Skip to the text

Caput XI. De undecimo praecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de tertia tentatione, id est, de odio Dei

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Adversarius noster Diabolus non solum nititur quantum potest ut moribundos spoliet fide, et spe et inducat in haeresim et desperationem; sed etiam contendit amicos Dei ab amicitia ejus separare, et inducere in odium Dei, et blasphemias, et magicas artes. Isti ut plurimum non timent mortem, nec poenas gehennae. Sperant enim se apud inferos felicem vitam acturos, utpote socios daemonum, quos in inferis regnare arbitrantur. Scribunt de hac re Grilandus in libro de sortilegiis, quaestione 9, numero 2, et ex eo Martinus dei Rio libro vr. Disquisitionum magicarum, capito 1. sectione 3. Sic igitur loquuntur hi auctores; postquam captae sunt maleficae, ut ipsaemet saepe fassae sunt, tunc Diabolus nihil aliud satagit, nec laborat in alio nisi in persuadendo ut persistant in sententia usque ad mortem. Adducantur licet in supplicii locum, ignisque succendatur, se illorum corpora et laqueo et flammis palam erepturum facturumque ut ex flammarum contactu nullum dolorem percipiant. Quod si mori illas contingat incendio, mortem illam cruciatus expertem fore, migraturas ex hujus vitai miseriis absque supplicii sensu, ut in futurae vita} beatitudinem transferantur: illic eas daemonibus similes fore, eodem robore, scientia, divitiis, potentia, voluptate, quibus ipse daemon potitur ac pollet, fore damnandas sic Diabolus mendax fallit.

Sunt praeterea quidam alii, qui quamvis malefici vel magi proprie non sint, tamen sic ab avaritia excsecati sunt, ut parum omnino ab infidelibus absint. Neque enim sine causa Beatus Apostolus avaritiam appellavit idolorum servitutem. {Eph. v. Coloss. iii.)

Ego ipse invisens aliquando a?grotum morti propinquum cum inciperem loqui de praeparatione ad exitum de praesenti vita, respondit constanti animo, et sine ullo metu ac dixit: « Ego, Domine, cupivi alioqui te, non pro me, sed pro conjuge mea, et filiis meis, ego enim propero ad inferos, neque est quod aliquid pro me agas;:> h»c vero protulit animo tranquillo, ac si de itinere ad villam vel oppidum aliquod loqueretur. Ita nimirum Diabolus animam ejus sibi subjecerat, ut non cuperet nec vellet ab eo divelli. Nec tamen magus aut necromanticus erat, sed artem exercebat valde periculosam, et intentus lucro per fas et nefas, oblitus videbatur non solum Dei, sed etiam animae suae. Summa est, cum multis verbis illum ad meliorem mentem revocare tentassem, nihil efficere potui. Cupiet fortasse aliquis nosse, quam ille artem' exerceret, dicam ut ejus interitus aliis hominibus ejusdem artis, si qui sunt ei similes, prosit ut resipiscant. Procurator causarum erat, ex illorum numero, qui non multum laborant, utrum causam justam an injustam defendendam suscipiant. Atque interim utrique parti injuriam faciunt modo ipsi marsupium impleant.

