Skip to the text

Psalmus 141

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

i. Carmen Davidis, compositum quum esset in spelunca; preces.

  1. Yoce mea ad Jovam clamo, voce mea ad Jovam supplex oro.

  2. Effundo coram illo querelam meam, angustias (aerumnas) coram eo notas facio.

  3. Cum languet (deficit) apud me spiritus (animus, vita) meus,

(hoc me solatur quod) tu cognitam habes semitam (sortem) meam; (scis, inquam, quod) in via, quam ingredi debeo, occultant laqueum mihi.

  1. Adspice dexteram meam, et vide,

et nemo est mihi qui me cognoscat (opituletur) y evanuit refugium (vel evasio) a me, nemo est qui quaerat de me (me curet).

dico: Tu es refugium meum,

portio mea in terra viventium (in his terris).

nam debilis (exhaustus) sum vehementer: libera me a persecutoribus meis, nam fortiores (valentiores) sunt me.

  1. Educ e carcere (angustiis; alii, spelunca ) animam meam (me), ut celebrem nomen tuum;

me circumdabunt justi quod benefeceris mihi.

Vers. 1. Carmen, propr. mashil: vid. ad Ps. xuv, 1. — Vers. 5. Adspice dexteram, qui locus est adjuvantis, et vide, num adjutor aliquis mihi adsit. — Vers. 8. Circumdabunt justi, de salute mea kdaturi, eam mihi gratulaturi, tuarumque laudum futuri mecum. Alii, ut Vulgatus.

Intellectas David cum esset in spelunca, Oratio.

Titulus demonstrat tempus, et locum, et occasionem, et materiam Psalmi. Tempus fuit cum fugisset a Saule ad regem Achis, et ab illo etiam male habitus contulisset se in speluncam Odollam solus atque in maximo vitae periculo con titulus, ut habemus lib. I Reg. cap. xxn. Locus est ipsa spelunca Odolla: nam quod alii dicunt de spelunca Engaddi, de qua lib. I Reg. cap. xxiv, non est probabile, quia in hac secunda spelunca Saul potius in periculo vitae fuit, quam David. Occasio fuit persecutio Saulis. et periculum a rege Achis. Denique materia, sive argumentum, est oratio ad Deum, qua liberationem petit a periculo imminente. Sensus tituli hic est: Intellectus Dawl, id est, in hoc Psalmo declaratur prudentia et sapientia David, qui cum esset delitescens in spelunca, sapienter cogitavit unicum remedium in tantis malis esse orationem ad Dt um. Recte autem totus hic Psalmus altiore sensu refertur ad Christum filium David, cum oraret in horto, vel in cruce desertus ab omnibus, et in mortis prtesentissiinse periculo constitutus.

ad Dominum deprecatus sum.

Vers. 2. 2. Effundo in conspectu ejus orationem

meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

Hoc principium Psalmi nihil aliud continet, nisi argumentum, quod videlicet David orationem fundat ad Deum; sed verba singula consideranda sunt. Illud, voce mea, significat Davidem non orasse sola voce corporis sui, ut faciunt qui non intelligunt, vel non attendunt quid dicant; sed orasse voce sua, quam ipse in corde formabat, et per organum corporis etiam foris emittebat. Illud, clamavi, significat, ut alias diximus, vehementiam desiderii. Illud, deprecatus sum, est explicatio clamoris: clamant enim ad Dominum etiam qui blasphemant et maledicunt, sed non orant, hic autem precando et invocando clamabat. Illud, effundo orationem in conspectu ejus, significat orationem illam factam fuisse, ubi solus Deus videbat, in spelunca, quasi in clauso cubiculo, ut Dominus postea monuit esse orandum; sed praeterea significat praecipuum clamorem fuisse in corde, ubi revera solus Deus conspicit. Illud, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio, Effjndi est explicatio praecedentium verborum: nam eforatio fundere orationem in conspectu ejus, et tribulationem dicatur1? ante iPsum pronuntiare, idem sunt; tunc enim effunditur oratio, cum tota paulatim ex vase cordis producitur, ut ab aliquo videatur; hoc autem fit, cum tribulatio in oratione per partes ad aures audientis pronuntiatur.

