 'aut mulieribus piis de hac vita mignantibus assistere solitos non solum Angelos, sed etiam Martyres jam defunctos, vel Apostolorum principes, vel ipsam Reginam coelorum, vel denique Christum ipsum, Regem aeternae gloriae. Quanta autem haec sit felicitas, quanta gloria, quanta cordis laetitia iis qui bene vivere et feliciter mori didicerunt; ii soli explicare possunt, quibus datum est haec tam ingentia Dei beneficia experiri.

Chapter 32 of 34