Psalmus 134
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qui percussit primogenita vEgypti ab homine usque ad pecus.
Et misit signa et prodigia in medio tui, iEgypte; in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes.
Sehon regem AmorrhaDorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum haereditatem: haereditatem Israel populo suo.
Domine, nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel, benedicite Domino: domus Aaron, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Qui percussit primitiva jEgypti ab homine usque ad pecus [h. quadrupedem].
Misit signa et portenta in medio tui, yEgypte: in Pharao, et in cunctos servos ejus.
Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes.
Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum haereditatem: haereditatem Israel populo suo.
Domine, nomen tuum in aeternum [h. sceculuiri]: Domine, memoriale tuum in generatione et generatione.
Quia judicabit Dominus populum suum, et in servos suos [al. servis suis ] erit placabilis.
Idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: sed nec est spiritus in ore eorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnis qui confidit in eis.
Domus Israel, benedicite Domino: domus Aaron, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino: timentes Dominum, benedicite Domino.
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Alleluia.
Argumentum. — Recentioris temporis Psalmus, factus in usum sacrum, maximam partem conflatus ex locis aliis. Populum exhortatur aci celebranda beneficia, majoribus a Deo exhibita, quibus ostenderit potentiam suam, et se verum ac unicum Deum esse, hacque occasione utens ex antithesi exagitat et insectatur idola gentium exterarum et cultum horum, atque superstitionem illorum universam, quorum nugacia numina et nihil sint, et nihil possint simile. Exordium vers. 1-4; strophas tres, 5-7, 8-14, 15-18; conclusio, 19-21.
Laudate nomen Jovae, laudate, servi Jovae,
Qui statis in domo Jovae (sacerdotes et Levitae), in atriis domus Dei nostri (totus populus).
Laudate Jovam, nam benignus est Jova; canite nomini ejus, nam suave (vel suavis) est.
Nam Jacobum elegit sibi Jova,
Israelem in peculium suum.
- Nam scio ego, magnum esse Jovam,
et Dominum nostrum majorem (vel magis) quam omnes dii.
- Quacumque voluit Jova, fecit, in coelo et in terra,
in maribus et omnibus abyssis.
Qui adscendere facit nubes ab extrema terra (horizonte), fulgura ad pluviam (cum pluvia, vel eam afferentia) facit, educit ventum e thesauris (promptuariis) suis,
Qui percussit primogenitos iEgypti, ab homine usque ad bestiam.
Misit signa et prodigia in medium tuum, vEgypte, in Pharaonem et in omnes servos (ministros) ejus.
et interfecit reges potentes (Maurer, numerosos ):
- Caedem, inquam, fecit Sichoni regi Amoritarum, et Ogo, regi Basanitidis,
et omnibus regnis Cananeee.
Et dedit terram eorum possessionem (possidendam), possessionem Israeli, populo suo.
Jova, nomen tuum manet in sempiternum;
Jova, memoria tui per omnes ectates.
Nam judicat Jova populum suum, et servorum suorum miseretur.
Simulacra gentium argentum et aurum sunt, opus manuum hominis.
Os iis est, et non loquuntur; oculi iis, nec vident;
Aures iis, neque auscultant, nec est spiritus iu ore ipsorum.
Similes illis sunt qui faciunt ea, quicumque confidunt in eis.
domus Aaronis (sacerdotes), benedicite Jovam;
Domus Levi, benedicite Jovam; cultores Jovse, benedicite Jovam.
Benedictus sit Jova ex Sione, qui habitat Hierosolymam.
Laudate Jovam.
Vers. H. « Falluntur qui s hic accusativi signum habent. Quod superiore versu cum accusativo positum est, id hoc loco, mutata structura cum S est constructum. Hoc ipsum verbum ter praeter hunc locum sic constructum reperitur, Ps. cxxxvi, 19, 2; Job. v, 20; II Sam. m, 30. » Maurer.
Alleluia.
Duo Psalmi sequentes ejusdem sunt argumenti; hortantur enim fideles ad laudes Dei, quod argumentum in titulo demonstrant; et recte subjunguntur Psalmis Gradualibus, quoniam optime conveniunt iis, qui ex captivitate in patriam redierunt, quique jam gradus perfectionis, Deo juvante, vel ascenderunt, vel in ascensione non modicum profecerunt.
