Skip to the text

Praefatio

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Cum primum ex Ordine Religioso ad Cardinalatum, imperio sanctae memoriae CLEMENTIS VIII, Pontificis Maximi, vocatus sum, mecum ipse cogitare coepi, studium contemplationis rerum sacrarum, ob auctas publicas occupationes, non esse facile deserendum. Et cum ambigerem quid potissimum ex corpore sanctarum Scripturarum mihi desumerem, in quo meditando et explanando laborarem, obtulit se liber Psalmorum, quem Ecclesiastici omnes quotidie legunt, et pauci admodum intelligunt. Neque terruit me multitudo eorum, qui in Psalmis elucidandis egregie desudarunt; quoniam tanta est Psalmorum obscuritas, ut nullius labor in iis explanandis supervacaneus videri possit. Quare horas illas, quibus a publica functione vacabam, ac praesertim nocturnae quietis tempora in meditatione Davidicorum Hymnorum non sine animi voluptate et utilitate consumpsi. Et quamvis toto triennio, quo Capuae Archiepiscopus fui, et Romae postea in scribendis variis opusculis occupatus, integris saepe mensibus opus inchoatum intermiserim, tandem tamen hoc anno Psalmorum explanationem ad exitum, Domino adjuvante, perduxi. Propositum vero meum non fuit, omnes aliorum explicationes, praesertim recentiorum, considerare, vel libros eorum evolvere, multo etiam minus aliorum scripta in Commentarios meos transferre; sed brevitati et perspicuitati studere, Vulgatam latinam editionem pro viribus defendere, et spirituali mentis refectioni ac prae devotioni consulere. Inde factum est ut omnes Psalmi satis dilucide, nisi fallor, explicari, l.J non omnes aeque fuse tractari a nobis sint: et fortasse non deerunt, quibus aliqui valde breviter et jejune, ut nonnulli ex primis, alii multo plenius et uberius, pauci vero nimis copiose expositi videbuntur. Sed non eadem semper adfuit spiritualis devoti d, non eadem semper mentis alacritas^, f^ljporum ego tractationem magis propria meditatione quam multa librorum lectione com-

posui. Id quidquid sit. Sanctitati tuae (Pater Beatissime) offerendum censui, tum ut tibi, qui Pater et Dominus meus es, constet ratio temporis a me consumpti, non solum in publicis et notis functionibus, sed etiam in privatis et secretis occupationibus; tum ut si quid forte errati in hac mea postrema, ut arbitror, scriptione irrepserit, tu qui judex, Christi loco, toti Ecclesiae praesides, benigne corrigas. Ego vero Deum precabor, ut det Sanctitati tuae diu vivere feliciter in terris, et felicissime semper in coelis.

Antequam ad explanationem singulorum Psalmorum veniamus, pauca quaedam explicanda esse videntur. Trimo, de excellentia Psalmorum; secundo, de vocibus Psalmi et Psalterii', tertio, de divisione et ordine Psalmorum; quarto, de Auctore. Ac excellentia quidem potest intelligi tum ex materia, tum ex forma et genere scriptionis. Est enim liber Psalmorum quasi compendium et summa totius veteris instrumenti: quicquid enim Moses vel in historia tradidit, vel in lege praecepit, et quicquid Prophetae caeteri vel exhortando ad virtutes, vel praedicendo futura scripserunt, id totum in Psalmis David brevissime comprehendit. Nam in Psalmis vnr, lxxvh, em, civ, cxxxiv et aliis, creationem mundi, res gestas Patriarcharum, captivitatem Aegyptiacam, plagas Aegypti, peregrinationem populi in deserto, ingressum in terram Promissionis, et alia id genus luculenter exponit. In Psalmo cxvm legem divinitus traditam miris laudibus effert, atque ad eam custodiendam omnes inflammat. In Psalmis ii, xv, xxi, xliv, lxviii, lxxi et aliis, Christi regnum, ortum, praedicationem, miracula, passionem, resurrectionem, ascensionem. Ecclesiae propagationem ita manifeste praedicit, ut Evangelista potius quam Propheta fuisse videatur. Denique in Psalmo i et sequentibus fere omnibus, hortatur ad virtutes, retrahit a vitiis, invitat, allicit, minatur, terret; atque haec omnia non simplici narratione complectitur, sed vario carminum genere, phrasibus poeticis, et metaphoris plurimis et admirabilibus, denique novo quodam genere dicendi ita rapit animos in amorem et laudem Dei, ut nihil dulcius, nihil salutarius cani, audirive possit. Itaque recte S.Basilius scribit in explicatione primi Psalmi, Davidis Psalmos etiam ex corde lapideo lacrymas elicere; recte etiam S. Joannes Chrysostomus in explicatione Psalmi centesimi trigesimi septimi, affirmat eos, qui Psalmos rite canunt, cum Angelis choreas ducere, et quasi cum eis de Dei laudibus et amore contendere.

