Caput VII. De septimo praecepto artis bene moriendi, vicina jam morte, quod est de sacrosancto
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Viatico.
Veteres Christiani in administrando sacro viatico, et sacra Unctione aegrotis, primo loco inungebant aegrotos sacra Unctione, deinde porrigebant iisdem aegrotis sacratissimum Christi corpus. Ac ut unum vel alterum testimonium afferamus, exstat apud Laurentium Surium tomo primo vita sancti Guilielmi Archiepiscopi Bituricensis, qui vixit temporibus Innocentii Tertii Pontificis. In ea sic legitur: « Unctionis Sacramentum humiliter ac devote suscepit, eo percepto, sacrosanctam Eucharistiam sibi porrigi instantissime postulavit, ut tanto itineris duce munitus, posset securius hostium cuneos penetrare. » Id ipsum habetur de Sancto Malachia, in vita ejus a Sancto Bernardo conscripta, quod videlicet Eucharistiae viaticum post Extremam unctionem acceperit.
Praiter haec duo testimonia, quae demonstrant ordinem inter Extremam unctionem et Eucharistiam, possunt afferri 3lia duo, quae docent viaticum fuisse postremum, quamvis non fiat mentio Unctionis extremae. In vita S. Ambrosii, quam scripsit Paulinus, habetur, viaticum datum fuisse S. Ambrosio, morte jam imminente; ita ut sumpto viatico statim spiritum emiserit. Idem omnino scribit Simeo Metaphrastes de S. Joanne Chrysostomo in vita ipsius. Itaque perspicuum est apud veteres ultimum Sacramentum fuisse viaticum corporis Domini.
Nos hoc tempore primum aegrotos munimus sacro viatico, deinde post aliquot dies morbo crescente inungimus Oleo sancto. Uterque ritus habet suas rationes. Veteres considerabant, Olei sancti venerabile Sacramentum institutum fuisse tum ad bonam valetudinem recuperandam, tum ad peccata, sive peccatorum reliquias expellendas. Sic enim loquitur S. Jucobus: Infirmatur quis in vobis? inducat Presbyteros Ecclesiae; et orent super eum, ungentes cum oleo in nomine Domini: et oratio fidei saloabit infirmum, et allevabit eum Dominus: et si in pecjcatis sit, remittentur ei. ( Jacob. v.) Veteres igitur sperantes ex hac sacra Unctione saninitatem corporalem mgroti, non differebant hoc Sacramentum ad illud tempus, in quo desperata est salus, medicorum judicio; sed cum morbus incipiebat a medicis periculosus judicari, continuo ad sacram Unctionem confugiebiint. Id quod etiam potest intelligi ex eo, quod S. Bernardus scribit in vita Sancti Malachiae Episcopi, eumdem sanctum virum mgrotantem, ex cubiculo, quod erat in parte superiore dumus, descendisse pedibus suis ad Ecclesiam, ut Unctionem extremam primum, deinde Viaticum acciperet; et his Sacramentis susceptis, rediisse etiam pedibus suis nullo adjumento ad cubiculum et lectum suum. Nostro tempore segroti, cum audiunt mentionem fieri Extremae unctionis, arbitrantur jam actum esse de vita sua; eaque de causa cognati vel amici, ne aegrotos terreant, differunt hoc Sacramentum quamdiu possunt.
Est etiam alia ratio, quae veteres movebat, ut primo loco inungerent mgrotos, deinde viaticum eis praeberent; quia videlicet in Sacramento Unctionis remittuntur peccata, ut jam ex Apostolo Jacobo audivimus: et ideo vocatur a nonnullis veterum Extrema unctio Poenitentia infirmorum. Peccatorum autem remissio et penitentia rectissime praeponitur, tamquam praeparatio sive dispositio ad altissimum Sacramentum Eucharistiae, quod puritatem maximam requirit.
Denique Sacramenta omnia concluduntur, et quasi consignantur Sacramento corporis Domini. Sic enim qui baptizantur adulti, ut Haebraei vel Tureae, post Baptismum continuo confirmantur, et admittuntur ad Sacrificium Missae, et sacram Eucharistiam percipiunt. Sic etiam qui poenitentiam agebant, poenitentia peracta, ad Eucharistiam, saltem more veteri, semper accedebant. Illi etiam qui Ordines minores vel majores accipiunt, susceptis Ordinibus, ad sacram communionem accedunt. Denique qui Matrimonio junguntur, Sacramentum conjugii Sacramento Eucharistiae muniunt, et confirmant. Nostro tempore invertitur ordo, non sine causa rationabili. Saepe enim accidit, ut Extrema unctio, ne terreantur aegroti, differatur in longum, tempus; et periculum est, ne interim aegrotus vel usum rationis amittat, vel alia de causa reddatur inhabilis ad sacrosanctam Eucharistiam rite percipiendam. Ideo igitur viaticum nostro tempore praemittitur. Melius enim est, ut inverso ordine Sacramenta ista ministrentur aegrotis, quam ut altero eoque saluberrimo careant. Unctio enim extrema conferri
potest aegroto etiam in agone posito, et non intelligenti vel sentienti quid circa se agatur, modo tamen in vivis sit: defuncti enim nullius Sacramenti capaces sunt. Atque haec de ordine Sacramenta aegrotis conferendis.