Addam unum quando in hunc sermonem incidi. Yir quidam apprime doctus cum mecum ageret, et me ita causae cujusdam exponeret, ego sermonem ejus interrompens aio: Videris mihi causam injustam fovere, ille assentiens respondit: Ego non sum advocatus veritatis aut justitiae, sed clientis mei meum est exponere merita causae, quam defendendam suscepi: judex viderit, pro qua parte sententiam ferat. At ego: Nolo inquam, mihi fidem habeas, sed Sancto Thomae Aquinati (2. 2. q. 71. art. 3.), Doctori summo et sanctissimo, is enim in secunda parte Summae theologicae sic loquitur: « Respondeo, dicendum, quod illicitum est alicui cooperari ad malum faciendum, sive consulendo, sive_ adjuvando, sive qualitercumque consentiendo, quia consilians et coadjuvans quodam modo est faciens: et Apostolus dicit ad Romanos scribens, quod digni sunt morte non solum, qui faciunt peccatum, sed etiam qui consentiunt facientibus. ( Rorn. i.) Unde, ut supra dictum est, omnes tales ad restitutionem tenentur. Manifestum est tamen, quod advocatus auxilium et consilium praestat ei cujus causae patrocinatur, unde si scienter injustam causam defendit, absque dubio graviter peccat, et ad restitutionem tenetur ejus damni, quod contra justitiam per ejus auxilium altera pars incurrit: si autem ignoranter injustam causam defendit, putans esse justam, excu¬

satur secundum modum quo ignorantia excusari potest, «> H.ecS. Thoraas. Explicat autem Cajetanus Cardinalis ultima verba S. Thomae, dice.is: « Qui omnino defendisset, sive justam sive injustam causam, quamvis nesciat injustam esse, non ex ignorantia, sed cum ignorantia, qua non excusat, patrocinatur injuste. Qui etiam non curant discernere et penetrare, an justam vel injustam causam suscipiant manifeste negligunt scire id, quod tenentur scire. » Haec ille.

Ad has tentationes addi potest alia, quae non tam nocet quam prodest, quamvis Diabolus ea utatur ut noceat. Solet enim ipse hostis generis humani plerumque adesse seque terribili facie ostendere morituris, ut eos si decipere non potest, saltem impediat ab alacritate et studio orationis. Sic de B. Martino scribit severus Sulpitius, morienti apparuisse Diabolum, eique a S. Martino dictum: « Quid hic stas, cruenta bestia? nihil in me funeste reperies. » Scribit quoque venerabilis Petrus Damiani in vita S. Odilonis, apparuisse praedicto Odiloni paulo ante mortem Diabolum teterrima specie, de quo sic ipse B. Odilo locutus dicitur: « In ipsa meae decisionis hora, in illo angulo (ostendebat enim quasi digito locum) vidi figuram quamdam trucem nimis atque terribilem, quae mihi teterrimae suae visionis horrorem atque formidinem tentavit incutere: sed Christi confortante virtute, nulla me potuit infestatione nocere. Scribit enim S. Adelelinus Sagiensis (22. Aprilis, Vita S. Opportunae Virginis), morienti S. Opportunae apparuisse Diabolum in specie nigerrimi M- thiopis, cujus capilli et barba distillabant quasi picem calidam et liquidam, oculi ejus erant quasi ferrum ignitum, quod de fornace multis scintillis emicans producitur: de ore et naribus ejus flamma exibat, et vapor sulphureus.

Cur autem Deus permittat sanctos viros ejusmodi visionibus exerceri, docet Angelus Domini in Vita S. Alcardi, quae exstat apud Laurentium Surium ad diem quintum decimum Septembris. Nam cum Diabolus esset in quodam monasterio intentus ad praedam, Angelus Sanctus ejus monasterii custos, dixit ad Diabolum: « Habebis hic ministerium Monachis quidem fructuosum, sed non tibi proficuum; illis ad expiationem, sed tibi profusionem, » et respondente Diabolo: « Numquid ego his aut ullis Christicolis de-

bitor sura ad salutem?-) respondit Angelus: • << In hoc, inquit, his debitores; quia si quid in eis est, quod resecari debeat, horrore visionis tu® purgabitur. » Deinde paulo post idem Angelus S. Alcardo de Diabolo dixit: « Ne verearis a facie ejus: nulla ei in hac Christi familia ad nocendum data potestas est, praeterquam quod animabus e corpore exituris visio illius expiabilem terrorem incutit, ut si in eis aliquid est quod resecari debeat, horrendae illius visionis terrore expietur. »

Chapter 28 of 34