Laudate nomen Domini, laudate, servi. Dominum.
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Hi duo versiculi habentur etiam initio Psalmi superioris; sed ideo repetuntur, ut continuetur laudatio, quse ibi fuerat inchoata. Alloquitur igitur Propheta servos Domini, eosque hortatur ut laudent « nomen Domini » et ipsum « Dominum: » hic enim est sensus, ut colligitur ex principio Psalmi exii: «Laudate, pueri, » id est servi, « Dominum, laudate nomen Domini. » Qui sint autem servi, quibus indicitur laudatio, explicat, dicens: « Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, » id est, qui non estis exules, non in via positi, non peregrini, quibus oratio magis quam laudatio necessaria sit; sed jam pervenistis, jam « statis in domo Domini, » de qua dicitur in alio Psalmo: « Beati qui habitant in domo tua, Domine! in ssecula saeculorum laudabunt te. «Itaque videtur hic Psalmus praecipue convenire iis, qui ad coelestem patriam pervenerunt, et domum Domini non manufactam, sed aeternam in coelo introierunt. Convenit tamen illis etiam, qui spe ac desiderio in ea domo degere incipiunt, et cum Apostolo dicere possunt: « Nostra autem conversatio in coelis est; » convenit denique speciali quadam ratione sacerdotibus, quorum officium est stare in domibus Deo sacris, et ipsi Deo immediate et proprie ministrare. Sunt quidem omnes fideles servi Domini, sed illi praeter caeteros, qui toti sunt Domini obsequio addicti et mancipati. Exhebraeo legunt aliqui: Laudate, servi Domini, quia vox servi, secundum regulas grammaticae, regit genitivum. Sed hoc non est perpetuum, et legendum esse: Laudate, servi, Dominum, perspicuum est ex versione non solum Septuaginta, sed etiam S. Hieronymi. Sunt etiam qui stare in domo tribuunt sacerdotibus, stare in atriis tribuunt laicis. Sed probabilius est pro eodem accipi hoc loco domum Domini, et atria domus Domini, nam ut plurimum secunda pars versiculi repetit et explicat priorem; unde sensus est: « Qui statis in domo
Domini, » qui statis, inquam, « in atriis domus Dei nostri. »
Laudate Dominum, quia bonus Dominus; vers. 3.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel ver5. 4
Hortatus est Propheta populum Dei ad laudandum Dominum; nunc adducit tres rationes, quibus persuadeat ita esse faciendum: primam, quoniam Deus dignissimus est omni laude; secundam, quia id nobis bonum et jucundum erit; tertiam, quia tenemur, cum nos praeter caeteras gentes Deus maximis beneficiis affecerit. « Laudate, inquit, Dominum, quoniam bonus est Dominus; » bonum enim laude, malum vituperatione dignum est. Deus autem ita bonus est, ut solus sit absolute bonus, et omni ex parte bonus et non aliunde, sed ex se ipso sit bonus, et nihil sit bonum, nisi participatione et dono ejus; denique caetera sint bona in certa specie, et cum addito, ut bonus homo, bona domus, bona vestis; Deus autem sit ipsa bonitas, omnem omnino boni rationem continens. « Psallite nomini ejus, quoniam suave; » haec est secunda ratio, quasi dicat:
« Psallite nomini ejus, » quoniam istud, psallere et laudare, non erit vobis opus molestum et laboriosum, sed dulce, jucundum, suave. Vox hebraica significat dulce et dulcis; et ideo referri potest tum ad Dominum, tum ad nomen, tum ad psallere; et sensus esse potest, psallite nomini ejus, quoniam suavis est Dominus; item, quoniam suave est nomen Domini; denique, quoniam suave est psallere nomini Domini. Sed vox graeca et latina, quae sunt generis neutri, non possunt referri ad Dominum, sed, vel ad nomen, vel ad psallere; et haec postrema acceptio videtur esse magis propria. Caeterum in sententia nulla dissensio est.
