Skip to the text

Psalmus 139

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

In finem, Psalmus David.

Recentiores secuti Theodoretum, Psalmi hujus argumentum esse docent precationem Davidis adversus Saniem regem et ministros ejus. Sed veteres Patres, Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, argumentum esse volunt, precationem corporis Christi adversus diabolum et iniquos homines, qui instrumenta, vel satellites diaboli sunt. Sanctus autem Hilarius non solum ita exponit, sed etiam refellit expositionem quam recentiores sequuntur; dicit enim hunc Psalmum non debere exponi de Davide persecutionem patiente a Saule, tum quia nihil proprie in hoc Psalmo de Saule, vel Davide dicatur; tum quia non desint multa, quae non possunt Santi et Davidi accommodari, ut illud, tota die constituebant praelia: non enim quotidie Saul adversus Davidem bella constituit; imo nunquam Saul praelium adversus Davidem constituit, si proprie loqui velimus; sed fugientem persequebatur, vel delitescentem perscrutabatur: bella enim et praelia inter duos exercitus constituuntur, non inter unum insequentem et alium fugientem. Adde quod, quando placuit Davidi de suis persecutoribus Psalmos canere, in titulo nomina eorum posuit, quod videmus in Psalm. cxli, cxlu, cxliii et aliis plurimis; et quia hic factum non est, dicamus cum Patribus Psalmo praesenti doctrinam generalem tradi.

  1. Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.

Christus loquitur secundum Hilarium in persona sua et membrorum suorum; vel, quod est fere idem, loquitur corpus Christi, id est, ccetus fidelium, ut alii Patres dicunt. Per hominem malum. intelligit S. Augustinus diabolum, qui dicitur Matth. xiii: «Inimicus homo;» alii intelligunt homines malos, qui a diabolo excitantur et reguntur. Utrumque est verum, et simul conjungi potest, ut sensus sit: « Eripe me ab homine malo, » sive diabolus, qui est inimicus homo, perse, sive per homines sibi subjectos, me infestet. Et quemadmodum illud, me, non significat unum certum hominem patientem, sed coetum justorum; sic etiam illud, ab homine malo, non significat unum certum hominem infestantem, sed coetum iniquorum, sive omnem iniquum. Quod sequitur: « A viro iniquo eripe me, » est repetitio ejusdem rei; quamvis enim aliqui sint mali, qui non videntur esse iniqui, id est injusti, tamen aliquo modo omnis malus est iniquus, quia nocet saltem ipse sibi, nocet etiam aliis saltem exemplo; et Joannes in epist. I, cap. hi, dixit: « Qui facit peccatum, iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. »

  1. Qui cogitaverunt iniquitates in corde,

Reddit rationem cur dixerit, «eripe me,» et dicit rationem esse, quia patitur infestationem cogitationum, verborum et factorum, et infestatio¬

nes tales, quae dici possint praelia assidua, ut nullae dentur induciae, nulla intermissio; proinde non sine causa hortatur Apostolus ad Ephes. vi: « Ut sumamus armaturam Dei,» graece iravo^xfav, id est, omne genus armorum, galeam, loricam, scutum, gladium, ut possimus resistere et in omnibus perfecti stare. Ac primum de praelio cogitationum:

« Qui cogitaverunt, inquit, iniquitates in corde. » Illud, cogitaverunt, demonstrat verum esse quod supra diximus, per hominem malum non intelligi unum certum hominem, ut Saulem, sed coetum iniquorum, daemonum et hominum. Porro, cogitare iniquitates in corde, est meditari deceptiones, parare insidias, ordiri stratagemata. «Tota die constituebant praelia, » id est, per omne tempus sine ulla intermissione instruebant praelia, quae in corde meditati fuerant. Possent haec fortasse praecipue intelligi de prssliis internis cogitationum malarum, quae opera principis tenebrarum nobis immittuntur, qualia sunt desideria impudica, tentationes, infidelitates, scrupuli et perplexitates mentis, quae miro modo nos cruciant et perturbant.

  1. Acuerunt linguas suas sicut serpentis; Vers 3 venenum aspidum sub labiis eorum.

Hoc est alterum malum, quod patimur ab inimicis, malum verborum videlicet, calumniarum, detractionum, conviciorum, fraudum, et aliorum id genus malorum; et quidem finis hominum malorum conviciantium, detrahentium, fraudantium est lucrum temporale, vel vindicta temporalis.

