Caput XIII. De tertio decimo praecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de secundo remedio adversus tentationes Diaboli
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Explicavimus remedium primum adversus singulas tentationes Diaboli: nunc explicabimus remedium secundum, quod erit commune omnibus tentationibus. Hoc magnum et salutare remedium in oratione positum est, sive ipse pro se aegrotus orare possit, sive alii pro ipso orent, sive ipsius aegroti et astantium oratio conjungatur. Id enim constat, multum valere orationem timentium Deum, praesertim cum pro comperto habemus, non posse Diabolum tenlare, nisi quantum Dominus illi permittit. Est enim quasi leo rugiens, vel canis rabidus catena ferrea alligatus, qui non potest pro arbitrio mordere, sed quantum Deus, qui catenam manu sua potentissima regit, illum mordei-e sinit. Hoc docet in primis. S. Augustinus, exponens verba illa Psalmi: Sic animae meae: Salus tua.ego sum. ( Ps. xm.) Et afferrens exemplum S. Job: « Ostendit, inquit, hoc Deus in causa viri illius sancti Job, quia et ipse Diabolus auferendi haec temporalia non habet potestatem, nisi cum acceperit a summa illa potestate. Invidere potuit sancto, numquid nocere potuit? Accusare potuit, dominare numquid potuit? Numquid valuit aliquid vel unguem, numquid vel capillum laedere, nisi Deo diceret: Mitte manum tuam? Quid est, Mitte manum tuam? Da potestatem. Accepit. Ille tentatus est: tentatus tamen vicit, tentator victus est. Deus enim, qui Diabolo permiserat, ut illa tolleret, servum suum interius non deseruerat, et ad ipsum Diabolum superandum, animam servi sui frameam sibi fecerat. Quantum valet hoc? de homine dico. Victus in paradiso, vicit in stercore. Ibi victus est a Diabolo per mulierem, hic vicit Diabolum et mulierem. »
Hoc ipsum, quod S. Augustinus docet nihil posset Diabolum, nisi quantum permittit Deus, exemplo suo docuerunt S. Antonius et S. Franciscus. De S. Antonio sic loquitur S. Athanasius, qui ejus vitam scripsit: « Antonius multitudine daemoniorum vallatus, quasi de inimicis luderet, dicebat: Si virium aliquid haberetis, sufficeret unus
ad praelium, sed quoniam Domino vos enervante frangimini, multitudine tcntatis inferre terrores; cum hoc ipsum infirmitatis indicium sit, quod irrationabilium induitis formas bestiarum. Uursumque confidens aiebat: Si quid valetis, et vobis in me potestatem liominus dedit, devorate concessum: si vero non potestis cur frustra; nitimini? signum enim Crucis et fides ad Dominum, inexpugnabilis nobis murus est. »
De S. Francisco eadem fere narrat S. Bonaventura: « Loca, inquit, solitaria quaerens, ad solitudines derelictas oraturus nocte pergebat: ubi Daemonum pugnas horribiles frequenter sustinuit, qui secura sensibiliter confligentes, nitebantur ipsum ab orationis studio perturbare. (S. Bonav. in vita S. Francisci cap. x.) Ipse vero armis munitus coelestibus, quanto vehementius impetebatur ab hostibus, tanto fortior in opere; fidenter dicens ad Christum: Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum qui me afflixerunt. Ad Daemones autem: Facite quidquid in me valetis, maligni spiritus et fallaces. Non enim potestis nisi quantum vos manus superna relaxat: et ego ad perferendum omnia, qua; illae infligenda decreverit, cum omni jucunditate paratus assisto. Quam mentis constantiam superbi Daemones non abscedebantconfusi.i) Hoc igitur jacto solidissimo fundamento, quod diabolus nihil possit, nisi quantum ei Deus permittit, dubitari non potest, quin oratio fervens ad Deum, sive aegroti, sive adstantium, multum omnino valeat, praesertim si ii, qui orant, sint amici Dei.
Habemus hujus rei praeclarissimum exemplum apud Sanctum Gregorium in libro quarto dialogorum, qui etiam hoc ipsum exemplum in monasterio suo contigisse, et inter concionandum narrasse se dicit. Haec sunt ejus verba. « Is, inquit, de quo in homiliis coram populo me narrasse jam memini, inquietus valde puer fuit, Theodorus nomine, qui in monasterium meum fratrem suum necessitate magis quam voluntate secutus est. ( Lib. iv. cap. 3. Dial.) Cui ni. mirum grave erat, si quis pro salute sua aliquid loqueretur, bona enim non solum facere, sed etiam audire non poterat. Nunquam se ad sanctte conversationis habitum venire, jurando, irascendo, deridendo testabatur. In hac autem pestilentia, qua; nuper hujus urbis populum magna ex parte consumpsit, percussus in inguine, est perdu¬
ctus ad mortem. Cumque extremum spiritum ageret, convenerunt Fratres, ut egressum illius orando protegerent. Jam corpus ejus ab extrema parte fuerat praemortuum, in solo tantum pectore vitalis adhuc calor anhelabat. Cuncti autem Fratres tanto coeperunt pro eo enixius orare, quanto eum jam videbant sub celeritate discedere. Tunc repente coepit eisdem Fratribus assistentibus clamare, atque cum magnis vocibus oratione eorum interrumpere, dicens: Recedite. Ecce diaconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram prmsentiam devorare me non potest, caput meum jam suo ore absorbuit: date locum ut me non amplius cruciet, sed faciat quod acturus est. Si ei ad devorandum datus sum, quare propter vos moras patior? tunc Fratres coeperunt ei dicere: Quid est quod loqueris, frater, signum tibi sanctae Crucis imprime. Respondit ille discens: Volo me signare, sed non possum, quia squamis hujus draconis premor. Cumque hoc fratres audirent; prostrati in terram cum lacrymis coeperunt pro ereptione illius vehementius orare. Et ecce subito coepit aeger clamare dicens: Gratias Deo, ecce draco ille, qui me ad devorandum acceperat, fugit, orationibus vestris expulsus stare non potuit: pro peccatis meis modo intercedite, quia converti paratus sum, et sajcularem vitam funditus relinquere. Homo ergo, qui jam, sicut dictum est, ab extrema corporis parte fuerat praemortuus, reservatus ad vitam, toto corde ad Deum conversus est; et postquam mutatus mente diu est flagellis adstrictus, tum ejus anima carne soluta est. » Haec Sanctus Gregorius.
Discant igitur qui morientibus assistunt, non tam cum aegroto loqui quam Deum pro eo ardenter orare. Neque quoscumque homines ad visendum aegrotum in extremis constitutum admittere, sed viros pios et probos, qui suffragiis suis multum valeant apud Deum. Multum enim valet oratio justi assidua et fervens. Et quemadmodum Diabolus, quia modicum tempus habet, omnem movet lapidem in eo temporis articulo; sic etiam, et multo amplius debent fideles amici juvare precibus et lacrymis fratres suos de praesenti saeculo exeuntes.
Chapter 30 of 34