Ideo enim laudare Deum suave est, quia Deus suavis est: quomodo dulces cibos comedere dulce est, quoniam ipsi cibi dulces sunt. Et quidem beatis in ccelo psallere Deo suavissimum est, et ideo ne ad momentum quidem cessant a laudibus.
quoniam dulcedinem Dei in ipso fonte suavitatis sine intermissione degustant; nobis autem nunc dulce est canere Deo, nunc laboriosum, quoniam non semper gustamus quam suavis sit Dominus; sed tunc solum, cum ex gratia Dei, et praecedente meditatione assurgimus ad cognitionem, et accendimur ad amorem. « Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, » elegit, inquam, « Israel in possessionem sibi; » haec est tertia ratio, quae ducitur a debito et jure obligationis: cum enim Deus singulari dono gratiae suae filios Jacob in populum peculiarem sibi delegerit, certe justum est, ut is populus praeter omnes alias gentes Deum laudet. Ille sunt aliqua notanda. Brimo, Deum conditorem universitatis, omnium gentium providentiam gerere, et omnibus dedisse lumen rationis, et legem naturalem scriptam in cordibus, et angelos custodes tum singulorum hominum, tum etiam provinciarum et regnorum; sed praeter haec omnia, quae communia sunt populo Israelitico cum aliis populis, suscepisse Abrahamum et posteros ejus per Isaac et Jacob descendentes in proprium populum, qui esset quasi ejus hoereditas et portio, et possessio, eisque dedisse legem scriptam in tabulis, et caeremonias, quibus coli volebat, et Prophetas, quasi internuntios, a quibus de notitia Dei erudirentur. Secundo, hoc fuisse admirabile beneficium Dei: elegit enim Deus populum illum in possessionem sibi, ut eis benefaceret, eosque diligenter excoleret, quasi vineam dilectam; addo fuisse hoc beneficium gratis omnino illi populo collatum: non enim elegit Deus populum illum ob eorum merita, sed quia sibi ita placuit: quod perspicuum est ex praedestinatione aeterna, cujus meminit Malachias cap. i, et Apostolus ad Rom. ix. Nam antequam nati essent Jacob et Esau, et cum nihil boni, vel mali egissent, dictum est:
« Major serviet minori, quoniam Jacob dilexi, Esau odio habui. » Tertio, hoc idem, et etiam majus beneficium collatum esse populo Christiano, ex gentibus congregato: nam, ut Apostolus docet Bom. xi. Gentiles erant quasi oleastri respectu Judaeorum, qui erant naturales rami olivae; sed cum fracti essent multi rami naturales ob incredulitatem, Deus assumpsit oleastros, et inseruit in bonam olivam, id est, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum superaedificavit gentiles, vocans eos per fidem ad populum suum, et faciens cives Sanctorum et domesticos Dei. Nobis igitur convenit, et ex debito obligationis tenemur, laudare Deum; sed propriissime Jacob, sive Israel, electus in possessionem, est coelestis Jerusalem, coetus videlicet beatorum, cui dicitur:
« Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.
Quia ego cognovi, quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
Omnia qujecumque voluit. Dominus fecit in
Respondet Propheta objectioni quae fieri poterat, cur ipse tanto ardore invitaret populum Dei ad laudes Domini: « Quia, inquit, ego cognovi quod magnus est Dominus; » et non solum magnus super omnes homines, sed etiam super omnes deos; et ideo silere non possum, ideo clamo, ideo canto et psallo, et ad canendum et psallendum omnes invito. Deinde probat utrumque, nimirum Deum esse magnum Dominum, et esse majorem omnibus diis; ac primum, quod sit magnus Dominus, probat ab omnipotentia, quia « omnia quaecumque voluit, fecit » in universa creatura, « in coelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis; » ubi per mare intelligit mare Oceanum; per abyssos intelligit maria Mediterranea, quasi diceret: In mari magno, et in aliis aquarum profunditatibus, ita Chrysostomus; sed possunt etiam per abyssos intelligi loca subterranea inferorum, ubi est gehenna, de quibus legimus in Evangelio, rogatum fuisse Dominum a daemonibus, ne eos mitteret in abyssum. Sic enim comprehendentur omnia loca, summum coelum, imi inferi, media terra et mare. Sed placet breviter conferre nostram infirmitatem cum Dei potentia.