Sed finis diaboli est pertrahere hominem ad im-

DiaLolns «st. angeli ejus ad quid semper intenti?

Diabolus quomodo laqueos dicatur abscondere?

patientiam, vel iracundiam, vel odium proximi, ojud. peccata qua? inde sequuntur; potest etiam per linguam serpentium intelligi praedicatio haereticorum, quae molliter serpit, sed lethale virus inspirat et occidit. «Acuerunt, inquit, viri illi mali, linguas suas sicut serpentis, » ut facilius penetrarent in auras et in corda; «venenum aspidum» nocentissimum «sub labiis eorum» absconditum est, quod per linguam jaculantur in auditores. Illud, sicut serpentis, antea legebatur, sicut serpentes; sed merito correctum est, quia in hebraeo erat ambiguum an esset legendum, sicut serpens, an, sicut serpentis; sed textus graecus declaraverat ambiguitatem, et posuerat, sicut serpentis. Serpentes autem in numero multitudinis, neque in hebraeo legebatur, neque in graeco; sed in sensu nulla diversitas est.

  1. Custodi me. Domine, de manu peccatoris,

Hoc est tertium malum, quod ad rem ipsam pertinet, ac primum petit coetus justorum protectionem, ne manus peccatoris appropinquet et noceat: ubi videtur per peccatorem intelligere principem ipsum tenebrarum; deinde addit ad petitionem, ut etiam eripiat « ab hominibus iniquis,» qui membra sunt diaboli, ne et ipsi nocendi potestatem accipiant. Quid autem mali potissimum timeat, et a quo liberari cupiat, explicat in duobus versiculis sequentibus.

  1. Et FUNES EXTENDERUNT IN LAQUEUM; JUXTA ITER SCANDALUM POSUERUNT MIHI.

« Qui cogitaverunt supplantare gressus meos. » Hic est finis principis tenebrarum, ut nos impediat a via salutis, ex qua ille irreparabiliter excidit. Itaque ipse et angeli ejus in hoc unum semper intenti sunt, ut supplantent gressus nostros, ut non ambulemus in via Domini, ut cadamus in ea, ut retrocedamus, ut saltem lente progrediamur. Id autem faciunt abscondendo et multiplicando laqueos, eosque juxta viam constituendo. «Absconderunt, inquit, superbi laqueum mihi; » non poterant daemones aptius designari, quam nomine superborum, siquidem peccatum eorum non est ortum ex concupiscentia carnis, id est, luxuria, vel concupiscentia oculorum, id est, avaritia, sed ex sola superbia vita?, quia similes Altissimo esse voluerunt. Tob. iv: « Superbiam in tuo sensu, aut in tuo verbo nunquam dominari permittas: in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio;» et Job. xli dicitur diabolus: «Rex super omnes filios superbiae.» «Abscondit» autem diabolus «laqueos,» quando in actionibus humanis manifestat bonum, abscondit malum, id est, facit ut homo cogitet utilitatem, aut voluptatem, non cogitet jacturam et amaritudinem adjunctam; manifestat adultero pulchritudinem mu-

lieris, abscondit turpitudinem peccati; manifestat furi lucrum pecuniarum, abscondit jacturam regni coelorum; manifestat ambitioso excellentiam gradus altioris, abscondit periculum lapsus gravioris; denique manifestat dulcedinem culpae, abscondit amaritudinem poenae. «Extendit» autem «funes in laqueos,» dum multiplicat laqueos, quasi dicat: Extendit funes, ut inde multiplices efficiantur laquei; nam cui tetendit laqueum adulterii, tendit paulo post laqueum homicidii, ut adulterium legatur: et cui tetenderat laqueum homicidii, tendit postea laqueum perjurii, ut justam sententiam judicis evadat. Denique «juxta iter ponit scandala, » id est laqueos; id enim sonat vox hebraica O>*0pia, laqueos et offendicula, quia in ipsa via quae est lex Domini, nulla offendicula, sive laquei esse possunt, juxta illud Psalm. cxviii: «Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. » Sed cum incipimus declinare a via, ibi continuo inveniuntur laquei et offendicula. Quare unicum remedium est, caute ambulare, ut Apostolus monet, et pedem extra viam legis Domini nunquam ponere.

