Psalmus 6
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
benedicendo benefacies, reddendo eis coronam gloriee, quam merentur. Et quoniam radix omnium bonorum est benevolentia Dei, qui nos elegit ante mundi constitutionem, cum ex illa procedat vocatio, justificatio, merita, bona, et ipsa glorificatio; ideo concludit: « Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos, » id est, confiteor tibi, Domine, omnia nostra bona inde manare, quia beneplacitum tuum, sive gratia tua
nos complexa est, et undique protexit, ut scutum protegere solet milites. Cui simile est illud Vsal. cii: « Qui coronat te in misericordia, et in mise- » rationibus. » Verbum Hebraeum ambiguum est, quoad pronomen. Nam verti potest, coronasti eum, id est justum, cui benedixisti, et sic vertit
S. Hieronymus. Potest etiam recte verti, mutatis punctis, coronasti nos, ut verterunt Septuaginta: sed sententia est omnino eadem.
V. v. — 1. In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava.
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Miserere mei. Domine, quoniam infirmus sum: sana me. Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: sed tu, Domine, usquequo?
Convertere, Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam. Dominus orationem meam' suscepit.
Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.
V. s. h —Victori in cantibus super octava. Psalmus David.
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Miserere mei. Domine, quoniam infirmus sum ego: sana me. Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea conturbata est valde: et tu. Domine, usquequo?
Revertere, Domine, erue animam meam, salva me propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte recordatio tui: in inferno quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo: natare faciam tota nocte lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
Caligavit prae amaritudine oculus meus: consumptus sum ab universis hostibus meis.
Recedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quia audivit Dominus vocem fletus mei.
Audivit Dominus deprecationem meam. Dominus orationem meam suscepit.
Confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei, revertantur et confundantur subito.
Argumentum. — Nihil in hoc Psalmo deprenditur, ait Hengstenberg, quod tituli fidem, Carmen Davidis, evertat. Quo autem tempore editus sit, vix certo definiri potest. Verosimile est, Davidem in gravissimas calamitates tunc incidisse, tum ex hostibus, tum ex morbo. Strophae tres, vers. 2-4: Quousque, Jova, patiere me tantis conflictari miseriis? Vers. 5-8: Pereo, nisi succurras; vers. 9-11: Spero firmiter, preces meas futuras esse ratas.
Prtecentori, fidibus, ad modum instrumenti Scheminith, Davidis carmen.
Jova, ne in ira tua punias me, neque in aestu tuo me castiges.
Miserere mei, Jova, nam tabesco;
sana me, Jova conquassata sunt ossa mea.
Et anima mea conquassata est valde; et tu j Jova, quousque.?
Revertere, Jova, libera animam meam; serva me pro insigni tua gratia.
Nam non est in morte tui memoria; in Orco quis te laudet?
omni nocte lectum meum madefacio, lacrymis meis stratum meum Lumecto.
Marcuit prae moerore oculus meus, senuit propter omnes adversarios meos.
Recedite a me insectando, omnes vos facinorosi; nam audiit Jova vocem fletus mei.
Jova precationem meam suscipiet.
1 1. Pudore afficientur et percellentur valde omnes hostes mei* revertentur, pudore afficientur repente.
Vers. 1. Ad modum Scheminith, i. e. fidium gravioris sont. Alii, ad octavam, puta gravioris sont.— Vers. 3. Tabesco, languidus factus sum. Conquassata, et quasi soluta. Ossa, quae sunt totius corporis fundamentum, pro toto corpore. — Vers. 4. Quousque in tantis miseriis me esse fines? — Vers. 5. Revertere, jam non a me aversus. — Vers. C. Memoria et celebratio. Orco, animarum post mortem loco, quem Hebraei vates sibi fingunt a societate hominum in hoc mundo prorsus separatum, eumdemque tristem, tenebricosum, in quo perpetuum sit silentium: qualis revera erat ante Christum passum. — Vers. 7. Gemitu meo, gemendo. Omni; Rosenmullerus, tota. Cf. Odyss. XVII, 102 seq. — Vers. 8. Moerore; alii, indignatione. — Vers. 11. Percellentur spe interitus mei frustrati. Revertentur, re infecta.
In finem in hymnis pro octava. Psalmus David.