Explicat cur et quando pronuntiaverit tribulationem suam coram Deo. « In deficiendo, inquit, ex me spiritum meum, » cum ex me fere discederet spiritus meus vitalis; cum deficeret vita mea, et in vicinia mortis essem. Yox hebraica significat angustiari, deficere, constringi et operire seipsam, ut faciunt qui valde timent. Id autem optime Davidi in spelunca latitanti, et in magno vitee periculo constituto, sed verius convenit Christo in horto, vel in cruce oranti. S. Augustinus applicat sanctis martyribus pro fide agonizantibus. « Et tu cognovisti semitas meas, » id est, oravi cum deficeret spiritus meus, et oravi ad te, quia tu omnium optime « cognovisti semitas meas, » actiones, et studia mea, et nosti quam sine ulla justa causa haec patior.

Docet afflictionem suam primum incoepisse ab insidiis inimicorum, deinde ab aperta violentia.

Saul enim saepe procuravit mortem Davidis per insidias, mittens eum ad praelia, et sperans in praeliis occidendum; sed cum id non succederet, aperta vi illum aggressus est. Sic etiam Dominum nostrum saepissime tentarunt capere in sermone, ut eum perderent; sed cum sapientia vinceret malitiam, violenter ceperunt, et per Pilatum crucifigi postularunt. « In via hac, qua ambulabam, » id est, in via justitiae, et mandatorum Dei, in qua ambulabam, in ipsis semitis quas tu optime nosti, « absconderunt laqueum mihi. » Explicemus hoc exemplis: Saul obtulit filiam suam Davidi in conjugem, modo ille interficeret ducentos Philistaeos, cum quibus tunc bellum justum erat populo Dei. Id autem fecit Saul, sperans Davidem in eo praelio interficiendum; sed ille a Deo adjutus obedivit regi, et progressus ad praelium ducentos Philistaeos interfecit. Sic etiam Pharisaei observabant Christum, an sabbato curaret, ut postea dicerent: « Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit, » Joan. ix: ita ponebant laqueos in via mandatorum Dei; sed ille curabat, et ostendebat ea curatione non violari sabbatum, sicut vere non violabatur, cum essent illa opera non servilia, sed divina. Sic alias oblata adultera ponebant laqueos in via justitiae, dicentes: Hanc « mandavit Moyses lapidare, tu quid dicis? » Joan. viii. Notat hoc loco S. Augustinus, in ipsa via Domini non posse poni laquos, sed juxta viam, ut dictum est in Psalm. cxxxix: « Juxta iter scandalum posuerunt mihi; » unde et Ecclesiasticus cap. ix, dicit: « Ignoras, quia in medio laqueorum ingrederis? » Sunt enim laquei a dextris et a sinistris, in medio est via justitiae. Quod ergo hic dicitur: « In via absconderunt laqueos, » intelligendum est opinione ipsorum, non revera; nam cum illi sint extra viam, et existiment se esse in via, ponunt laqueos juxta viam, existimantes se ponere in via: sed vir justus non declinans a via justitiae, neque ad dexteram, neque ad sinistram, laqueos omnes evadit.