Ille fecit omnia quae voluit: nihil enim impossibile est illi; nos autem multa volumus facere, et non possumus. Item Deus fecit, quia voluit, id est, libera voluntate fecit, non aliqua necessitate, quia nulla re indiget: nos maxima ex parte operamur, quia indigemus, et nisi cogeret necessitas, otiaremur. Denique Deus in omnibus rebus fecit qurecumque voluit, quia Dominus est rerum omnium: nos ne in nobis quidem facere possumus omnia quae volumus, quanto minus in aliis rebus? iEquum igitur est, ut non nos ipsi, sed Deum nostrum assidue laudemus.
- Educens nubes ab extremo TERRiE, ful- Vers<
Ponit exempla aliquot eorum quae Deus facit quando vult, in aere, in terra et in aquis. Facit quidem Deus mirabilia in angelis et coelis superioribus, rursum in abyssis subterraneis. Sed quia incognita nobis sunt, ponit exemplum eorum quae facit in coelo aereo, in terra, et in aquis, quae a nobis videntur, quamvis causas ignoremus. Primum igitur ponit exemplum in nubibus, quae oriuntur ex terra, sed formantur in coelo aereo, et conversae in aquas revertuntur ad terram. «Educens, inquit, nubes ab extremo terrae, » id est, qui educit nubes ab extrema parte terrae. Accommodat se Spiritus Sanctus in Scripturis sensibus nostris: nos autem videmus ordinarie nubes ascendere, vel ab oriente, vel ab occidente, vel a meridie, vel a septentrione, quae sunt quatuor extrema terrae, sed varia pro varietate regionum; et quamvis ista assiduitate viluerint, tamen omnino mirabile est unde tanta copia vaporum repente existat, ut totum coelum in puncto fere temporis nubibus quasi velo cooperiat; nisi ideo
mirabile esse desinat, quia ab Omnipotente fit. Sed mirabilius est, quod sequitur: « Fulgura in pluviam fecit, » ubi in pluviam positum est pro in pluvia, quomodo II Cor. xii dicit Apostolus: «Nocte et dic in profundum maris fui, » pro, in profando maris fui. Sensus autem est: Deus in pluvia fecit fulgura, id est, inter pluviam miscuit fulgura, qu;n res est omnino mirabilis; nam fulgura sunt ardentia, arentia, acutissima; et pluvia est res humida, frigida, mollis: et tamen nec fulgura absumunt aquam, nec pluvia exstinguit fulgura. Ita exponunt antiquissimi Patres, Hilarius et Chrysostomus, et confirmari potest eorum expositio ex cap. ix Exod.: «Grando et ignis mixta pariter ferebantur,» ad quem locum videtur allusisse Propheta David; omitto alias expositiones recentiorum, quas minus probabiles sunt.
Qui producit ventos de thesauris stjis,
Et misit signa et prodigia in medio tui, jEgypte, in Phaiiaonem et in omnes servos ejus.
Tertium exemplum magnitudinis Dei sumitur a generatione ventorum; venti enim notissimi sunt, et quotidie sentiuntur a nobis; tamen nihil est obscurius generatione ipsorum; unde et Dominus Joan. hi, ait: « Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat, » id est, audis strepitum venti, « et nescis unde veniat, aut quo vadat, » id est, quomodo oriatur et quomodo desinat, praesertim quando repente ventus existit, et paulo post repente cessat. Illud autem, « de thesauris suis, » metaphoricum est: non enim venti inclusi manent in speluncis, aut abditis locis, ut fabulantur poetas; sed ita repente producuntur a Deo, quasi educerentur de thesauris, id est, de locis absconditis. Vere autem educuntur de thesauris Dei, id est, de potentia Dei secretissima et ditissima, quae nunquam exhauriri potest. Cum hoc tertio exemplo conjungit Propheta quartum de occisione omnium primogenitorum dSgypti tam hominum quam jumentorum, quae habetur Exod. xu. Conjungit autem hanc occisionem cum productione ventorum, quia, quemadmodum venti spiritus quidam sunt corporales, qui non videntur ob nimiam sublilitatem, et tamen maximas edunt strages arborum in campis, domorum in civitatibus, et navium in mari: sic spiritus angelici, invisibiles oculis hominum, incredibili celeritate ad nutum Domini interfecerunt omnia primogenita /Egypti, tum hominum, tum jumentorum: neque enim occisio illa poterat tribui pesti, aut morbo naturali, cum eadem nocte perierint omnia et sola primogenita /Egyptiorum, tum hominum, tum pecorum; et apud Hebraeos, qui in iEgyplo degebant, nullus omnino homo, aut
bestia perierit. Adjungit denique in summa omnia signa et prodigia, quae fecit Deus per Mosem in digypto, quae legi possunt in Exod. cap.vn-xii.