Venio nunc ad pretiosum Christi corpus aegrotis utiliter conferendum. Ac primum breviter, exponam, quid agendum sit aegroto, antequam Sacramentum ad eum deferatur; deinde, quid agere debeat idem aegrotus, Christi corpore praesente; denique, quomodo se gerat, divinissimo cibo recreatus.
Quod attinet ad primum, ego consulerem, nisi patri spirituali aliquid utilius suggerendum occurrerit, ut diligenter aegrotus consideraret verba illa Sancti Thomae: « 0 sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. » Primum igitur attente considerabit, sacro sanctam Eucharistiam praeberi nobis viatoribus per modum cibi, ut non deficiamus in via ad patriam, praesertim eo tempore, quo longo itinere fatigati vires minui solent. Dicitur autem hic cibus Convivium et Sacrum convivium; quia, licet detur in specie solius panis, tamen est integrum magnumque convivium; et convivium non profanum, sed sacru n; non corporis, sed animae: ideo additur, In quo Christus sumitur; est sub illis speciebus sive accidentibus panis, verum Christi corpus non separatum ab anima et divinitate; ac per hoc res maxima, et pretiosissima, et ingens, dulcissimumque convivium, omnem saporem suavitatis exuperans; sed animaj nutriendae et delectandae, non corpori accommodatum.
Qui sint autem fructus sive utilitas hujus cibi, additur, cum dicitur: Recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. » Primus igitur fructus hujus convivii est memoria passionis Christi: ideo enim in duplici specie, panis et vini, Corpus et Sanguis Domini consecratur, ut species panis repraesentet corpus a sanguine separatum ac per hoc mortuum: et species vini repraesentet sanguinem separatum a corpore, quamvis sub utraque specie Christus totus et vivens existat. Voluit enim Dominus, ut per haec mysteria jugis et quotidiana memoria apud nos exstaret veneraudaj passionis suae, per quam omnia mala evasimus, et omnia bona consecuti sumus. Hinc enim Dominus ipse dixit
Apostolis suis de hoc Sacramento loquens: Hoc facite in meam commemorationem [Lue. xxii.), et Apostolus Paulus haec Domini verba exponens ait: Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis mortem Domini annuntiabitis, donec veniat (I Cor. xi.). hoc est, Quotiescumque ad hoc sacrosanctum mysterium accesseritis, memores eritis, Christum Dominum vitam posuisse pro vobis; et hsec commemoratio durabit usque ad secundum adventum Domini, id est, usque ad mundi consummationem. Voluit autem Dominus nos assidue memores]! esse passionis et mortis suse, quia sciebat, hanc memoriam nobis utilissimam fore; ut memores tam admirabilis charitatis suae erga nos, omnem spem nostram in illo poneremus, tum in vita, tum in morte. Quid enim negare poterit illis, pro quibus vitam ipse suam tam alacriter posuit?
Alter fructus hujus coelestis convivii notatur in verbis illis: «Mens impletur gratia », quod est privilegium Sacramenti Eucharistiae singulare, quando cum debita praeparatione suscipitur. Nam quemadmodum cibus corporalis res una est, et per manducationem ad stomachum trajicitur; tamen omnia membra corporis reficit, nutrit, roborat, exhilarat: contra vero nimia cibi abstinentia non stomachum solum inanem reddit, sed omnia membra debilitat, extenuat, deformia et languida reddit, ac tandem occidit: sic cibus iste divinus omnes animae spirituales potentias reficit, nutrit, roborat. Memoria hoc sacro alimento impletur gratia dulcissimae recordationis beneficiorum Dei, ac praecipue passionis Dominicae, per quam liberati et salvari sumus. Intelligentia hoc eodem alimento repletur gratia fidei, non habitualis tantum, sed etiam actualis (Actor. xv.): fides autem purificat corda ab erroribus plurimis, et replet mentem intelligentia rerum divinarum, quae incredibile gaudium parit. Denique voluntas hoc ipso alimento repletur gratia spei certissimae, et charitatis ardentissimae: quae, cum sit regina virtutum, omnes virtutes ad se trahit; quarum possessione homo ditissimus coelestium opum evadit. Sic igitur per hoc divinissimum Sacramentum mens repletur gratia.
Denique, « futurae gloriae nobis pignus datur » per hoc idem salutiferum Sacramentum. Sumpta est autem metaphora pignoris, ab eo quod inter homines non potest negari id, quod promissum est, quando in fidem ser¬
vandae promissionis relictum est pignus. Reliquit autem Dominus corpus suum in Eucharistia, ut pignus coelestis beatitudinis. Proinde qui moritur, suscepto fcorpore Dominico cum debita puritate et reverentia, is pignus ostendet, et a coelesti felicitate excludi non poterit. Ostendit autem pignus, qui moritur unitus Christo per veram charitatem, quam reliquit in anima digna perceptio hujus salutiferi Sacramenti. Tunc enim egreditur anima de corpore, ut Sponsa innixa super dilectum suum.
