Skip to the text

Caput X. De decimo praecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de secunda tentatione, id est, de desperatione

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Altera tentatio solet esse de desperatione qua tentatione Diabolus solet non solum improbos homines, sed etiam valde pios aliquando vexare. Et quidem homines, valde improbos satis facile imminente morte in desperationis barathrum detrahit: subjicit enim ante oculos mentis omnia omnino crimina quae dum viverent, gesserunt, ut de quodam milite scribit venerabilis Beda in libro v. Historiae gentis suae, cujus haec sunt verba (lib. v. cap. xv.): « Fuit quidam temporibus Coenredi, qui postEdilredum regnavit, vir in laico habitu atque officio militari positus: sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet negligentia displicens. Admonebat ergo illum sedulo ut confiteretur, et emendaret ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superventu tempus omne poenitendi et emendandi perderet. Verum ille, licet frequenter admonitus, spernebat verba salutis; seseque tempore sequenti poenitentiam acturum esse promittebat. Inter haec tactus infirmitate, cecidit in lectura, atque acri caepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex (diligebat enim) multum hortabatur ut vel tunc, antequam moreretur, poenitentiam ageret commissorum. At ille respondebat, non se tunc velle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne forte exprobarent sibi sodales quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat. Fortiter quidem, ut sibi videbatur, locutus, sed miserabiliter, ut postea patuit, daemoniaca fraude seductus est. Cumque morbo ingravescente, denuo ad eum invisendum ac docendum rex intraret, clamavit statim miserabili voce: Quid vis modo? Quid huc venisti? non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre. At rex, Noli, inquit, ita loqui, vide ut sanum sapias. Non, inquit, insanio, sed pessimam mihi conscien¬

tiam certus prae oculis habeo. Paulo ante intraverunt ad me duo pulcherrimi juvenes et resederunt circa me unus ad caput, et unus ad pedes, protulitque unus libellum perpulchrum, sed valde modicum, ac mihi ad legendum dedit in quo omnia quaecumque bona feceram intuens scripta reperi: et haec erant nimis pauca et modica. Tunc subito supervenit exercitus malignorum et horrendorum spirituum. Tunc ille, qui obscuritate tenebrosae speciei, et primatu sedis major esse videbatur, proferenscodicem horrendae visionis, et magnitudinis enormis et ponderis pene importabilis, jussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferri. Quem cum legissem, inveni omnia scelera non solum quae opere vel verbo, sed etiam qua tenuissima cogitatione peccavi, manifestissime in eo terris esse descripta litteris. Sicloquebaturmiser desperans; et non multo post defunctus, poenitentiam, quamad breve tempus cum fructu veniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis sudditus facit. ® Haec Venerabilis Beda. Ubi manifeste videmus, hostem nostrum diabolum primum egisse cum isto miserabili milite ut non ageret poenitentiam, spe vitae longioris, deinde adegisse eum ad desperationem.

Alterum exemplum habetur apud eumdem auctorem in sequenti capite, ubi sic loquitur (lib. v. c. xv. hist.): « Novi, inquit ipse fratrem, quem utinam non nossem; cujus etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem, positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter viventem. Hic percussus languore, atque ad extrema perductus, vocavit fratres, et multum moerens ac damnato similis, coepit narrare quia videret inferos apertos, et satanam immersum in profundum tartari: Caipham quoque cum caeteris, qui occiderunt Dominum juxta eum flammis ultricibus contraditum, in quorum vicinia, inquit, heus misero mihi locum aspicio aeternae perditionis esse praeparatum. Audientes haec fratres coeperunt diligenter hortari ut vel tunc adhuc positus in corpore poenitentiam ageret. Respondebat ille desperans: Non est mihi modo tempus vitam mutandi, cum ipse viderim judicium meum jam esse completum. Talia dicens sine viatico abiit, et corpus ejus in ultimis est monasterii locis humatum. » Haec Beda. Quod autem hic miserabilis Monachus dicit, non fuisse tunc sibi tempus vitam mutandi, non ex veritate, sed ex Diaboli persuasione dicit.

Spiritus enim sanctus apertissime clamatper Ezechielem ( Ezech. xvm et xxxiii) Prophetam. Deum semper esse paratum amplecti eos qui convertuntur a peccato ad poenitentiam, quod apertius docet sanctus Leo Papa in epistola ad Theodorum Forojuliensem Episcopum his verbis: « Misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, ad quem nullas patitur venire moras conversio, dicente spiritu Dei per Prophetam: Cum conversus ingemueris tunc salvus eris. »

Addam exemplum unum vel alterum, quibus demonstretur, a Dajmone tentari etiam piissimos viros in exitu de hac vita de peccato desperationis. Exstat apud Laurentium (tom. v. ad diem 27. Septemb.) Surium Vita B. Comitis Elzearii, qui vixit in virginitate cum conjuge sua Dalphina, et post sanctissimam mortem multis signis et miraculis claruit. Is tamen in exitu de hac vita tentationes gravissimas toleravit: sic enim scribit auctor in ultimo capite: « Ad extremum in agone positus, vultum prmtulit valde terribilem, unde colligi liceret, eum in magno versari labore ob quaedam illi objecta: atque sub ejusmodi conflictu exclamavit: Magna est daemonum vis; sed eam penitus enervarant virtus et merita sacrosanctae incarnationis et passionis Jesu Christi. Post paululum rursus exclamans ait: Plane vidi. Post aliquantulum temporis spatium, cum ingenti clamore dixit: Totumme divino judicio committo. Atque his dictis reparatus est vultus ejus, et quodam rubore atque splendore, multaque elegantia perfusus reddidit spiritum. »

Alterum exemplum multo adhuc terribibilius. Exstat apud Joannem Climacum, qui refert Monachum quemdam valde venerabilem, nomine Stephanum cum annos circiter quadraginta in eremo vixisset, jejuniis, vigiliis, lacrymis, precibus, aliisque virtutibus exornatus, ad exitum tandem pervenisse. Cum autem in extremo illo agone constitutus a daemonibus multorum criminum reus fieret, ut ad desperationem impelleretur; repente obstupuisse animo, et apertis oculis clara voce respondere coepisset, aliquando quidem: « Ita sane, revera ita est, sed poenitentia et lacrymis crimen dilui »; aliquando vero: « Non est ita, mentimini, «deinde rursum: «Verum loquimiui, sed flevi, sed ministravi, » in quibusdam tamen: « Vere me accusatis, et quid respondeam non habeo. » Tom. VIII.

Atque ila obiit, ambiguum relinquens, salvusne an reprobus esset. Haec igitur et alia ejusdem generis exempla nos monent, ut ante horam illam sollicite conscientiam nostram expurgemus, et nunquam de misericordia Domini diffidamus.

Chapter 27 of 34