  1. Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Vers.7. Domine, vocem deprecationis mea;.

  2. Domine, Domine, virtus salutis mea:; vers 3. obumbrasti super caput meum in die belli.

Adversus tot pericula invocat auxilium Dei, sine quo nihil possumus facere. «Dixi, inquit, Domino: Deus meus es tu,» ac per hoc ego sum populus tuus; Dominus meus es tu, servus tuus sum ego; quare ad te pertineo, ideo exaudi vocem deprecationis meae. Deinde, ut ostendat preesentia et urgentia pericula, iterum clamat Domino: « Domine, virtus salutis meae, » id est, ideo confidenter te rogo, quia tu solus es robur, unde pendet salus mea; tu es virtus, id est, potentia et fortitudo, per quam ab inimicis salvus esse potero. « Obumbrasti super caput meum in die belli,» id est, jam alias protectionem tuam expertus, iterum ad te confugio; tu enim in die belli, cum videlicet graviter ab hostibus oppugnarer, fuisti mihi, instar galeae; nam «obumbrasti,» et texisti auxilio tuo caput meum, ut mortem, quae mihi instabat, evaderem. Sed potest etiam hoc intelligi de umbraculo ad refrigerandum caput et totum hominem « in die belli » interioris, quod in aestu concupiscentiarum consistit; homo enim fatigatus et a?stuans tentationibus mali desiderii omnino aresceret et inflammaretur, nisi Deus obumbraret illi.

  1. Ne tradas me. Domine, a desiderio meo vers. 9. peccatori; cogitaverunt contra me: ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

Consequenter ad superiora petit semper obum- Quomrdo brari ab aestu mali desiderii: nisi enim concu- qVus 'iM- piscentia mala nos ceperit, frustra daemones tentant, frustra homines saeviunt. «Ne tradas, in- L*uo?

quit, me, Domine,» id est, ne sinas me tradi «a desiderio meo peccatori, » daemoni videlicet, vel homini tentanti. Tunc enim a desiderio nostro tradimur inimicis, quando concupiscentia mala nos captivos facit, et in potestatem Satanae tradit: exempli gratia, cum vides mulierem ad concupiscendam eam, concupiscentia te reum facit, et tentationi subjicit; cum persecutor mortem minatur, nihil potest tradere te diabolo, nisi desiderium vitae temporalis; cum tentator offert occasionem lucri per fraudes, nihil tetradit peccatori tentanti, nisi desiderium lucri; et idem de caeteris dici potest. « Cogitaverunt contra me, ne derelinquas me,» id est, ideo cupio ut non derelinquas me sine umbraculo gratiae tuae, quia inimici «cogitaverunt contra me,» id est, meditati sunt insidias, et si forte ceperint me, triumphabunt, et gloriabuntur, et exaltabuntur, quasi non me solum, sed etiam te superaverint. In hebraeo longe aliter habetur hic versiculus; sic enim ad verbum reddi potest: Ne tradas, Domine, desideria impio, scelus ejus ne effundas, exaltabuntur. Sed Septuaginta Interpretes legerunt easdem voces hebraicas alio modo, quam Rabbini legant: nam vox illa, »1X0 maavaie, quae significat desideria, potest legi meavaie, et significat a desiderio meo, et sic legerunt Septuaginta; sic etiam illa vox 10QT zemamo, quae significat scelus ejus, potest legi znmemu, id est cogitaverunt; denique illud, “jan ha, potest significare ne effundas, et etiam ne avertaris, supple a me, quod est idem cum illo, ne derelinquas me. Et quamvis lectio Septuaginta Interpretum et Vulgatae latinae editionis verior sit, quippe antiquissima, et quam recipiunt SS. Patres; et expositio a nobis tradita, quae est S. Augustini et Euthymii, optima nobis videatur: tamen sensus qui eruitur ex hebraico textu, quem nunc habemus secundum puncta Rabbinorum, est etiam verus, et videtur a S. Joanne Chrysostomo traditus; hic autem est sensus: Ne tradas, Domine, desideria sua impio, id est, ne permittas impium satiare desiderium suum, quod de me perdendo habet. Ne scelus ejus effundas, id est, ne sinas scelus ejus effundi super me, ne impii exaltentur et triumphum canant.