Quod dicitur, pro octava, vel, ut habetur in Hebraeo, fP3’Diyn Si? hhat haschminith, super octavam, videtur esse genus citharae habentis octo chordas, vel aliquid simile. Nam in priore libro Varalip. cap. xv, ubi describuntur varia instrumenta, quibus canendi erant Psalmi, inter alia ponitur cithara super octavam. Non est tamen repudiandum, quod communiter dicitur, per octavam hoc loco significari diem ultimi judicii, quae erit octava, quia sequetur post sex dies laboriosos hujus vitae, et post septimam quietis animarum. Hic enim Psalmus est primus illorum septem, qui ad poenitentiam pertinent. Neque verisimile est, quod Rabini, et eorum sectatores dicunt, hunc Psalmum compositum fuisse a Davide pro sanitate corporis recuperanda, quam videlicet amiserat ob adulterium et homicidium perpetratum. Scriptura enim satis declarat in II lib. Regum, quam poenam exegerit Deus a Davide propter illius peccati reatum: neque usquam meminit morbi corporalis. Sed neque Ecclesia ab antiquissimis temporibus inter poenitentiales hunc Psalmum, et primo etiam loco numerasset, nisi proprie, et ad litteram ad poenitentiam pertineret. Itaque argumentum hujus Psalmi erit oratio peccatoris timentis divinum judicium, et ad reconciliationem aspirantis.
- Domine, ne in furore tuo arguas me, ne- super omnia peccatum odit. Nam tunc Deus atque in IRA TUA corripias me. guit, id est accusat, et corripit peccatorem in ira
et in furore, quando non castigat ut salvet ex
Petitio est haec vere noenitentis et contriti, qui amore paterno, sed castigat ut perdat, ac justitiss
satisfiat. Quod facit in hac vita, quando percutit caecitate et obstinatione, ut sit peccatum poena peccati: in alia vero, quando perdit in gehennam. Iste igitur concussus horrore, et timens abyssum judiciorum Dei, non recusat flagellum poenarum, quae non separant a Deo, sed compellunt ad Deum; sed horret malum illud super omnia vere horrendum, id est tradi in desideria cordis sui, in passiones ignominiae, obdurari et exctecari, et tandem in aeternum separari a facie Dei. Porro ira et furor pro eodem hoc loco accipiuntur, sicut etiam argui et corripi: est enim (ut alias adnotavimus) familiare Prophetis id ipsum bis repetere, explicandi, vel inculcandi gratia.
Vers.2. 2. Miserere mei. Domine, quoniam infirmus SUM: SANA ME, DOMINE, QUONIAM CONTURBATA SUNT OSSA MEA.
Ad permovendum Deum, ut non in furore arguat, adducit pcenitens David aliquot argumenta; ac primum sumit ab infirmitate sua, quasi dicat: Non respicias. Domine, peccata mea, ut offensas tuas, sed ut miserias et aegritudines meas; proinde non punias, ut judex, sed cures ut medicus, ure et seca, si opus est, sed ex misericordia ad
Verepec- sanandum, non ex justitia ad perdendum. Vere
cata mi- enim peccata miseriae sunt, et quo sunt magis ex seria} malitia commissa, eo sunt majores miserite; et SUDt' quo minus nos ea cognoscimus et timemus, eo miseriores sumus. Ergo, inquit, « miserere mei, quoniam infirmus sum,» id est, respice misericorditer peccata mea, quaecumque illa sint, ut aegritudines et morbos animae meae, quae me debilem et imbecillem reddiderunt. «Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. » Idem repetit aliis verbis. Deus enim, si misereatur, miseriam tollit, et proinde sanat, atque ita idem est, «miserere mei» et «sana me.» Idem quoque est, « quoniam infirmus sum, » et « quoniam conturbata sunt ossa mea: » per ossa enim significatur robur, ac fortitudo; et tunc dicuntur ossa conturbari, quando fortitudo nutat, et robur frangitur, ac debilitatur. Poterant autem verba Graeca et Hebraica sic etiam reddi: Tremuerunt, sive tremefacta sunt ossa mea.
Vers. 3. 3. Et anima mea tubrata est valde; sed tu,
Domine, usquequo?
Alterum argumentum ducit a cognitione proprii peccati, sicut in Psalm. l: « Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. » Dicit igitur: Non solum miser sum, sed etiam miseriam meam agnosco, ac propterea anima mea se ipsam tam deformem ac miseram aspiciens, et horrens, turbata est valde, et conterrita salubriter, impatiens efficitur, et clamat: «Sed tu, Domine, usquequo » non misereris, non sanas? Habet vero magnam emphasim, illud, usquequo, sine alio verbo. Significat enim prolatum esse ab anima turbata, et non valente integram formare sententiam.
- Convertere, Domine, et eripe animam vers. 4. MEAM: SALVUM ME FAC PROPTER MISERICORDIAM TUAM.
Hoc est argumentum tertium, quod a misericordia sumitur. « Convertere, » inquit, id est respice me. Nam respectus Dei est causa omnium bonorum nostrorum. « Converte faciem tuam, et salvi erimus. » Et alibi, Psalm. xxix: « Avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus. » Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Et Jacobus, cap. i, ideo vocat Deum patrem luminum, quia sicut sol aspectu suo illuminat, calefacit, vivificat corpora, sic Deus respiciens oculo pietatis, illuminat, accendit, vivificat animas. « Et eripe animam meam, » id est, educ de fovea, in quam cecidit; erue de laqueo venantium, quo capta et irretita tenetur; eripe de manibus inimicorum, quibus tradita est propter peccatura.
