Psalmus 135
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qui duxit populum suum per desertum, nam in sempiternum gratia ejus.
Qui percussit (cecidit) reges magnos, nam in sempiternum gratia ejus.
Et interfecit reges illustres (vel potentes) y nam in sempiternum gratia ejus.
Ccedem fecit Sichoni, regi Amoritarum, nam in sempiternum gratia ejus;
nam in sempiternum gratia ejus;
Et dedit terram eorum in possessionem (possidendam), nam in sempiternum gratia ejus;
Possessionem Israeli, servo suo, nam in sempiternum gratia ejus.
Qui in humilitate (miseria) nostra memor fuit nostri, nam in sempiternum gratia ejus;
Et abrupit (eripuit) nos ab oppressoribus nostris, nam in sempiternum gratia ejus.
Qui dat panem omni carni, nam in sempiternum gratia ejus.
Celebrate (gratias agentes) Deum coelorum, nam in sempiternum gratia ejus.
Alleluia.
Psalmus iste idem habet argumentum, quod Psalmus superior. Invitat enim populum Dei ad laudem misericordia} Dei, et in singulis versiculis repetit: «Quoniam in aeternum misericordia ejus, » ut ostendat omnia opera Dei, sive ad creationem, sive ad providentiam, sive ad redemptionem pertineant, ex misericordia Dei profecta esse. Deus enim, qui nulla re indiget, et rerum omnium absolutus Dominusest, nihil facit ex necessitate, nihil ex debito, sed omnia ex misericordia, quia placuit illi bonitatem suam effundere et communicare. In hebraeo non habetur alleluia, in principio hujus Psalmi, sed solum in line superioris. Caeterum Septuaginta Interpretes initio Psalmi posuerunt alleluia, vel quia invenerunt in suis hebraicis codicibus in principio hujus Psalmi, et non in fine superioris; vel, quod credibilius est, invenerunt in utroque loco, ut habetur in fine Psalm. civ et in principio Psalm. cv, qui idem habet initium cum cxxv, videlicet: «Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; » et postea negligentia scriptorum excidit ex hebraico codice in principio hujus Psalmi alleluia. Utut se res habeat, aptissime ponitur initio hujus Psalmi titulus, alleluia.
vers. i. E Confitemini Domino, quoniam conus, quoniam IN ALTERNUM misericordia ejus. vers.?. 2. Confitemini Deo deorum, quoniam in ster¬
In primis tribus versiculis laudatur Deus Trinitas ab liis, qua3 in se habet: in sequentibus
autem laudatur ab operibus suis. In primo versiculo habetur nomen quatuor litterarum, quod soli Deo vero proprium est, et nunquam communicatur cum rebus creatis: significat autem hoc nomen ipsum esse, ut Exod. iii ipse Deus explicuit, cum ait: « Ego sum, qui sum. » Et quoniam esse et bonum convertuntur, et omne quod est, bonum est, et quod summe est, summum bonum est, ideo hic adjungitur bonum absolute ei qui absolute est; « Confitemini, in-
quit. Domino, » id est, confitemini confessionem laudis ei qui est, « quoniam » absolute « bonus » est; nec solum in se bonus est, sed etiam « in aeternum misericordia ejus » est; nam ipse qui est summum bonum, nullum habet admixtum malum, nullam miseriam: et ideo solus potest mala et miserias aliorum tollere, et reipsa semper tollit, et tollet in aeternum. Magna miseria est nihil esse; Deus igitur dum conservat esse rerum quarumdam in aeternum, in aeternum erga eas misericors est; et dum beatos facit sanctos angelos et homines in aeternum, misericordiam aeternam illis exhibet, non tollendo miseriam infelicitatis, quae sit, sed quae esset, nisi beatitudinem aeternam illis donaret. Porro haec prima confessio tribui potest personae Patris, quoniam Pater fons est essendi, et communicat ipsum suum esse Filio per generationem, et Spiritui Sancto per spirationem, sibi Filioque communem. Secunda confessio tribui potest personae Filii; nam dicitur Filius Deus deorum, quoniam dii creati dicuntur angeli et homines, quia sunt filii Dei, juxta illud Psalm. lxxxi: « Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. » Filius autem Dei unigenitus est Deus deorum, quia filius est Dei naturalis, caeteri adoptati; ille natus est Deus de Deo, isti sunt