  1. Considerabam ad dexteram, et videbam, verS.

Haec jam pertinent ad violentiam. Inimici enim, quibus insidiae non profuerunt, convertunt se ad vim aperiam. In illa autem pressura: « Considerabam, inquit, ad dexteram, » id est, auxilia amicorum, « et videbam, » num quis mihi socius et amicus adesset; «et non erat, qui cognosceret me, » id est, nullus mihi notum se esse confiteri ausus est. Haec Davidi conveniunt, qui Saulis persecutionem fugiens ad regem Achis pervenit, sed et ille inimicum se ostendit; proinde solus in speluncam se contulit. Sed apertius Christo accommodantur, qui in passione multos videbat a simstris, id est, inimicos et adversarios: a dextris autem, id est, amicos et notos nullos habuit. Nam et Evangelista dicit: « Stabant autem omnes noti a longe; » et Petrus ipse, qui praecipuus erat amicorum, cum juramento dixit: « Non novi hominem hunc. » Recte igitur Dominus dicebat: «Non erat, qui cognosceret me. » In hebrseo sunt verba infinitivi modi, considerare, et videre; sed modus infinitivus deservit etiam aliis modis, ac praesertim indicativo; et sensus etiam esse potest, servato modo infinitivo: Erat mihi considerare et videre, id est, considerabam et videbam, quomodo Germani et Tureae, qui non tenent perfecte linguam italicam, vel latinam, dicunt: Io stare Todesco, Io stare Tureo, et passim utuntur modo infinitivo pro indicativo.

Yc«. 6. 6. Periit fuga a me, et non est qui requirat

Ostendit se in iis angustiis fuisse, ut non solum ab aliis auxilium habere non posset, sed neque fuga seipse juvare posset. « Periit, inquit,, fuga a me, » id est, nullum remanet effugium. « Et non est qui requirat animam meam, » id est, non invenitur, qui sollicitus sit de vita mea, ne pereat. Et quidem David querebatur sibi aditum ad fugam corporalem non patere, quia fugere non poterat: sed Christus dicit periisse a se fugam, quia fugere nolebat, et ipse sibi, et Pater ei fugam interdixerat. Fuga enim non minus perit ab illo qui non vult, quam ab illo qui non potest fugere. Et vere non erat, qui requireret vitam Christi, ut eam servaret, cum ipse idem dixisset: « Ego pono animam meam; » et: « Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis, » Joan. x; et Patri dixerit: « Deus meus, ut quid dereliquisti me? » Matth. xxvii.

Vers. 7. 7. Clamavi ad te. Domine, dixi: Tu es spes

Exclusus David ab omni humano auxilio, ad Deum recurrit, cui nihil difficile est; et quoniam vir erat spiritualis, et noverat Deum aliquando amicos suos in terra peregrinationis hujus affligere, ut in patria gloriosius coronet, dicit: « Clamavi ad te. Domine, dixi: Tu es spes mea, » hic in peregrinatione, « portio mea, » huereditas videlicet, « in terra viventium. » Sed cum ad Christum haec referuntur, accipienda sunt pro corpore ejus, quod est Ecclesia; vel, si in per&ona propria Christus loquitur, accipienda sunt de exspectatione resurrectionis et gloriae corporis, quasi dicat: Quia non est qui requirat animam meam, id est, vitam meam corporalem, ne pereat, « clamavi ad te, Domine, » Pater « dixi: Tu es spes mea, » id est, exspectatio mea, ut nen des « sanctum tuum videre corruptionem, » sed ostendas illi vias vitae; tu quoque es « portio mea in terra viventium, » id est, tu facies ut caro mea glorilicata per resurrectionem adipiscatur per ascen¬

sionem haereditatem suam in superna Hierusalem, quae est terra viventium.

  1. Intende ad deprecationem meam, quia hu- Vers* *•

  2. Libera me a persequentibus me, quia con- Vers* 9*

Duplici argumento petit a Deo liberationem, tum quia ipse nimium depressus sit, tum quia inimici ejus nimium sint exaltati, et adversum se innocentem viribus praevaluerint. « Intende ad deprecationem meam, » et tandem exaudi me,

« quia humiliatus, » id est, depressus, et afflictus sum valde. « Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt, » id est, roborati sunt, et viribus aucti, ut facile praevalere possint. Ilaec David merito dicebat, cum ipse solus lateret in spelunca, et hostis ejus Saul exercitum armatum duceret. Christus autem plane ad litteram dicere poterat: « Humiliatus sum nimis, » quia « humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. » Item « humiliatus erat nimis, » cum penderet inter latrones, cui jure convenit sedere super Cherubim. Vere etiam inimici ejus « confortati » erant valde, quando venit hora ipsorum, et potestas data est tenebris, ut in ipsum solem justitiae ad tempus praevalere viderentur.