« Salvum me fac, » id est, libera ab imminente damnatione ad infernum. Nam proprie salvare est liberare ab imminente mortis periculo. Notandus est autem ordo. Primo, Deus convertitur ad nos, ac nos respicit gratia sua. Secundo, nos convertimur ad illum, et sic anima eruitur a culpa. Tertio, liberati a culpa, salvamur a periculo imminentis damnationis. Hoc autem totum, quod fit in actu justificationis, non fit per ulla nostra merita precedenlia (quid enim meretur impius, nisi poenam?); sed per misericordiam Dei; ideo addit « propter misericordiam tuam, » quasi dicat: Audeo petere tam ingens donum, non quia dignus sum, sed quia tu misericors es.
- Quoniam non est in morte qui memor sit vers. 3. TUI: in inferno autem quis confitebitur tjbi?
Est hoc argumentum quartum a gloria Dei desumptum. Peto, inquit, non argui in furore, quia si ita fieret, ad mortem aeternam sine dubitatione damnarer, et sic periret ex parte memoria tua et laus tua. Damnati siquidem ad gehennam, non recordantur Dei, ut eum laudent, neque ullus est in inferno, qui confiteatur Domino, id est laudet Dominum, confitendo ejus beneficia et mirabilia. Qui hunc locum intelligunt de morte corporali, et per infernum intelligunt sepulcrum, et sensum esse volunt, quod mortui in sepulcris jacentes Deum non laudant neque ejus memores sunt, cum nihil sentiant, allegant verba Ezechiae apud Isaiam cap. xxxvm: « Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; » et satis constat Ezechiam petivisse liberari a periculo mortis corporalis. Sed profecto locus etiam Ezechiae debet intelligi de morte aeterna, ac de inferno damnatorum. Nam tametsi Ezechias timebat mori corporaliter, timebat etiam mori in aeternum, et cantavit canticum illud gratias agens Deo, quia intellexit ex dono corporalis sanitatis, tanquam ex signo divinae benevolentiae, sibi remissa fuisse peccata, et liberatum se esse a peri-
culo gehennae, unde ait: « Tu autem eruisti animam meam, ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea, quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. » Et sane si de morte sola corporali haio intelligerentur, valde exilia essent argumenta. Nam etsi mortui corporaliter, et in sepulcro jacentes non laudent Deum, tamen animae eorum vivunt, et Deum laudant; et ipsa etiam corpora in sepulcro exspectant veritatem Dei, id est fidelitatem Dei de promissa resuscitatione. Soli illi sunt qui descendunt in lacum aeternae damnationis, qui non exspectant veritatem Dei, neque Dei recordantur in bonum, neque laudant, aut unquam laudabunt: atque ita hunc locum Ezecliioe intelligit S. Hieronymus in Commentario Isaiae, et alii Patres.
- Laborati in gemitu meo, lavabo per singulas NOCTES LECTUM MEUM, LACRYMIS MEIS STRATUM MEUM RIGABO.
Quintum argumentum ducit Propheta a fructibus dignis poenitentiae. Nam, ut Apostolus dicit, I Cor. xi: « Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur, » id est, si nos ipsos damnaremus et puniremus, non damnaremur, nec puniremur a Domino. Parcit enim Deus iis, qui sibi non parcunt. Dicit igitur se non solum intelligere et detestari peccatum suum, sed etiam pro viribus punire et puniturum. « Laboravi, inquit, in gemitu meo, » id est, tam ingenti tletu peccata mea deploravi, ut fatigatus sim, nec tamen adhuc cesso. Nam « lavabo per singulas noctes lectum meum, » id est, singulis noctibus vice somni et quietis, ubertim peccata deflebo, et lacrymis stratum rigabo. Notanda est hoc loco abundantia et diuturnitas lacrymarum. Nam pro verbo lavabo, in Hebraeo est, asche, natare faciam, ut etiam
vertit S. Hieronymus; et ipsum etiam Latinum lavabo non significat effusionem paucarum guttarum, sed tantam copiam, ut iis lectus lavari possit. Vox etiam rigabo insinuat ingentem copiam lacrymarum decurrentium instar rivuli. Illud autem, per singulas noctes, in Hebraeo ambiguum est. Nam significare potest, per totam noctem, et sic vertit S. Hieronymus; potest etiam significare, in omni nocte, et sic acceperunt Septuaginta: utrumque mirabile est, et fortasse utrumque verum simul, id est, quod longo tempore singulis totis noctibus lacrymas copiosissimas fuderit. In quo speculo intueri se deberent, qui plurima et gravissima peccata committunt, et vix paucas lacrymae guttas emittere valent, cum remissionem a Deo quaerunt.
