Caput IV. De quarto praecepto artis bene' moriendi, vicina jam morte, quod est de gloria beatorum
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Restat gloria beatorum, quse postremum locum inter novissima tenet. De hoc novissimo illa tria capita solum breviter considerabo, quae in superiori capite de gehennae suppliciis consideravi: locum, tempus et modum. Locus gloriae beatorum coelestis paradisus est; tempus aeternitas, quae finem nullum habet; modus felicitas excedens omnem modum.
Incipiamus a primo. Paradisi coelestis locus est altissimus supra omnes montes terrae, supra omnia elementa, supra omnes stellas. Inde enim in Scripturis sanctis dicitur regnum coelorum, Dominus Dei, civitas regis magni, civitas Dei viventis, Jerusalem coelestis (Psalm. ix). Ex hoc sublimissimo situ civitatis coelestis facile possumus intelligere, multa esse privilegia sive praerogativas hujus loci prae omnibus locis mundi totius. Primum enim, quo locus in hac rerum universitate est altior, eo quoque est major atque capacior siquidem figura universitatis rerum creatarum rotunda esse cernitur, sic ut orbis terrae centrum mundi teneat, supremum coelum extremam sive supremam sphaeram, latitudinis properaodum infinitae complexu suo contineat.
Locus igitur beatorum, ut est altissimus, sic etiam amplissimus est, quemadmodum e contrario locus perditorum, ut est omnium infimus, sic est omnium augustissimus. Deinde locus altissimus est etiam locus purissimus, certe enim aqua purior est quam terra, et aer quam aqua, et ignis quam aer, et coelum quam ignis, et coelum empyreum quam cirium sidereum. Denique locus altissimus tutissimus etiam est, ut non possit ad eum locum accedere malum ullum, neque flagellum appropinquare tabernaculo ejus. Primum igitur, sedes beatorum est amplissima, ut possint beati homines de loco ad locum libere commigrare; neque periculum erit ne torte fatigentur, cum ex dote agilitatis momento possint de loco ad locum pergere. Quanta erit illa voluptas, nunc ab Oriente ad Occidentem migrare, nunc ab Austro ad Aquilonem se transferre, nunc orbem totum momento circuire, dum perditi homines in gehenna ligatis manibus et pedibus in omnem aeternitatem uno in loco
consistent? [Matt. xxii.) Sed major adhuc felicitas erit hominum beatorum, dum aura illa purissima in culo fruentur, quam neque tenebrae, neque caligines, neque vapores, neque ventorum flatus, neque pestis ulla inquinare poterit: dum ultra omnem modum miseiab.les gehennae incolae terra caligine et fumo aestuantis fornacis sine ulla spe aurae purioris, in loco illo horroris plenissimo jacere cogentur. Quid jam de civitate superna dicam, propter summam altitudinem ab omni proditione vel malo quocumque tutissima? Lauda Jerusalem Dominum, inquit S. David, laucla Deum tuum, Sion, quoniam confortamt seras portarum tuarum(Psal.CLyn). llaec vero portarum munitio non id significat, quod- verba sonant; dicitur enim in Apocalypsi de civitate coelesti: Et portae ejus non claudentur per diem, nox enim non erit illic (Apoc. xxi.) Itaque Confortavit Deus seras portarum Jerusalem crelestis, quia fecit eam inexpugnabilem, ob altitudinem suam. Et si draco in coelo pugnavit cum Michaele Archangelo causa est, non quod ex inferis in coelum conscenderit, sed quod in coelo conditus, antequam confirmaretur in gratia, rebellavit a conditore suo, et in superbiam elatus, aequalis esse tentavit Altissimo. Sed quia coelestis Jerusalem in pace fundata est, non potuit inimicus pacis in ea consistere, sed continuo Sicut fulgur de coelo cecidit [Lue. x.), neque deinceps pedem in ea figere potuit, atque ab eo tempore nemo admittitur ad inhabitandam coelestem Jerusalem, nisi in pace perpetua fundatus et solidissime confirmatus. Atque haec de loco.
Nunc de tempore pauca dicemus, tempus habitandi coelestem Jerusalem, post diaboli casum, est tempus sine tempore, id est, duratio perpetua sine fluxu dierum et noctium, sic enim in Apocalypsi Juravit Angelus per viventem in saecula saeculorum quia tempus non erit amplius ( Apocal. x.),etDominusin Evangelio, completo die novissimo dicet: Sic ibunt hi, videlicet iniqui, in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam. ( Alatth. xxv.) Huc tantum erit discrimen, quod iniqui adernilatem inviti patientur, et quaerent mortem et non invenient; justi autem nihil jucundius audient quam beatam aeternitatem, id est, vitam sine timore moriendi, et standi virtutem sine timore cadendi.