Venio ad voces Psalmi et Psalterii. Psalterium apud nostros librum Psalmorum significat: sic enim S. Augustinus hanc vocem accepit in epist. 140 ad Audacem, cum ait: « Psalterium a S. Hieronymo translatum ex Hebraeo non habeo. » Sic etiam S. Hieronymus in epistola ad Sophronium de ordine et titulis Psalmorum: « Scio, inquit, quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum. » Sed in Scripturis sanctis Psalterium est instrumentum musicum decem chordis instructum, quod Hebraice dicitur ^33 nebel. Tradunt autem S. Basilius in explicatione primi Psalmi, etS. Augustinus in explicatione Psalmi trigesimi secundi. Psalterium hoc differre a cithara et lyra, quod cithara et lyra reddunt sonum a parte inferiore, Psalterium a parte superiore. Addit S. Hilarius in Prologo Psalmorum, Psalterium fuisse instrumentum rectum, sine ulla obliquitate. De hoc instrumento frequentissima mentio est in sacris litteris, et de eo dicitur in Psalmo xxxii: «In Psalterio decem chordarum psallam tibi. » Psalmus, Hebraice TiDTO mizmor, significat cantum, sive sonum: deducitur enim a verbo "10T zamar, quod et canere, et citharam, sive psalterium pulsare significat, eodem prorsus modo, quo verbum «pdxxw apud Graecos. De significatione psallendi manibus, videlicet pulsando instrumentum, habemus illud l Reg. xvi: « Quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. » Atque hoc idem habetur cap. xvn, xviii et alibi. De significatione, psallendi voce, videlicet canendo, habemus illud in Psal. xxxii: <t Bene psallite ei in vociferatione; » et apud Apostolum, I Corinth. xiv: « Psallam spiritu, psallam et mente, » id est, psallam spiritu oris, canendo voce corporali laudes Dei, et psallam spiritu cordis, desiderando et amando gloriam ejusdem Dei. Huc autem interest, S. Hilario et S. Joanne Chrysostomo auctoribus in Prologo Psalmorum, inter Psalmum et Canticum, et Psalr

mum Cantici, et Canticum Psalmi, quod Psalmus est sonus organi solius sine ulla voce hominis cantantis; Canticum est vox cantantis hominis absque organi modulatione; Psalmus Cantici dicitur, cum Cantico praecinente Psalmi sonus subsequitur; Canticum Psalmi, cum sonitu praeeunte aemula vox canentis auditur. Porro Psalmi Davidis non quemcumque cantum, vel sonum designant, sed eum quo vel Dei laudes, vel preces ad Deum, vel cohortatio ad virtutem; non autem inanes fabulae, vel lascivi amores, aut principum adulationes concinuntur. Hinc enim liber Psalmorum inscribitur Hebraice 0’Snn *i3D sepher thehillim, id est liber hymnorum, sive laudum divinarum; et post finem Psalmi lxxi, quem ultimum omnium David cecinit, legimus, defecerunt r-nSan thephilloth David, id est orationes Davidis. Psalmi enim ut plurimum continent vel Dei laudes, vel orationes ad Deum, vel utrumque simul: quamvis etiam nonnulli sint, qui in cohortandis hominibus ad virtutem toti consumantur, ut primus et alii nonnulli.

