Skip to the text

Caput XIV. De quarto decimo praecepto artis bene moriendi., vicina jam morte, quod est de iis, qui non ex consueto morbo, sed ex alia causa moriuntur

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Docuimus hactenus, qua ratione comparare se debeant ad mortem: qui ex morbo diuturno decumbunt: nunc addere visum est, quid illis faciendum in periculo ex morbo diuturno, sed aliunde in periculo mortis versantur. Sunt autem tria hominum genera, quibus extra morbum consuetum imminet mortis discrimen. Aliis enim adest mors propinqua, improvisa, et certa, quales sunt qui corripiuntur apoplexia, vel feriuntur coelesti fulmine. Aliis adest mors propinqua, nec improvisa, nec certa, sed valde probabilis, quales sunt, qui vel bellum gerunt cum hostibus, vel in alto mari cum fluctibus et ventorum flatibus pugnant. Aliis denique propinqua mors est, nec improvisa, nec incerta, quales sunt, qui decreto Judicis a carnifice feriuntur.

Primi generis homines nullum aliud remedium habent, nisi quotidianam, vel potius continuam mortis memoriam. Atque ad hos proprie pertinet gravissima illa Domini Salvatoris admonitio: Vigilate, quia nescitis diem, neque horam. ( Matth. xxv.) Gravis quidem, sed pretiosa necessitate, qua? ad optima et utilissima compellit. Si diceret Dominus: Vigilate nudi in aere frigidissimo donec coDgeletis, et disruptis undique carnibus extinguamini, ut Quadraginta Martyres olim vigilaverunt: nonne id faciendum esset ut securi ad aeternam felicitatem lacti perveniremus? et si diceret: Vigilate nudi et craticulae alligati, donec a subjecto igne ardenti cum intimo et accerrimo dolore consumpti de vita recedatis, ut quondam cum Sancto Laurentio actum fuisse legimus; nonne id quoque alacri animo faciendum esset, ut gehennam ignis aeterni evaderemus? At non hoc jubet Dominus Deus noster omnibus nobis; sed ut vigilemus, ne dormientibus nobis, lur nocturnus adveniat, et aurem Chardatis, vel gemmas pretiosissimae castitatis, vel thesaurum fidei, aut alia verae virtutis bona nobis in peccato dormientibus eripiat: et somno peccati lethalis oppressi, et morte praeoccupati, Regni cu>.l estis jacturam faciamus, etin gehennam igne inexstinguibili ardentem projiciamur. At pauci sunt,

qui sic repente moriantur, ut nullum eis remedium afferri queat. Esto, pauci sint; unde nosti te non futurum unum ex illis? et si de illis paucis unus eris, quid proderit tibi multitudo eorum, qui ejusmodi periculum evaserunt? Audi ergo, quando licet tibi tam horrendum malum evadere, consilium Patris nostri Dei clamantis et dicentis: Vigilate, vigilate, quia nescitis diem, neque horam.

Alteri generi hominum, qui vel in bello repente mortui cadunt, vel in mari vi tempestatis ab undis absorpti extinguuntur, tria videntur esse necessaria, ut feliciter moriantur. Primum est, ut ad bellum non accedant, nisi consteteis bellum essejustum: aut si non sponte, sed coacti a proprio principe arma capiunt, saltem non sciant, bellum esse injustum. Sic enim docet S. Augustinus in libris contra Faustum Manichseum. (i Ib. xxii. cap. 79.) Scribit enim, aliam esse rationem prindipis imperantis, aliam militis obsequentis. Ac principem non posse bellare docet, nisi sciat bellum esse justum: militem autem posse, modo non sciat bellum esse injustum. Alterum est, ut in bello leges observent Sancti Joannis Baptistae, qui interogatus a militibus, quid agendum illis esset ut salvi fierent, respondit: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. [Lue. m.) Postremum est, ut non patiantur peccatum leth de in corde suo unquam haerere; alioqui facile erit, ut mors, quae in praeliis multos de medio tullit, illos imparatos invadat, et ad mortem aeternam perpetuo cruciandos amandet. Itaque milites in castris positi, in periculo maximo versantur amittendae vitae sempiternae, nisi perpetuo vigilent et pugnent non minus adversus Daemones tentantes ad peccata quam adversus hostes mortales pro temporali gloria dimicantes.

Haec eadem dici possunt ad eos, qui non sine periculo navigant mare. Primum enim cavere debent ne ad malum finem navigare incipiant, ut ad capiendos et spoliandos quoscumque obvios, ut piratae faciunt. Deinde, si bellandi causa suscipitur navigatio, observent etiam ipsi leges acceptas a Sanctissimo praecursore Domini. Denique, ut ipsi quoque non audeant lethali crimine Deum offendere cum non longius distent a morte, quam navis eorum ab aquis.

Tertii generis homines felices dici posse videntur, si bona sua noverint. Nara vel occiduntur jure damnati, vel injuria: si jure, mors illis ad satisfactionem coram Deo prodesse poterit, modo serio peccatum suum detestentur, et libenter mortem ad peccata sua expianda suscipiant. Si injuste occidantur, et ignoscant ex animo iis, qui causa exitii illis fuerunt, imitatores Redemptoris erunt, qui pro crucifixoribus suis Patrem oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciant. Adde, quod isti longe minus patiuntur in morte, quam ii, qui gravi et diuturno morbo laborant. Deinde isti integris sensibus, et cerebro non vitiato cum sint, facilius possunt sacrae confessioni et Sacramento corporis Domini suscipiendo et orationibus operam dare, quam ii, qui detinentur in lecto doloribus variis tolerandis occupati, et virtute naturali ut plurimum debilitata, vel etiam prostrata. Denique non desunt multis in locis homines docti et pii, qui summa diligentia et sollicitudine assistunt ejusmodi hominibus supplicio extremo afficiendis eosque docent, quo modo se comparare debeant ad mortem pie suscipiendam, nt cum mori incipiunt vitae mortali, vivere incipiant beatae immortalitati.

Chapter 31 of 34