Reliquum est, ut de modo, quo se habebunt in paradiso post resurrectionem beati, paucis explicemus. Atque id unum verissime dici posse censeo, omnia bona, quae in terris optantur, quamvis admixta malis plurimis, ea multo majora et sine ulla admixtione malorum possidenda esse a beatis in coelo. Quae in bonis numerantur in terris, haec sunt, honor, potestas, divitiae, deliciae. Honor in coelo hominum beatorum plane videri posset incredibilis, nisi is id aftirmaret, qui mentiri non potest. Audi Dominum Christum, qui est veritas, sic loquentem in Apocalypsi Beati Jcannis: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. ( Apoc. ili.) Quid, obsecro, ad hunc honorem addi potest? thronus certe filii Dei in coelo altissimus est, et qui in eo sedet, honorem plane incredibilem consecutus esse existimari potest. Quis plausus, quae laudes resonabunt in coelo coram Deo et omnibus Angelis, quando homo aliquis, quondam mortalis et fi agilis, Dei manibus collocabitur in throno Filii Deb qui est Princeps regum terrae et Rex regum, ac Dominus dominautium? Certe ad hunc honorem nihil addi potest.
Potestas autem ejusdem hominis beati tanta erit, quantam suspicari vix possumus. Ejusdem Christi promissio est in Evangelio, de servo fideli: Arnen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. ( Matt. xxiv.) Quae verba hoc plane significant, servum fidelem in coelo fore participem potestatis, quam Deus habet super omnes res creatas. Et quanta est potestas Dei in res creatas? omnino maxima et incomparabilis. Itaque dicentur et verissime erunt sancti omnes reges mundi totius, non ad annos paucos, sed in omnem aeternitatem. Atque haec est sententia, quam Christus judex supremus in judicio novissimo pronuntiabit, cum dicet justis: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. ( Matth. xxv.)
De divitiis beatorum hoc solum satis esse deberet omnibus hominibus, quod erunt divitiae amplissimae et semper duraturae, dicente Propheta ( Psalm. xxm.): Et erit Deus omnia in omnibus, ut Apostolus loquitur in epistola ad Corinthios. (I. Cor. xv.) Quae verba sic exponit Theophylactus et etiam Sanctus Anselmus, ut sensus sit: Ent Deus omnia in omnibus; quia nunc res una nobis est cibus, alia potus, alia v.estis, alia domus, alia divitiae, alia voluptas, alia honor, alia potestas, sed in coelo, post resurrectionem, erit Deus beatis omnibus ci¬
bus, potus, vestis, domus, divitiae, voluptas, honor, potestas. Erunt igitur beatis in coelo omnia pretiosa, omnia incorruptibilia, omnia divina. Addit Sanctus Hieronymus in epistola ad Amandum, Deum futurum omnibus beatis omnia non solum corporalia, sed etiam spiritualia: nunc enim gratiae divinae non dantur omnes omnibus, sed uni sapientia, ut Salomoni; alteri bonitas, ut Davidi; alteri patientia, ut Job: cum autem rerum omnium finis advenerit tunc omnia in omnibus erunt, ut singuli sanctorum omnes virtutes et dona possideant. Quid, quaeso, daret in hoc mundo avarus, ut divitias omnes omnium possideret? quid luxuriosus, ut voluptates, quas cupit, omnes consequeretur? quid ambitiosus, ut honores et dignitates, quas ambit omnes assequi posset? Et tamen ista temporalia sunt, et cito peritura et quod miserabilius est, brevi cum sempiterna egestate, et dolore, et ignominia commutanda. Cur ergo non quaerimus Deum, in quo uno bona omnia spiritualia et corporalia in omnem aeternitatem mansura possidebimus?
Sed quid tandem de gaudio et voluptate beatorum dicemus? Isaias et Paulus exclamant, et dicunt: Oculus non vidit, auris non audivit, in cor hominis non ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se. ( Isa. lxiv.) Vere enim paravit Deus justis diligentibus se in coelesti patria gaudium, laetitiam, voluptatem, delicias, dulcedinem, suavitatem, qualem nullus mortalium neque gustavit, neque cogitatione assequi unquam potuit. Tria requiruntur ut delectatio generetur, potentia, objectum, et unio potentiae cum objecto: et quo ista majora sunt, eo major gignitur delectatio. Nulla potentia in rebus creatis major, et vivacior, et delectationis capacior est, rationali voluntate: nullum objectum praestantius, et amabilius, et suavius est essentia Creatoris. Gustate, inquit David, et videte quoniam suavis est Dominus. [Psalm. xxxiii.) Et sapiens loquens de sole et stellis: Quorum, inquit, si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit. ( Sap. xii.) Nulla conjunctio magis intima cogitari pptest, qqam Dei cum voluntate ratiopali, dicpnte Apostolq: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. (I. Cor. vi.) Conjqnctio corporum qt plurimum in superficie fieri solet, ad interjqpq non penetrat, et tamen sic qfficit hpminps corporalis voluptas, ut ad insaniam quodammodo redigantur. Quam igitur suavitatem, quam dulcedinem gustabit anima, quando sic intime conjungetur cum Deo, qui est suavitas infinita, ut unus spiritus fiat cum eo? Hic mihi plane verba desunt, ut explicare nullo modo queam, quod cogitando mecum ipse revolvo.
Adde, quod omnis humana voluptas, quae ex rebus creatis oritur, aut momentanea, aut certe brevissima est: voluptas autem, quae ex conjunctione spiritus humani cum Deo, qui est suavitas infinita, nunquam omnino finietur. Et tamen tanta regnat in multis hominibus amentia, ut malint frui carnalibus voluptatibus, sordidis et modicis et ad tempus brevissimum, quam maximis et purissimis, et in omnem aeternitatem sine ullo dubio duraturis. Atque haec de quatuor novissimis hoc loco sufficiant.
Chapter 21 of 34