- Turbatus est a furore oculus meus, inveteravi INTER OMNES INIMICOS MEOS.
Pertinent haec ad effectum indicandum maximae illius profusionis lacrymarum. Nam in He¬
braeo pro turbatus est, habetur caligavit, seu corrosus est oculus meus, ut sensus sit: oculus meus propter furorem et indignationem meam contra turpitudinem peccati, a fletu nimio corrosus caligavit, et turbatus est. Quod autem sequitur, inveteravi, in Hebraeo refertur ad oculum, et est tertiae personae, inveteravit: tamen quia non solum Septuaginta, sed etiam S. Hieronymus vertit in prima persona, inveteravi, sive consumptus sum, credibile est lectionem Hebraicam nonnihil ab eo tempore immutatam, ut in voce npDJ? hatecha desit unum iod in fine, et loco n, debet esse n, et legendum sit hatachti, quae mutatio facillime acci¬
dere potuit. Sensus igitur est: « Turbatus est a furore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos, » id est, quia inveterari inter omnes inimicos meos; et clarius: oculus meus caligavit prae fletu ex indignatione, quam concepi ex eo, quod tam diu in peccatis haeserim, ut inveteraverim inter omnes inimicos meos, quasi dicat:
Non possum non vehementer mihi ipsi indignari, quod nullum vitium adhuc perfecte vicerim, nullumque hostem animae meae debellaverim, sed consenuerim inter omnes hostes meos. Vocat autem hostes, omnes, qui eum ad peccandum impulerunt, sive daemones, sive homines, sive ipsa vitia et habitus malos.
- Discedite a me omnes, qui operamini ini- Vers. 8.
Quia tam graviter ferebat se consenuisse inter hostes, ideo prorumpit in hanc vocem: « Discedite a me, » id est, nolo amplius consortium vestrum, non acquiescam tentationibus vestris, fretus divino auxilio. « Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, » id est, quia Dominus misericordia motus ob lacrymas meas, non solum peccata dimisit, sed etiam virtutem auxit resistendi vobis.
- Exaudivit Deus deprecationen meam, Do- Vers.o.
Explicat, quod dixerat, se exauditum, et idem repetit bis, terve, ad significandum certitudinem exauditionis, et ut ipse sibi hoc modo animum adderet, ad resistendum tentationibus.
- Erubescant, et conturbentur veiiemen- vers. io.
TER OMNES INIMICI MEI: CONVERTANTUR, ET ERUBESCANT VALDE VELOCITER.
Concludit optans finem totalem bellorum spiritualium. « Erubescant, et conturbentur,» quia nihil profecerunt, sed in vanum laboraverunt;
« convertantur » in locum suum, unde venerunt;
«et erubescant,» id est, confusi discedant velocissime: quia nimirum nolo differre vitae mutationem; sed ex hac hora, et hoc momento aggredior viam Domini rectam et perfectam. Potest etiam haec conclusio esse oratio pro conversione eorum hominum, qui vel persequendo, vel alliciendo causa peccandi illi fuerunt. Optat enim, et orat, ut illi erubescant et conturbentur per veram cognitionem et detestationem peccati, et sic ipsi quoque ad Deum velociter convertantur. Potest denique esse imprecatio implenda in die judicii. Tunc enim vere omnes impii, sive daemones, sive homines, qui justos ad impatientiam, yel alia peccata inducere voluerunt, confundentur et erubescent, et convertentur ad agnitionem veritatis, sed inutiliter. Tunc enim dicent illud Sap. v: « Ergo er-ravimus a via veritatis, » etc. Erit autem id celeriter valde, quia dies Domini non tardat, etiamsi nobis nunc secus videatur.
Sed cum venerit, et repentinus venerit, tunc sentietur quam celeriter venerit. In Hebraeo habetur: Erubescant, et conturbentur vehementer. Quae vox, vehementer, non habetur hoc loco in nostris codicibus Graecis et Latinis, sed fuisse in editione Septuaginta Interpretum, testatur S. Hieronymus in epist. ad Suniam et Fretellam. Sed si quis recte consideret, illa particula non deest in nostris codicibus, sed posita est paulo inferius. Nam ubi nos habemus, « convertantur, et erubescant valde velociter, » in Hebraeo non habetur valde, sed solum velociter. Ex quo intelligimus non esse sensum: erubescant valde velociter, sed: erubescant valde, et erubescant velociter. Et hoc modo codices omnes concordes erunt.
Chapter 7 of 123