Vui.0, 10. Caput circuitus eorum, labor labiorum

Ab hoc loco Propheta praedicit poenas quas dabunt impii, qui persecuti sunt justos. Quod autem in hoc versiculo dicitur obscure, idem est cum eo quod dicitur clarius in Psalm. vn: «Convertetur dolor ejus in caput ejus, et incidit in foveam quam fecit, » id est, afflictio quam paraverunt impii justis, super eos revertetur, eosque obruet. Id impii expcriunlur in morte, et in die judicii omnibus manifestum erit: tunc enim omnis poena justorum convertetur in gloriam, et omnia peccata impiorum convertentur in miserias sempiternas. «Caput, inquit, circuitus eorum,» id est,

summa insidiarum, quibus impii quasi per vias distortas circuibant, ut istos perderent, quo modo diabolus, ut leo rugiens Circuit, «quaerens quem devoret, » tota, inquam, summa talium insidiarum « operiet eos, » in eosque recidet; et hoc idem repetens Propheta addit: « Labor labiorum ipsorum operiet eos,» id est, labor, sive afflictio, et miseria, quam labiis suis procurabant justis, similiter « operiet eos, » in eosque recidet, et ipsos opprimet. In hebraeo habetur in prima persona, caput circuitus mei, sive circuituum meorum; sed non dubium est quin Septuaginta Interpretes habuerint in suis hebraicis codicibus in ultima littera vau, non iod, et legerint V3DQ, quod significat circuitus eorum, non, ut nunc legitur, >3013, circuitus mei; et veriorem esse lectionem quam habuerunt Septuaginta facile unusquisque sibi persuadebit. S. Hieronymus vertit ex hebraeo, amaritudo convivarum meorum, pro caput circuitus eorum; et quidem verba hebraica hanc etiam sententiam ferre possunt, quoniam itffcn et caput et venenum significat, sed ut plurimum pro capite, sive principio accipitur. Sic etiam >3DO significare potest circumdantium me, sive accumbentium in circuitu meo\ sed tamen haec sententia nec bene cohaeret cum sequentibus verbis, et vera lectio, ut diximus, est ea quam habuerunt Septuaginta, quae lectio hanc sententiam non recipit. S. Augustinus per caput circuitus intelligit superbiam, quae est principium peccatorum; et per laborem labiorum intelligit mendacium, quia laborant, qui mentiri volunt, non laborant, qui vera simpliciter dicunt. Sed haec spiritualis potius, quam litteralis expositio est; nos Chrysostomum secuti sumus.

  1. Cades t super eos carbones, in ignem de- 'rcrs.u.

Pergit explicare poenas impiorum. « Cadent, incpiit, super eos carbones; per carbones ignis intelliguntur acerrima supplicia; per verbum cadent significatur ea supplicia ab alto descendere, a judicio videlicet Dei judicis supremi. Ac, ne putaremus paucos, aut parvos luturos eos carbones, addit: « In ignem dejicies eos,» id est, tanta erit copia carbonum super eos cadentium, ut obruantur et opprimantur ab eis. Sic enim Deus in ignem dejiciet impios, quia cooperiet eos igne de ccelo cadente; atque ad majorem explicationem addit: «In miseriis non subsistent, » id est, oppressi miseriis ita jacebunt, ut se attollere et surgere, ac subsistere non possint. In groeco legitur in dativo, qui servit pro ablativo, in igne dejicies eos, id est, igni de coelo demisso dejicies, sed idem est sensus. Ex hebraeo pro in miseriis non subsistent, S. Hieronymus vertit, in foveas, ut non consurgant. At Septuaginta reddiderunt sensum: dejectio enim in foveas profundissimas gehennae, intolerabilis miseria est, praesertim cum inde nulla consurgendi spes maneat. Alii exponunt,

non subsistent, id est, non tolerabunt, et ideo deficient et morientur, sic tamen ut nunquam mortem finiant. Sed prior expositio est conformior verbis textus hebraici.