Qui PERCUSSIT GENTES MULTAS, ET OCCIDIT Vers. 10. REGES FORTES.
Seiion regem Amorrha:orum, et Og regem Vors- 11 • Basan, et omnia regna Chanaan.
hereditatem Israel populo suo.
Post mirabilia Dei edita in /Egypto adversus Pharaonem, addit mirabilia edita in itinere adversus duos potentissimos reges, Sehon et Og, quos populus Dei debellavit magis extraordinario auxilio Dei, quam armis, vide lib. JVwm. cap. xxi.
Et denique addit mirabilia quae fecit Deus in ipsa terra promissionis adversus triginta et unum reges, qui regnabant in illis provinciis. Ubi multa miracula acciderunt, ac praeter alia, ut muri Jericho ad sonitum tubarum sacerdotalium corruerint, et sol et luna steterint ad imperium Josue; vide lib. Josue cap. ix, x et xu. Ipse igitur Deus dedit totam illam terram possidendam, et quasi propriam haereditatem, populo suo Israelitico: quomodo etiam regnum coelorum per terram promissionis significatum, vult quidem Deus a fidelibus suis bellando et laborando capi; sed quia nisi ipse praeveniret, et comitaretur, et subsequeretur gratia sua labores nostros, nihil omnino facere possemus, ideo ipse est, qui nos salvat, ex captivitate liberat, et nobis haereditatem aeternam donat.
Domine, nomen tuum in jeternum; Do-Vers. 13.
Quia judicabit Dominus populum suum, et vers. 14
Concludit Propheta priorem partem suae probationis, qua demonstrare instituerat magnitudinem Dei; ea enim satis aperte demonstrata, dicit: « Domine, nomen tuum in aeternum, » id est, propter haec tanta mirabilia, « nomen tuum, » memoria tua, fama tua in aeternum vigebit; et idipsum more suo repetens; « Domine, inquit, memoriale tuum, » id est, recordatio nominis tui, «in generationem et generationem» permanebit. « Quia judicabit Dominus populum suum, » id est, semper manebit celebris memoria Dei, quoniam Deus semper, ut hactenus fecit, «judicabit populum suum, » id est, justo judicio vindicabit de persequentibus eum, puniens iniquos hostes ejus. « Et in servis suis deprecabitur, » id est, erga servos suos exorabilis erit: accipien- Verbum dum enim est passive illud « deprecabitur,» pro « exorabitur. » In cantico Mosis, Deuter. xxxii, s,ve eadem sententia sic vertitur a latino Interprete: piendnm.
« Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur. »
Simulacra gentium argentum et aurum,
OS HABENT, ET NON LOQUENTUR; OCULOS HABENT, ET NON VIDEBUNT.