  1. EDUC DE CUSTODIA ANIMAM MEAM AD CONFI- Ver?. io. TENDUM NOMINI TUO t ME EXSPECTANT JUSTI, DONEC RETRIBUAS MIHI.

Quod attinet ad Davidem, S. Joannes Chrysostomus intelligit per custodiam, tribulationes et afflictiones, ob quas se in speluncam abdiderat, ut sensus sit: Educ me de his afflictionibus, ut de hac spelunca egressus, et libere ubique discurrens, laudem nomen tuum. Id enim « exspectant » omnes « justi, » ut a tua providentia tribuatur mihi innocenti liberatio. Sed fortasse David, ut vir sanctus, et a Deo mirifice illustratus altius aspirabat, et de mortali corpore, tanquam de custodia educi desiderans, cum Apostolo dicebat: « Quis me liberabit de corpore mortis hujus? » Illi enim vere confitentur nomini Domini, qui illuc ascendunt, ubi qui habitant, in saecula saeculorum laudant Dominum, quod confirmatur verbis sequentibus: «Me exspectant justi, donec retribuas mihi; » exspectabant enim Prophetam j ustum animae sanctorum Patriarcharum in limbo, donec requies tribueretur ei; et aDgeli sancti in coelo, donec vera atque aeterna felicitas retribueretur meritis ejus. Sed quod attinet ad Christum, orat educi « de custodia » corporis passibilis et animalis, et induere per resurrectionem corpus impassibile et spirituale, « ad confitendum nomini Domini, » ut qui laboraverat praedicando populis, deinceps requiescat laudando Patrem.

Atque, ut S. Augustinus, S. Hieronymus et S. Hi-

latius docent, Christo maxime proprie convenit quod sequitur: « Me exspectant justi, donec retribuas mihi; » omnes enim justi, et qui mortui fuerant ab origine mundi, et qui vivebant in carne, ut Apostoli, aliique fideles discipuli, exspectabant maximo desiderio Christum resurgentem, et debita retributione gloriae exaltatum, quia « ex plenitudine gloriae ejus » omnes accepturi erant; narn, quemadmodum dicit S. Joannes cap. vii: « Nondum erat Spiritus datus, quia

V. v. — Psalmus David, i. quando persequebatur eum Absalom filius ejus.

Domine, exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua justitia.

  1. Et non intres in judicium cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

  2. Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.

Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi.

  1. Et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

  2. Memor fui dierum antiquorum: meditatus sum in omnibus operibus tuis; in factis manuum tuarum meditabar.

  3. Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi.

  4. Velociter exaudi me, Domine: defecit spiritus meus.

Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.

  1. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi.

Notam fac mihi viam in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.

  1. Eripe me de inimicis meis. Domine; ad te confugi.

  2. Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

  1. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me, in aequitate tua.

Educes de tribulatione animam meam,

  1. Et in misericordia tua disperdes inimicos

nondum Jesus erat glorificatus; » sic etiam dicere possumus: Nondum animae sanctorum ex carcere limbi ad regna coelorum ascenderant, quia Rex gloriae Christus in gloriam suam nondum introierat. Exhebraeo aliqui vertunt, me coronant justi, pro me exspectant, sed vox "ifD non solum coronare, sed etiam exspectare et sustinere significat, ut perspicuum est ex Job. cap. xxxvi, vers. 2; nam -p od legimus, sustine me, inhebraeo est, -iro.