dii facti, ac per hoc tanto inferiores Deo Filio, quanto res creata inferior est Creatore. Et quamvis aliquo modo dicantur dii respectu inferiorum, tamen respectu Filii unigeniti non sunt dii, sed creaturae. Ergo confitemini confessionem laudis Deo deorum, id est. Filio Dei unigenito, cujus participatione dicimini dii, filii Dei adoptivi, « quoniam in aeternum misericordia ejus, » id est, quoniam ipse cum Patre in aeternum miserias tollit a rebus creatis. Tertia confessio tribui potest Spiritui Sancto; dominium enim fundatur in natura liberi arbitrii; illi sunt domini, qui faciunt quod volunt; illi servi, qui aliorum voluntati subjiciuntur. Princeps autem libertatis Spiritus Sanctus est, de quo dicitur: «Ubi spiritus Domini, ibi libertas, » II Cor. m; et: « Spiritus ubi vult spirat, » Joan. m; et: « Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. » Ait igitur David: « Confitemini Domino dominorum, » id est, laudate Spiritum Sanctum, amorem increatum et omnipotentem, cui omnia serviunt, « quoniam in aeternum misericordia ejus. » Notat hoc loco S. Joannes Chrysostomus, in Psalmo superiore dictum esse: Deum, magnum prce omnibus diis, sed in hoc Psalmo multum accessisse ad laudes Dei, quod appellatus sit Deus deorum et Dominus dominorum, ut non solum caeteri dii minores sint Deo nostro, sed ejus sint creaturae atque mancipia.
Ad huic versiculum, ut ad caeteros omnes se¬
quentes, subintelligendum est: « Confitemini Domino. » Incipit igitur laudare Deum ab operibus magnis et mirabilibus, quae solus ipse facere potuit, qualia sunt opera creationis; nam in caeteris usus est Deus opera angelorum, vel aliarum creaturarum. In his autem operibus laudatur praecipue misericordia, quia, ut supra diximus, nihil fecit Deus ex necessitate, quasi egeret creaturis, sed ex misericordia sua magna et ineffabili.
- Qui FECIT COELOS IN INTELLECTU, QUONIAM IN Vers- 5 jETERNUM MISERICORDIA EJUS.
Primum opus Dei fuit coelum, ut notum est ex cap. i Gen.: « Fecit autem Deus coelum, » sive coelos, « in intellectu, » id est, in sapientia sua, sive per sapientiam suam. Fecit autem, « quoniam in aeternum misericordia ejus, » id est, quia placuit ei coelos ex nihilo educere, et simul parare aeternam domum angelis et hominibus.
« Fecit igitur coelos » per sapientiam et bonitatem suam, intelligendo et volendo, quae sunt quasi duae manus ejus. Itaque non laboravit, non fatigatus est, non eguit mora temporis, non instrumentis variis, non materia circa quam operaretur, non adjutoribus administris.
- Qui FIRMAVIT TERRAM SUPER AQUAS, QUO- Ve,s- 8 NIAM IN jETERNUM MISERICORDIA EJUS.
Alterum opus principale fuit terra. Fecit enim in principio Deus coelum et terram. Coelum enim lactum est, ut esset palatium immortalium civium; terra, ut esset mansio mortalium. Aer et aqua sunt elementa intermedia, quae in usum hominum deserviunt. Porro dicitur terra stabilita « super aquas, » non quod aqua sit infra terram in imo loco mundi; sed quod superficies terrae magna ex parte sit altior superficie aquae, ut possint in superficie terrae homines et caetera animalia vivere. Quod enim terra sit in imo loco mundi, scribit idem David in Psalm. em: « Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi. » Itaque terra intra cavitates suas ita continet aquas, ut ex una parte aquae super terram quiescant, et tamen ex altera parte terra superemineat aquis. In hebraeo pro firmavit, est extendit, ut sensus sit: Terram, quae initio erat cooperta undique aquis, et erat minus extensa quam aqua, Deus, congregando aquas in cavitates terrae, extendit super aquas, id est, fecit ut latius pateret quam aqua. Uterque sensus est verus, et juxta utrumque sensum in hoc facto triplex cernitur misericordia Dei: una, respectu terrae, quam eduxit ex nihilo; altera, respectu aquae, cui sedem stabilem praeparavit; tertia, respectu hominum, quibus dedit terram aquis discoopertam, et tamen aquis irrigatam, ut possint in ea degere, eam colere et frugiferam reddere.