Aures habent, et non audient: neque
Probat his versiculis David, Deum nostrum magnum esse prae omnibus diis, quod erat alterum, quod affirmaverat in quinto versiculo. Quamvis enim non magnum sit Deo, majorem esse diis aureis et argenteis, ut S. Hilarius admonuit, cum longe major sit regibus, daemonibus et angelis, tamen voluit Propheta conferre Deum cum simulacris, ut clarius ostenderet infirmitatem deorum gentilium; tum etiam quoniam licet dii gentium essent daemonia, ut dicitur in Psalm. xcv, tamen multi gentilium hoc non sciebant, sed arbitrabantur ipsa simulacra esse deos, ut perspicuum est I Reg. de statua Dagon; denique, quia ex his argumentis colligitur etiam infirmitas ipsorum daemonum, qui simulacris suis non potuerunt dare sensum et vitam, quomodo Deus verus simulacro suo, quod est homo, dedit spiritum vitae, sensum et motum, et, quod est excellentius, dedit rationem et arbitrii libertatem. Recte igitur David probat Deum esse magnum prae omnibus diis, quia simulacra gentium, sive ipsa, sive inhabitatores eorum habeantur pro diis, « oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; os habent, et non loquuntur; » manus et pedes habent, et nec movere, nec moveri possunt, quia non est spiritus vitae in facie ipsorum; ubi alludit Propheta ad id quod dicitur Gen. n de simulacro veri Dei: « Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. » Caetera, quae ad hos versiculos pertinent, vide in explicatione Psalm. cxiii.
Similes illis fiant, qui faciunt ea, et
Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Facta collatione Dei veri cum diis falsis, con-
fert cultores falsorum deorum cum Dei veri cultoribus, et illis praedicit per modum imprecationis similitudinem deorum suorum, videlicet illos fore mutos, caecos et surdos, quoad vera bona intelligenda, et quaerenda, et laudanda: cultores autem Dei invitat ad benedicendum Dominum, quoniam cultores Dei vident, audiunt, loquuntur, ut imagines vivae Dei viventis, et ideo debent exercere linguam ad laudandum Deum, a quo habent sentire, vivere, intelligere. Invitat autem primum in genere « domum Israel, » id est, populum Dei; deinde per partes, « domum Aaron » imprimis, quia illa erat domus sacerdotalis; 'tum « domum Levi,» unde erant Levitae, qui sacerdotibus ministrabant; denique omnes « timentes Deum, » id est, laicos omnes. Porro quamvis lioec comparatio cultorum Dei ad cultores idolorum proprie conveniat idololatris paganis respectu Christianorum, tamen convenit etiam iis qui sequuntur avaritiam, quae est idolorum servitus, et iis quorum Deus venter est, et denique illis omnibus qui fatentur se nosse Deum, factis autem negant, respectu hominum vere piorum, quorum « conversatio in coelis est. » Illi enim, veluti simulacra idolorum, non vident vera bona, nec vera mala, quamvis oculos habere videantur; neque audiunt quid loquatur in illis Deus, quamvis auribus non careant; denique non loquuntur laudes Dei, quamvis ore et lingua praediti sint. Contra, viri pii, et qui cor habent in coelo, oculos interiores habent, et vident; aures cordis apertas habent, et intelligunt; os et linguam solutam et liberam habent, ut Deum benedicant in omni tempore, et semper laus ejus sit in ore ipsorum: lege Psalm. cxiii.
- Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Concludit, orans ut ex Sion procedat benedictio Domini, « qui habitat, » tanquam in propria regia sua, « in Jerusalem, » id est, ut omnes cives Sion et Hierusalem non cessent benedicere Domino, qui Rex magnus est, et in ipsa Hierusalem sedem regni sui collocavit: quae conveniunt Ecclesiae Christianae militanti, sed multo magis triumphanti, quae omni labore vacua, et ab omni molestia libera, unicum habet negotium, vacare et videre, quoniam Dominus ipse est Deus.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum [ h. sceculum ] misericordia ejus.
Confitemini Deo deorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui fecit coelos in intellectu: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui firmavit terram super aquas: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui fecit luminaria magna: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Solem in potestatem diei: quoniam in alternum misericordia ejus:
Lunam et stellas in potestatem noctis: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui percussit ^Egyptum cum primogenitis eorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui eduxit Israel de medio eorum.* quoniam in aeternum misericordia ejus.
In manu potenti, et brachio excelso: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui divisit mare Rubrum in divisiones: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et eduxit Israel per medium ejus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et excussit Pliaraonem, et virtutem ejus in mari Rubro: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui traduxit populum suum per desertum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui percussit reges magnos: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et occidit reges fortes: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Sehon regem Amorrhaeorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et Og regem Basan: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et dedit terram eorum haereditatem: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Haereditatem Israel servo suo: q.uoniam in aeternum misericordia ejus.
