Caput V. De quinto praecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de testamento condendo
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Praemissa consideratione mortis appropinquantis et aliorum novissimorum, consequens est, ut qui discedere parat ex hoc mundo, disponat domum suam. Sic enim admonuit Isaias Ezechiam, dicens: Dispone domui tuse quia morieris tu, et non vives. [Isa. lxxviti.) A qua molestia liberi sunt viri regulares, qui cum Apostolis dicere possunt: Ecce nos reliquimus omnia. ( Matth. xix.) Ex quibus fuit unus Sanctus Augustinus, de quo scribit Possidius in ejus vita: « Testamentum, inquit, non fecit, quia unde faceret pauper Christi non habebat: quamvis enim Episcopus esset tamen more regularium nihil proprii retinebat. »
Porro testamentum fieri debet ad initium morbi nisi quis prudenter anteverterit, et non leviter errant, qui de testamento condendo non cogitant, nisi cum aegritudine invalescente a cognatis vel amicis coguntur, quo tempore vel delirare incipiunt, vel certe res suas non ea prudentia disponunt, qua disposuissent dum bene valebant.
Oportet autem ut primum omnium de a;re alieno, si quo forte gravantur restituendo cogitent. Deinde opes suas illis omnino relinquant ad quos de jure pertinere intelligent, neque sinant se trahi ad perso¬
nas, quas magis diligunt, si quoquo modo repugnet justitia. In iis vero, quae ab arbitrio dependent suo con sulant in primis gloriam Dei, deinde proximorum necessitates. Quod si forte abundent divitiis, quas uti supervacaneas, pauperibus jam dudum distribuere debuissent; non existiment se conscientiae satisfecisse, si hoc ipsum cum aliis criminibus suis Sacerdoti aperuerint, et absolutionem obtinuerint, nisi res illas pauperibus erogari mandaverint, vel ipsi potius continuo erogaverint. Est enim sententia communis sanctorum Patrum et pra'cipuorum Doctorum scholasticorum, res supervacaneas pauperibus deberi, de qua re scripsimus in libro priore, capite nono, quae repetenda non sunt. De iis vero, quae arbitrio suo donare poterunt, consulant viros pios, quae sint opera charitatis magis grata Deo, pro loco, et tempore, alicubi enim magis urgebit aedificatio Ecclesiae, vel coemeterii, alibi collatio paupercularum virginum in matrimonio alibi multitudo aegrotantium in xenodochio, vel pauperum mendicantium in plateis, alibi redemptio captivorum. Denique in hujusmodi distributione nulla est regula melior, quam « Fides sincera, et providentia perspicax, » ut scribit S. Ambrosius; « vel charitas cum prudentia et prudentia cum charitate conjuncta, » ( Lib. in. de offic. cop. 48. 3. Par. Past. Adam. 21.) ut loquitur S. Gregorius.
Illud autem magni momenti esse videtur, ut eleemosynae, quae fiunt a viventibus, vel ut fiant mandantur a morientibus, tunc potissimum aut fiant, quando is qui facit vel mandat, est gratus Deo, tunc enim meritum magnum conciliant largienti, et ejusmodi boni eleemosynarii recipiuntur a bonis amicis in aeterna tabernacula [Lue. xvi.) juxta promissionem Christi apud Lucam. Si vero fiant, aut mandetur ut fiant, ab homine impio, tunc eleemosynae non prosunt ad vitam aeternam quidquid sit de aliis meritis, neque efficiunt ut largitores recipiantur in aeterna tabernacula. Quare consulendum est a prudenti confessario vel amicis homini, qui sibi conscius est quod testamentum condiderit cum jaceret in cceno lethalis peccati, ut post novam confessionem integre et rite peractam, confirmet et approbet, ac ratum habeat id totum, quod in suo testamento disposuerat, ac praesertim de eleemosynis post obitum suum vel Ecclesiae vel pauperibus largiendis.
Addendum est postremo, ut qui in testamento suo multis muneribus affecit proximos suos non obliviscatur animae suae, praesertim cum facile fieri possit, ut non recta in coelum evolet, sed ad purgatoria loca deducatur. Itaque prudenter et pie faciet, si partem eleemosynarum jubeat conferri Sacerdotibus, qui pro anima ipsius sacrificia Domini offerant. Sancta enim et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur (II Macch. xi.), ut dicitur in libris Macchaibaeorum. Ex quo loco colligit S. Augustinus ( lib. de cura pro morte cap. 1.), multo magis juvari animas defunctorum sacrificio corporis Christi, si juvabantur sacrificiis pecorum in Testamento veteri.
Chapter 22 of 34