Atque hoc est, quot scribit Sanctus Joannes in Apocalypsi, cum dicit: Beati mortui, qui in Dommo moriuntur ( Apoc. xiv.): id est, Beati morientes, qui moriuntur conjuncti Domino ut membra capiti. Nemo enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. (Joan. iii.) Filius autem hominis Christus non ascendit sine corpore suo, cui ipse est caput. Proinde soli illi moriuntur in Domino, qui dum moriuntur, adhaerent Domino, ut membra capiti: quod omnes obtinent, qui paulo ante mortem Christum in Eucharistia digne percipiunt.
Atque hactenus de praeparatione aegroti ad viaticum percipiendum, antequam viaticum ipsum sit praesens. Nam statim atque sacrum viaticum allatum est, debet aegrotus eo modo, quo potest, assurgere, et Dominum suum vel in genua provolutus, vel certe inclinato capite adorare. Saepe autem Dominus vires praebet, ut homines, etiam moribundi, in illa hora consurgant et genua flectant. Sic enim legimus de S. Guilielmo Archiepiscopo Bituricensi: « Ut autem Dominum et creatorem suum ad se venisse cognoverat, illico resumptis viribus de strato prosiliens, tamquam jam febris omnis abscessisset, non sine stupore circumstantium, maxime quod jam fere in supremo spiritu positus videretur, concito gradu procedit obviam Salvatori suo, vires subministrante charitate; flexisque genibus, totus lacrymis diffluens, illum adorat: utque saepius genua possit flectere, crebro prostratus erigitur; iliique suum agonem tota devotione commendat; orans ut quidquid purgandum superest, ipse purgare dignetur, ne quid funestus possit invenire inimicus. »
Videtur autem mihi optimum factu, ut aegrotus antequam Domini Corpus accipiat, recitet, vel recitari audiat versiculos illos Sancti Thomae Aquinatis, qui simul fidem
protestantur, et spem erigant, et charitatem accendunt. Sunt autem hi:
Adoro te devote latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas.
Tibi se cor meum totum subjicit.
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, gustus, tactus in te fallitur.
Sed auditu solo tuto creditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius,
Nihil Veritatis hoc verbo verius.
In cruce latebat sola Deitas,
Sed hic latet simul et humanitas.
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro poenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor,
Deum tamen meum te confiteor,
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
Praesta meae menti de te vivere.
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pelicane Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cujus una stilla salvum facere Totum mundum posset omni scelere.
Jesu, quem velatum nunc aspicio.
Quando fiet illud, quod tam sitio,
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
His versiculis devotissime recitatis, vel auditis, praemissa confessione ordinaria « Confiteor Deo, etc. » et accepta Sacerdotis absolutione et benedictione, et dicto « Domine non sum dignus »: summa, qua potest humilitate et devotione adjungat: « In manus tuas, Domine, etc. » et sacrosanctum ac coelestem cibum secure accipiat.
Sumpto viatico, restat gratiarum actio pro tam eximio Dei beneficio: et praeter orationes vocales, quae ex piis libellis recitari solent, valde utile esset, ut qui viaticum accepit ingreditur cubiculum cordis sui, et tacitus intra se meditaretur verba illa dulcissima Domini Jesu, quae habentur in Apocalypsi: ecce sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi intrabo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Haec e nim proprie conveniunt illis quia sacra communione recedunt: Dominus enim, qui hoc Sacramentum instituit In specie convivii, nihil aliud magis cupit quam ut Christiani ad convivium istud accedant: et hoc significatur illis verbis, Ecce sto ad ostium et pulso; id est, ego me
ipse invito ad commune convivium, ut simul pascas. Si quis mihi aperuerit, assentiens, bono desiderio a me illi inspirato, ut simul convivamus: Intrabo ad eum, per sacrosancti convivii communicationem: Et coenabo cum illo, et ipse mecum. Deus enim coenare dicitur nobiscum, quando delectatur de nostro spirituali profectu, juxta illud Prophetae \Lxtabitur Dominus in operibus suis. ( Ps. cui.) Et in eodem loco: Jucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino. Quibus verbis exprimitur mutua delectatio, et quasi dulce convivium Dei cum anima, et animae cum Deo. Deus enim delectatur de profectu spirituali animae, et anima delectatur de acceptis a Deo beneficiis, quorum praecipuum est, quod ipse idem per hoc magnificum Sacramentum cum anima quodam modo con. glutinari dignetur.
Cogitet igitur anima fidelis post acceptum viaticum, quam dulce et quam fructuosum sit habere hospitem Christum, dum sacrae illae species durant, non solum ut Deum, sed etiam ut hominem; et posse cum illo cum fiducia agere, et pericula atque angustias suas in exitu de corpore cum illo communicare, seque illi ex toto corde commendare, atque ab eo petere ut tentatorem reprimat, Angelum sanctum comitem sibi abjungat, atque ad portum salutis se perducat.
Chapter 24 of 34