  1. Vir linguosos non dirigetur in terra,

Praedicit Propheta poenas aeternas impiorum; nunc addit de poenis etiam hujus vitae: «Vir, inquit, linguosus non dirigetur in terra,» id est, vir promptus ad loquendum, mendax, adulator, detractor, conviciis assuetus, rixosus, non prosperabitur in terra; ejusmodi enim odio, ut plurimum, habentur tum a bonis, tum a malis. Ideo praecipit S. Jacobus: «Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram,» Jac. cap. i. «Virum injustum mala capient in interitu, » non solum non dirigetur, nec prosperabitur vir linguosus, ac per hoc injustus; sed mala, quae illum capient, non erunt ad praemium patientiae, ut justis esse solent, sed ad interitum sempiternum. Illud, capient, in graeco et in hebraeo est venabuntur; proinde exponendum est: capient, ut praedam, vel ut venationem de improviso, et non exspectatam. Sic enim viri injusti dum intenti sunt, ut capiant et spolient justos, ipsi nihil tale metuentes capiuntur a diabolo, ut ferae a venatore; nec solum a diabolo, sed etiam miseriis multis, anxietatibus, sollicitudinibus, timoribus, amoribus capiuntur; sed hoc interest inter bonos et malos, quod bonis « omnia cooperantur in bonum,» et ad vitam: malis omnia cooperantur ad interitum et miseriam sempiternam. Illud, in interitu, in hebraeo et graeco habetur, in interitum; proinde vel in latina editione est error librariorum, vel in interitu debet accipi pro ad interitum. Posset quidem sic exponi hic locus: «Injustum mala capient in interitu,» id est, quando morietur injustus, tunc eum mala capient; et sic videtur intellexisse S. Hilarius, qui exponit hunc locum de Juda, quem mala ceperunt in interitu, quia se ipse suspendio enecavit; prior tamen expositio, quae est SS. Chrysostomi et Augustini, magis convenit textui graeco et he-

braico. Quidam modernus per vocem hebraicam namoS, contendit esse vertendum celeriter, ut sensus sit: Injustum mala capient celeriter, et allegat quamdam versionem apud Chrysostomum.

Sed Septuaginta etS. Hieronymus verterunt interitum, et moderni etiam linguae hebraicae periti vertunt, ad expulsionem; quod idem est cum interitu, in quo anima expellitur a corpore, et homo expellitur a vita. Omnes Patres, imo omnes alii tractatores intelligunt per eam vocem, interitum, aut ruinam; denique S. Joannes Chrysostomus non adducit illam novam translationem ad hunc versiculum, sed ad superiorem: quare caret omni fundamento expositio moderni, sed alioqui docti expositoris.

  1. Cognovi quia faciet Dominus judicium vers. i3.

\k. VERUMTAMEN JUSTI CONFITEBUNTUR NOMINI Vers. 14. TUO, ET HABITABUNT RECTI CUM VULTU TUO.

Concludit certam esse liberationem et felicitatem justorum, ut etiam supplicia et miseriam impiorum. «Cognovi, inquit, quia faciet Dominus judicium inopis,» id est, certo scio, tum ab experimento proprio, tum ab exemplis majorum, tum ab ipsa Dei justitia et promissis, curae esse Deo viros humiles et pauperes, qui etiamsi divitiae forte affluant, non apponunt illis cor ut ad res proprias, sed oeconomos Dei se esse intelligunt. « Cognovi, inquit, quod Dominus » sine dubio justissime judicabit causas pauperum suorum, et vindictam faciet illorum, puniens digna animadversione persecutores eorum. Ipsi autem «justi confitebuntur nomini Domini,» non sibi tribuentes innocentiam, sed gloriam dantes gratiae ejus; vel etiam «confitebuntur,» id est, laudabunt in aeternum Dominum, sicut in aeternum habitabunt in domo ejus cum vultu ipsius, videntes eum facie ad faciem, et fruentes visione ejus. Habitare cum vultu Dei est eum videre, et cognos- Habitare cere sicuti est: ex vultu enim persona cognos- v”p'j citur; nam si totum hominem videas, vultu solo quid sit. excepto, non eum cognosces; sin autem vultum solum videas, reliquum corpus non videas, omnino cognosces.

Chapter 114 of 123