Skip to the text

Caput III. De tertio praecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de gehenna

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Post mortis et judicii considerationem, expedit gehennae quoque cruciatus et paradisi gaudio attentissime cogitare. Haec enim sunt duo novissima, quorum alterum unicuique nostrum, Christo judicante, continget; sed haec duo sic inter se contraria sunt, ut unum nos miserrimos, alterum felicissimos reddere debeat. Sed quoniam de utroque scripsimus in libro de ascensione mentis in Deum, prope finem libri: et rursum de gaudiis paradisi scripsimus in toto libro da aeterna felicitate sanctorum: et de cruciatibus gehennae in libro secundo de gemitu columbae; denique omnibus quatuor novissimis, in concionibus Latinis, quae nobis tunc in mentem venerunt, et diximus ad populum, et scripta reliquimus: visum est hoc loco breviter summa capita attingere; ut lector’ habeat, in qua re attente cogitanda utiliter exercere se possit, dum mortem ex-

pectat, atque ad eam cum gaudio suscipiendam se parat.

Igitur de statu infelicissimo damnatorum ad gehennam tria breviter consideranda suscipimus, locum, tempus, et modum. Locus est profunditas; tempus, aeternitas; modus, poena sine modo. Locus, inquam, est profunditas, siquidem homines reprobi, propter ingentia crimina laesae majestatis divinae, carcerem obtinebunt in profundissima parte mundi, quae longissime distat a regia domo, quae est in coelis: hoc enim decebat ut supplicio mulctaretur superbia Diaboli et hominum superborum. Diabolus enim dicebat: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, similis ero Altissimo {/sa. XIV.); sed responsum est illi: Ad infernum detraheris in profundum laci, quod idem continget omnibus hominibus superbiae filiis.

Ex hac autem prima aerumma reproborum sequentur tres aliae, tenebrae, angustiae, et egestas. Nam cum gehenna sit in centro terrae, ad quem locum radii solis, et lunae, et stellarum penetrare non possunt; nihil in ea luminis esse poterit, nisi quantum ex igne sulphureo exire poterit, qui augebit, non minuet poenam. Videbunt enim eo lumine daemones, hostes suos crudelissimos; videbunt quoque homines illos, sive amicos, sive cognatos, qui perditionis eorum causa fuerunt: videbunt denique suam nuditatem, suam mendicitatem, sua vincula, sua tormenta, quae omnia cuperent fortasse non videre: aliquid boni, unde consolationem possent accipere, certe non videbunt. 0 tenebras! tenebras, ad omnia bona occultanda; non tenebras ad omnia mala manifestanda.

Porro angustiae in gehenna tantae sunt, ut multitudinem corporum damnatorum vix capiant. Nam cum terra sit quasi punctum impartibile, si cum coeli immensitate comparetur, et gehenna non terram totam, neque partem dimidiam, sed centrum solummodo comprehendat, et numerus hominum damnatorum sit amplior quam numerus salvandorum, de quibus tamen legimus in Apocalypsi: Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat (Apoc. vn.); quis animo comprehendere poterit, quantae sint angustia! in gehenna? Eant tunc reges magni, Nabuchodonosor, Darius, Alexander, Julius Caesar, et alii, quos terrarum orbis vix capere poterat; et dilatent, si possint, angustias gehennae, ut paulo commodius jaceant, et paulo mitius torquentur. O vanitas vanitatum! extendere et dilatare contendunt mortales fere omnes agros suos, ditiones suas, regna sua, ut ad breve tempus de subditorum multitudine glorientur; et in mentem illis numquara venit, quantae illos in gehenna angustiae maneant, ubi non ad tempus breve sed sine ullo fine, velint nolint, habitare cogentur.

Jam vero quid de incredibili egestate perditorum hominum dicam? Omnium rerum bonarum egent, sola poenarum abundantia divites sunt omnes illi, qui in inferis habitant. Memores quidem erunt in gehenna homines divites, quantis deliciis abundaverint in terra dum viverent, sive in cibo et potu, sive in vestibus pretiosis, sive in venationibus et aucupiis, sive in hortis et vineis, sive in theatris et ludis variis, sed haec omnis recordatio dolorem augebit, cum se viderint in gehenna nudos, jacentes, despectos, rebus ac fortunis omnibus miserrime spoliatos, tunc dicent quod in libro Sapientiae legimus: Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra ( Sap. v.)