Jam vero quod attinet ad divisionem et ordinem Psalterii, partiuntur Hebraei Psalterium in libros quinque, S. Hieronymo teste, tum in Prologo Galeato, tum in epistola ad Sophronium supra citata; ubicumque enim ad finem Psalmi scribitur: «Arnen, Arnen, » ibi terminari librum existimant; scribitur autem: « Amen, Arnen, » ad finem Psalm. xl, lxxi, lxxxviii et cv, quibus quatuor libris addunt quintum a cvi usque ad cl. Sed haec Hebraeorum traditio non est conformis Scripturis sanctis, et ideo ab eodem S. Hieronymo refutatur in epistola, quam supra notavimus, ad Sophronium, et a S. Hilario in Prologo Psalmorum. Inscriptio enim Psalterii tum in Bibliis hebraicis, tum in editione Septuaginta Interpretum est, liber Hymnorum. Et Luc. xx, Dominus ipse loquitur, dicens: « Dixit David in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo; » et Act. i, loquitur S. Petrus, et ait: « Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, » etc. Porro Psalmorum ordo non est accommodatus tempori, quo scripti sunt. Satis enim constat Psalmum m scriptum fuisse, quando David fugiebat persecutionem Absalonis filii sui; Psalmum vero l multo antea fuisse scriptum, quando videlicet idem David reprehensus fuit a Nathan, ob crimen adulterii et homicidii; Psalmum autem cxli adhuc antea scriptum fuisse, quando nimirum idem David in spelunca ob metum Saulis regis delitescebat; Psalmum quoque cxliii scriptum fuisse longe antea, quando scilicet David cum Goliath gigante pugnavit; denique probabile est, ac fere certum, Psalmum lxxi esse omnium postremum ordine temporis, cum scriptus sit in Salomonem jam regnare incipientem, et post eum Psalmum addatur: « Defecerunt laudes David filii Jesse; » et tamen videmus hunc Psalmum non in ultimo loco, fedfere in medio constitutum. Cur ergo ita dispositi sint Psalmi, ut eos nunc habemus, non est facile divinare. Non est tamen rejicienda illorum opinio, vel suspicio, qui volunt primos quinquaginta Psalmos, quorum ultimus est. Miserere mei, Deus, pertinere ad poenitentes, sive incipientes; alteros quinquaginta, qui desinunt in Psalmum, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine, pertinere ad justos proficientes; postremos quinquaginta, quos concludit Psalmus, Laudate Dominum in sanctis ejus, pertinere ad viros consummatos atque perfectos: sive Psalmos ita disposuerit Esdras, ut videtur sentire S. Athanasius in Synopsi; sive Septuaginta Interpretes, ut S. Hilarius docet in Prologo Psalmorum.

Restat quaestio de Auctore Psalmorum. Duae sunt autem veterum Patrum sententiae; nam S. Athanasius in Synopsi, S. Hilarius in Prologo Psalmorum, et S. Hieronymus in Epistola ad Sophronium de ordine Psalmorum, et in Epist. ad Cyprianum de expositione Psalmi lxxxix, varios esse censent Auctores Psalmorum, eos videlicet omnes, qui nominantur in titulis, Davidem scilicet, Mosem, Salomonem, Asaph, Idithun, et alios. Contra vero S. Joannes Chrysostomus, Theodoretus, Euthymius et Cassiodorus in Praefatione Commentariorum in Psalmos, et S. Augustinus lib. XVII De Civitate Dei, cap. xiv, Psalmorum omnium unum Davidem auctorem agnoscunt. Nobis tria sunt certa. Primum, Auctorem primarium omnium Psalmorum esse Spiritum Sanctum: id enim testantur apostolus Petrus Act. i, et apostolus Paulus ad llebr. iii; et ipse David II Regum xxm, dicit: « Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam; » et in Psalm. xliv: « Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.» Ergo sive David, sive Moses, sive quis alius Psalmos condiderit, ipsi quidem quasi calami fuerunt; sed Spiritus Sanctus fuit, qui per eos scripsit: quid vero necesse est laborare de calamo, cum de scriptore constat? Secundo, certum mihi videtur maximam partem Psalmorum esso Davidis; nam in