Quia in humilitate nostra memor fuit
Confitemini Deo deorum: quoniam in aeternum [h. scBCUlum\ misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Qui fecit mirabilia magna solus: quoniam in aeternum [h. saeculum} misericordia ejus.
Qui fecit coelos in sapientia [h. in intellectu ]: quoniam in aeternum [h. sceculum] misericordia ejus.
Qui firmavit terram super aquas: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Qui fecit luminaria magna: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Solem in potestatem diei: quoniam in aeternum [h. sceculum. ] misericordia ejus.
Lunam et stellas in potestatem noctis: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Qui percussit ^Egyptum cum primitivis suis: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Et eduxit Israel de medio eorum: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
In manu valida et in brachio extento: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Qui divisit mare Rubrum in divisiones: quoniam in aeternum [/t. sceculum ] misericordia ejus.
Et eduxit Israel e medio ejus: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Et convolvit Pliarao [al. Pharaonem ] et exercitum ejus in mari Rubro: quoniam in aeternum [h. sceculum] misericordia ejus.
Qui perduxit populum suum per desertum: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Qui percussit reges magnos: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Et occidit reges potentes [h. magnificos ]: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Seon regem Amorrhaeorum: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Et Og regem Basan: quoniam in aeternum [h. sceculum] misericordia ejus.
Et dedit terram eorum [al. add. in] haereditatem: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Haereditatem Israel servo suo: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Quia in humilitate nostra memor fuit nostri:
nostri: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Et redemit nos ab inimicis nostris: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Qui dat escam omni carni: quoniam in Eternum misericordia ejus.
2G. Confitemini Deo coeli: quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum: quoniam in aeternum misericordia ejus.
quoniam in aeternum [h. saeculum] misericordia ejus.
Et eripuit nos de tribulationibus nostris [h. Et redemit nos de hostibus nostris ]: quoniam in aeternum [A. sceculum ] misericordia ejus.
Qui dat panem omni carni: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Confitemini Deo coeli: quoniam in aeternum [h. sceculum ] misericordia ejus.
Argumentum. — « Est hoc quoque recentioris temporis carmen, et ipsum in usum sacrum compositum, idque ad maginem carminis superioris, cujus non solum ordinem sententiarum, verum et ipsa verba (vers. 17-22) sequitur. Praecipuum, quo differt ab illo carmine, hoc tantum, quod singuli versus per totum carmen in eamdem formulam desinunt, idque etiam tum, cum sensus manet imperfectus. » Maurer. Qua ipsa formula respondebatur alteri choro, prius hemistichium accinenti, ut multi putant. Post exordium vers. 1-3, strophae tres: vers. 4-9, 10-22, 23-26.
Celebrate ( gratias agentes) Jovam, nam benignus est, nam in sempiternum manet gratia ejus.
Celebrate Deum deorum, nam in sempiternum gratia ejus.
Celebrate Dominum dominorum, nam in sempiternum gratia ejus.
Qui facit facinora magna solus, nam in sempiternum gratia ejus.
Qui fecit coelum cum intelligentia (sapienter), nam in sempiternum gratia ejus.
Qui expandit terram super aquas (eminentem), nam in sempiternum gratia ejus.
Qui fecit luminaria magna, nam in sempiternum gratia ejus.
Solem in dominationem (dominatorem, ut praiesset) diei, nam in sempiternum gratia ejus;
Lunam et stellas in dominationem noctis, nam in sempiternum gratia ejus.
Qui percussit iEgyptios in primogenitis eorum, nam in sempiternum misericordia ejus;
Et eduxit Israelem e medio illorum, nam in sempiternum gratia ejus;
Manu potenti et brachio extenso, nam in sempiternum gratia ejus.
Qui divisit mare algosum in segmenta (duo), nam in sempiternum gratia ejus;
Et traduxit Israelem per medium illius, nam in sempiternum gratia ejus;
Et decussit (dejecit) Pharaonem et exercitum ejus in mare algosum, nam in sempiternum gratia ejus.
Chapter 110 of 123