Veniamus ad secundum caput, quod est tempus. Quamdiu durabit exilium gehennae? Utinam non diutius quam duravit incolatus vitae praesentis! sed nulla erit comparatio: tempori enim non tempus, sed aeternitas succedet. Itaque tamdiu durabit habitatio impiorum in tormentis gehennae, quamdiu durabit aeternitas Dei, quae sicut principio caret, ita carebit et fine. Tamdiu torquebuntur damnati, quamdiu laetabuntur beati. Denique tamdiu reprobi morientur, quamdiu Deus ipse vivet: et nisi desinat esse Deus id, quod est, non desinent reprobi esse in poenis, in quibus sunt. 0 vita mortifera! o mors immortalis! si vita es, quomodo occidis! si mors es, quomodo duras? neque igitur mors, neque vita dicenda es; quoniam utrumque horum boni aliquid, habet vita quietem, et mors finem: tu vero neque quietem, neque finem habes. Quid igitur te esse dicemus, nisi id totum mali, quod et vita et mors habet? Magna profecto res esset, si vel mediocriter intelligere possemus quid sit aeternitas poenarum. Haec enim sola cogitatio, tamquam fraenum quoddam, omnes hominum libidines coerceret; et ita nostram vitam temperaret, ut non Christiani modo, sed etiam Anachoretae sanctissimi omnes esse videremus.

Restat ex tribus rebus propositis solus

modus, quem esse diximus poenam sine modo. Poena enim gehennae non est singularis aliqua poena, sed poenarum omnium cumulus: torquentur enim in gehennae omnes sensus, sive interni, sive externi; idque non per vices, sed omnes istae poenae tamquam agmine facto in hominem irruunt. Hic in terris sicut bonum generale beatorum,' ita malum istud generale damnatorum numquam experimur: nam qui oculis dolet, non simul dentibus dolet, et qui dentibus, non simul oculis: et sic de caeteris ad eumdem modum. Sed apud inferos, dolores atrocissimi in omnibus membris uno tempore tolerandi sunt, cum ignis gehennae totum corpus ambiat, et totum vehementissime torqueat, et numquam consumat. Ite, inquit Judex, in ignem xternum ( Matt. xxv.) et Isaias: Vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur {Is. lxvi., Mare ix.), quae verba Dominus in Evangelio apud Marcum ter in eodem capite repetivit, ut nobis plane in cordibus imprimeret, poenam gehennae esse ignem aeterno tempore duraturum, et corpus totum dolore acerrimo per omnem aeternitatem crudelissime vexaturum. Qui viderunt hominem justo judicio hic in terris igne cremari, vix potuerunt conspectum ejusmodi supplicii tolerare, cum tamem brevissimo tempore finiatur. Quod si homo, quantumvis reus, ad integrum diem in igne perseveraret; certe nullus ferre posset spectaculum tam horrendum. Dicat igitur intra se unusquisque: Si ferre non possum combustionem hominis viventis, qui nihil ad me pertinet: quo modo ferre potero combustionem corporis mei ad unam horam, vel diem, vel mensem, vel annum? et si hoc nimis mihi videtur horrendum, ut ne cogitare quidem id possum; qua stultitia ego ipse me tam grandi periculo expono ut ardeam in aeternum? Quod si istanon credimus, ubi est fides nostra? si credimus, ubi est judicium? ubi prudentia? si sanae mentis sumus, et fidem Scripturis sanctis habemus, quo modo fieri potest, ut tam immani periculo imminente non excitemur? Ingrediatur ergo in cor suum quicumque salvus esse cupit, et rebus omnibus attentissime consideratis ita se gerat, ut mors eum paratum inveniat, et non eum gehennae ignis excipiat, sed in gaudium Domini sui feliciter ingredi mereatur.

Chapter 20 of 34