fine Psalmi lxxi legimus: « Defecerunt laudes David filii Jesse. » Item lib. II Regum, cap. xxix, dicitur: a David egregius Psaltes Israel; » denique in II Paralip. cap. v, dicitur: « Cantores ordinatos fuisse, ut canerent Psalmos quos fecit David. » Tertio, pro comperto mihi habere videor, eos Psalmos, qui carent titulo, esse Davidis, ut etiam omnes illos, qui nomen David in titulo praeferunt, sive scriptum sit: Ipsius David, sive Ipsi David; nam Psalmus u caret titulo, et tamen Actor, iv Apostoli affirmant eum Psalmum a Davide fuisse compositum; et Psalmus xciv caret titulo apud Hebraeos, et Apostolus ad Hebr. iy, tribuit eum Davidi. Deinde Psalmi, qui in Hebraeo codice carent titulo, in Graeco textu adscribuntur Davidi; proinde credibile est excidisse titulos ex codice Hebraeo, qui in eo aderant, cum Septuaginta Interpretes scripturas Hebraicas in Graecum idioma transferrent. Denique regula Hebraeorum, qui dicunt Psalmum, qui caret titulo, esse illius auctoris qui scripsit praecedentem, falsa esse convincitur; nam secundum eam regulam Psalmus i et ii nullius essent, cum uterque careat titulo. Praeterea Psalmus lxxxix adscribitur Mosi, et decem Psalmi consequentes, qui titulo carent, eidem Mosi adscribi deberent. At id fieri non potest, cum in Psalmo xcviii mentio fiat Samuelis, qui satis longo tempore post obitum Mosis natus est. Vide plura de hac re in explicatione tituli Psalmi octogesimi noni. Quod autem non soli illi Psalmi Davidis sint, qui habent in titulo: Ipsius David; sed etiam illi qui habent: Ipsi David, probat S. Augustinus ex Psalmo centesimo nono, qui habet: ™ Aam&, ipsi David; et tamen Dominus Mattii, xxiv, dicit: « Quomodo David vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo? » Atque haec quidem de auctore Psalmorum certa mihi esse videntur. De reliquis Psalmis qui titulum praeferunt Mosis, aut Salomonis, aut Asaph, aut Idithun, aut Ethan, aut filiorum Core, probabilem censeo sententiam SS. Athanasii, Hilarii et Hieronymi, sed probabiliorem Chrysostomi, Augustini, Theodoreti et aliorum, qui eos secuti sunt. Cur autem sententiam posteriorem praeferendam putem, ratio est, quia est communior, et fuit etiam communior ante annos mille. Id enim testantur S. Augustinus lib. XVII De Civitate Dei, cap. xiv, et Theodoretus in Praefatione Psalmorum. Item, quia satis constat Asaph, Idithun, Ethan et filios Core fuisse Cantores potius quam Prophetas, et Psalmos illis tribui in titulo, quia dabantur illis ad canendum, non quod ipsi eos composuissent, quod ex eo intelligi potest, quod in eodem titulo aliquando ponitur nomen David et Idithun, sive alterius, ut videre est in titulo Psalmorum xxxvm, lxi, lxiy, cxxxyi, cxxxvn et cxxxyiii. Accedit postremo, quod Luc. cap. xx, cum Dominus ait: « Dixit David in libro Psalmorum, » visus est totum librum Psalmorum Davidi tribuere.

Chapter 1 of 123