StellsB
menti
majores
quam luna.
Vers. ll.
Vers. Ii.
Qui fecit luminaria magna, quoniam in
Solem in potestatem diei, quoniam, etc.
Lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam, etc.
Tertium opus magnum et mirabile fuit fabricatio solis, lunae et stellarum, quae ad coelum et terram pertinent, siquidem coelum mirifice exornant, et terrae mirifice prosunt; dicuntur autem omnia liminaria magna, quia revera majora sunt, quam ut a nobis eorum magnitudo mente comprehendi possit, cum stellae firmamenti, quae nobis ob longinquitatem perexiguae videntur, totum orbem terrae molis magnitudine superent. Dicitur autem sol factus in potestatem diei, et luna cum stellis caeteris in potestatem noctis, quia lucendo et illuminando terram, praesunt operibus nostris, tum diurnis, tum nocturnis, ut dicitur cap. i Gen. Et quidem in libro Geneseos duo sola dicuntur luminaria magna, sol et luna, quia ista duo majus lumen in terras effundunt, quam omnes aliae stellae simul; tamen hoc loco videtur David, non solem tantum et lunam, sed omnes stellas appellare luminaria magna, quia in se talia sunt; et, si astronomis credimus, longe majores sunt stellae firmamenti, quam luna sit.
Qui percussit jEgyptum cum primogenitis
Qui eduxit Israel de medio eorum: quoniam, etc.
In manu potenti, et brachio excelso, QUONIAM, etc.
Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam, etc.
Qui eduxit Israel per medium ejus, quoniam, etc.
Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam, etc.
Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam, etc.
Qui percussit reges magnos, quoniam, etc.
Et occidit reges fortes, quoniam, etc.
Sehon regem Amorrheorum, quoniam, etc.
Et Og regem Basan, quoniam, etc.
Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam, etc.
Hereditatem Israel servo suo, quoniam, etc.
In his versiculis laudatur Deus ab opere providentiae; et sunt omnia perspicua tum ex libro Exodi, tum ex Psalmo superiore. Illud quaeri posset, cur dicantur opera misericordiae, percussio iEgypti, occisio primogenitorum, interfectio regum, et caetera quas videntur ad justitiam potius vi.
quam ad misericordiam pertinere? Respondetur, opera illa fuisse respectu impiorum percussorum et occisorum opera justitiae, sed respectu populi Dei fuisse opera misericordiae; et quia liberatio populi erat praecipue a Deo intenta, ideo illa omnia tribuuntur simpliciter misericordiae. Quanquam etiam impiis misericordiam facit Deus, cum eos cito de hoc mundo tollit, ne diutius vivendo gravius peccent, et graviorem iram sibi ipsis thesaurizent « in die irae, et justi judicii Dei. » Circa verba horum versiculorum pauca notanda sunt. Vers. 12: « In manu potenti, et brachio excelso; » metaphora est, significans Deum graviter punisse Aegyptum plagis multis, ut cogeretur dimittere liberum Dei populum, quomodo si vir bellator robusta manu et brachio fortissimo uteretur ad ejusmodi opera. Vers. 13, illud, in divisiones, fabulantur Hebraei significare duodecim divisiones maris Rubri factas fuisse, ut unaquaeque tribus per suam divisionem transiret. Sed fabula sine fundamento est: nam Exod. xiv dicitur Deum immisisse ventum validum, qui tota nocte flaret et siccaret partem quamdam maris, ita ut a dextera et a sinistra essent aquae stantes instar murorum, et in medio esset terra arida, per quam transivit populus Dei. Itaque in divisiones significat divisionem maris in duas partes. Vers. 15, illud, et virtutem ejus, significat, et exercitum ejus; id enim sonat vox hebraica, et aperte dicitur Exod. xv: « Currus Pharaonis, et exercitum ejus projecit in mare. »
Quia in humilitate nostra memor fuit Vers- 23- nostri, quoniam, etc.