Domine, exaudi orationem meam, ausculta [h. auribus percipe ] deprecationem meam in veritate tua; exaudi me in justitia tua.

Et non venias ad judicandum cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Persecutus est enim inimicus animam meam, confregit in terra vitam meam: posuit me in tenebris [h. collocavit me in tenebris] quasi mortuos antiquos [h, sceculi ].

Et anxiatus fuit in me spiritus meus: in medio mei sollicitum fuit cor meum.

Recordabor dierum antiquorum, meditabar omnia opera tua: facta manuum tuarum loquebar.

Expandi manus meas ad te: anima mea quasi terra sitiens ad te. Semfer.

Cito [h. festina ] exaudi me, Domine, defecit spiritus meus: ne abscondas faciem tuam a me, et comparabor descendentibus in lacum.

Fac me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido:

Notam fac mihi viam in qua ambulem, quoniam ad te levavi animam meam.

Libera me de inimicis meis, Domine: ad te protectus sum,

Doce me, ut faciam voluntatem tuam, quia tu Deus meus: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in justitia tua educes de angustia animam meam.

Et in misericordia tua dissipabis inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meos, et perdes omnes tribulantes animam meam: quoniam ego servus tuus sum. meam: ego enim sum servus tuus.

Argumentum. — « Tota est ad Deum versa oratio, et affectus pii ac flagrantis desiderii plena, sed plana ac facilis, Wt enjphatica nec luminibus orba. » Venema. Strophae duae, si lubet: 1-6, 7-12.

Jova, audi preces meas, ausculta deprecationem meam; pro fide tua exaudi me, pro justitia tua.

  1. Neque venias in judicium cum servo tuo, nam non justus est coram te omnis vivens.

  2. Nam persequitur hostis animam meam, proterit in terra vitam meam,

habitare me facit in tenebris instar dudum mortuorum.

  1. Et languet (deficit) apud me spiritus meus,

in pectore meo stupet (alii, turbatum est) cor meum.

  1. In memoriam revoco dies pristini temporis, cogito de omni opere tuo,

de facto manuum tuarum meditor.

  1. Expando manus meas ad te;

anima mea, ut terra languescens (siccitate, ad pluviam) ad te.

  1. Propere exaudi me, Jova, conficitur spiritus meus;

ne occultes faciem tuam a me,

ita ut similis reddat descendentibus in foveam (sepulcrum).

  1. Audire me fac mane (cito) gratiam tuam, nam in te fiduciam colloco;

indica mihi viam, qua eam, nam ad te attollo animam meam.

  1. Libera me ab hostibus meis, Jova;

ad (apud) te occulto me (in tuam tutelam confugio).

  1. Doce me facere voluntatem tuam, nam tu es Deus meus;

spiritus tuus bonus ducat me in solo recto.

  1. Propter nomen tuum, Jova, vivum me servabis, pro justitia tua educes ab angustiis animam meam.

  2. Et pro gratia tua ad silentium rediges (delebis) hostes meos, et perdes omnes adversarios animal meae:

nam ego servus tuus sum.

Vers. 1. Quae h. 1. memoratur justitia Dei non est severi judicis justitia, quae respicitur vers. 2, sed illa qua» cernitur in vindicandis misere oppressis. — Vers. 3. Dudum mortuorum, propr. mortuorum soeculi, quorum memoria omnis evanuit. Alii, instar mortuorum in omne tempus, qui nunquam ad vitam redeunt: nec hoc male. — Vers. 5. Dies pristini temporis, quibus stepe cultores suos ex angustiis eripuisti. — Vers. 8. Viam, agendi rationem, ut dignus tuo favore evadam; vel: ut pericula evitem, quod minus placet. Ad te attollo, etc., i. e. ad te me converto. — Vers. 10. Solum rectum est via pietatis et virtutis, vel felicitatis* sed pr:us proeplacet.

Chapter 116 of 123