Et redemit nos ab inimicis nostris, quo- Ve^.2i. NIAM, elc.
Haec referri possunt ad liberationem Judaeorum a servitute Pharaonis, Philistinorum, et Nabuchodonosoris; item ad liberationem Ecclesiae a persecutionibus tyrannorum et haereticorum; denique maxime proprie ad liberationem electorum a captivitate diaboli et omnibus periculis hujus saeculi. Illud, quia, non refertur ad versiculos immediate praecedentes, sed ad illa verba quae in singulis versibus subintelliguntur, nimirum: « Confitemini Domino, » ut sensus sit:
« Laudate Deum, quia in humilitate nostra, » in afflictione, et tribulatione, et humiliatione nostra, « memor fuit nostri, » etc.
Hunc versiculum adjunxit Propheta pro iis qui non patiuntur persecutiones, ne putarent sibi non esse necesse confiteri Domino. Dicit igitur.
« Confitemini Domino, » omnes omnino, quia panis ipse est qui nutrit et conservat omnem creatu- apUd He. ram viventem, ac praecipue omnes homines; id quod facit, « quoniam in aeternum misericordia pr°^°ui ejus. » In hebraeo est: Qui dat panem omni carni;
sed panis accipitur pro omni cibo apud Hebraeos.
ve.i. 26. 26. Confitemini Deo coeli, quoniam, etc.
Veluti, 27. Confitemini Domino dominorum, quoniam, etc.
Concludit repetendo duos ultimos versiculos ex primo ternario: nam per Deum cceli intelligit Deum deorum, ut notat S. Augustinus: dicitur enim Deus caeli, tum quia ipse solus verus Deus coelum fecit, juxta illud Psalm. xcv: « Dii gentium daemonia. Dominus autem coelos fecit; » tum quia residens in summo coelo tanquam in proprio throno, hoc ipso demonstrat se Deum deorum esse. Ultimus versiculus non habetur in hebraeo, nec in greeco, nec apud Hilarium, in Commentario, et apud Chrysostomum habetur repetitio primi versiculi loco tertii. Ad extremum hujus explicationis reddenda est causa, cur a Auctoris s. Augustino dissentire coactus sim in exposivisti no ti°ne verborum illorum: « Quoniam in eeterdissen- num misericordia ejus. » Existimat S. Augustinus sus- haec verba non esse referenda ad singula opera Dei, quae narrantur in toto Psalmo, sed solum ad prima illa verba: « Confitemini Domino, » et
vult hunc esse sensum totius Psalmi: Confitemini Domino, qui est bonus, qui est Deus deorum, qui est Dominus dominorum, qui fecit mirabilia, qui fecit coelos in intellectu, qui firmavit terram super aquas, etc., quoniam in aeternum misericordia ejus est in peccatores, quos redemit a servitute peccati, etc. Ratio ejus est, quoniam opera quae narrantur, ut effectio mirabilium, formatio coeli et terrae, et similia, non sunt opera misericordiae, sed bonitatis et benignitatis Dei. At nos secuti sumus Hilarium et Chrysostomum, qui verba illa, quoniam in aeternum misericordia ejus, accommodant ad singula opera, quae in singulis versiculis narrantur: alioqui enim frustra repeterentur in singulis versiculis, si ad opera illa non pertinerent. Accedit quod vox misericordia in divinis Litteris, et hebraice IDCI, non restringitur ad misericordiam, quae tollit miseriam proprie dictam, sed extenditur ad bonitatem et benignitatem. Adde ultimo, quod non est difficile in singulis operibus Dei invenire veram misericordiam, ut nos ostendimus, et comprobatur ex verbis illis: « Universae viae Domini misericordia et veritas. »
Chapter 111 of 123