Psalmus 140
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae, cum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificl-jiii vespertinum.
Domine, clamavi ad te, festina mihi: exaudi [h. auribus percipe ] vocem meam clamantis ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum [h. palmarum ] sacrificium vespertinum..
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.
Cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
- Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. 6. Absorpti sunt juncti petrae judices eorum.
Audient verba mea quoniam potuerunt. 7. Sicut crassitudo terrae erupta est super terram.
Dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Quia ad te. Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
Pone, Domine, custodiam ori meo: serva paupertatem labiorum meorum.
Ne declines cor meum in verbum malum, volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem: neque comedere in deliciis eorum.
Corripiat me justus in misericordia, et arguet me, oleum amaritudinis non impinguet caput meum:
Quia adhuc oratio mea pro malitiis eorum: sublati sunt juxta petram judices eorum, et audient verba mea, quoniam decora sunt.
Sicut agricola cum scindit terram: sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferni [al. inferi].
Quia ad te. Domine Deus, oculi mei: in te speravi, ne evacues animam meam.
Custodi me de manibus laquei, quem [al. qnocL] posuerunt mihi: de offendiculis operantium iniquitatem.
Incident in rete ejus impii: simul autem ego transibo.
Argumentum. — Difficillimum intellectu carmen ad persecutionem Saulis referri potest, sive quum Davides in spelunca Engediana ad interficiendum Saulum a comitibus instigatus fuit; sive quum, audita Sauli morte, illius occisorem interfici jussit. Ewaldus ita dividit: vers. 1-2, 3-7, 8-10. Maurervero: Strophae tres: vers. 1-4, audi preces meas, Jova; ne quid dicere me sinas tibi contrarium, ne delabi me sinas ad facinora improborum, allectum nefandis illorum epulis; 5-7, non est, quod non laeter Deo meo; imo si praecipites dentur istorum principes, tunc me grata canentem audietis, quanquam nunc quidem ossa nostra terram legunt; 8-10, defende me, Jova, ab illorum.nsidiis, pereant suis ipsorum artibus, me salvo et incolumi.
Jova, invoco te, festina ad me, audi vocem meam, quum voco ad te.
- Dirigatur oratio mea^ro suffimento coram te,
elatio manuum mearum (preces meae) pro sacrificio vespertino.
Pone, Jova, custodiam ori meo, custodiam age ad valvam labiorum meorum.
Ne declines cor meum ad rem malam,
ad patrandum facinora in impietate (impie) cum viris facientibus scelus, neve comedam de cupediis eorum.
- Tundat me Justus (Deus): benevolentia est, et castiget me: oleum capitis est,
quod non renuet caput meum;
quod si iterum castiget me, nec irritabor,
sed preces meae manent in malis eorum (dum mali sunt).
Dimissi sunt (liberi et incolumes) per latera petrae principes eorum, et audiverunt verba mea esse suavia.
Ut si quis findit et secat in terra, sparsa sunt ossa nostra ad oras orci.
Nam ad te, Jova, Domine, directi sunt oculi mei; in te confido, ne effundas vitam meam.
Serva me a laqueo, quem ponant mihi, atque a tendiculis maleficorum.
Cadant in retia quisque sua improbi,
omnia (pericula) ego donec prasleriero (evasero).
Vers. 2. Dirigatur: Hengstenberg, devolvatur; Maure r, paratce sunt preces mece, elc., i. e. nunquam intermitto preces ad te fundere, quemadmodum singulis diebus stato tempore, mane et vesperi, thymiamata tibi offeruntur. Vesperiince tantum oblationis mentio fit, sive quia matutina solemnior erat, sive quia vesperi has preces Davides fecit ad Deum; simplicius alii de matutino simul sacrificio interpretantur Guvejc^o/txu;. — Vers. 3. Pone, etc., ne quid impatienter aut temere adversus te et homines effutiam. — Vers. 4. Decimes, delabi sinas. — Vers. 5. Benevolentia, beneficii loco hoc sum habiturus. In malis eorum, dum illi male agunt. — Vers. 6. Cf. I Sam. xxn, t; xxiv, t. — Vers. 7. Ut gleboe, quas findit et secat arator, ita ossa nostra, etc. Versiculos 5-7 ita interpretatur Hengstenberg: Percutit mc justus Deus misericorditer et reprehendit me, oleo tamen capitis non abstineat (a N13, fut. liipli. pro &U3*, propr. removeat) caput meum; si adhuc (nimis) affligunt me inimici mei, tunc oratio mea adversus eorum pravitates. Prcecipitabuntur in petram judices ( principes) eorum, et tunc audient verba mea quia dulcia, eos hortabor ad Jovam agnoscendum et colendum. Sicut sidccins et findens terram, ut deinde germinet semen et fruges producat, ita sparsa sunt ossa nostra aci oram orci, non ut omnino moriar, sed ut post castigationem reflorescam. Nam, vers. 8, etc. Maurer vero: Tundit (punit) me justus (Deus) clementer et castigat me, i. e. etiamsi Jova me puniat, tamen pcena me afficit leni, merito minori. Oleum capitis non est quod recuset caput meum, non est quod desinam in ipsius honorem ungere caput, et participem me faciam epularum sacrificalium in honorem falsorum deorum instructorum (vers. 4). Quando magis etiam, si me castiget severius Jova, preces meae sunt (manent) in malis illorum, dum illi male agunt. Si dejecti ( praecipitati ) fuerint ad seu per latera petree (poenas genus apud Judaeos et Romanos usitatum ) principes eorum (improborum) qui nos ad colendos deos commentitios impellunt (vers. 4), tunc audient isti improbi verba mea esse suavia, audient me grata canentem, erumpentem in voces laetas, non deorum falsorum, sed Dei veri, quinos liberaverit, inhonorem. Ut si quis findit et secat in terra, longas facit series sulcorum, sic ossa nostra longa serie sparsa sinit voranda ori (faucibus) orci. — Vers. 8. Nam: redit ad sententiam vers. 4 et 5 expressam. Vel verte sed, utpote post negationem. Effundas, propr. denudes, evacues, puta vita, prosperitate aut spe. — Vers. 9. Laqueo, propr. manibus (potestate ) retis. — Vers. 10. Vel, omnes simul istos dum transeam, aufugiam, propr. simul ego atque vel dum, etc.
Psalmus David.
rsalmus Hic Psalmus ejusdem argumenti est cum superiore. Notat autem S. Joannes Chrysostomus, decreto Patrum dia. dici soli- solitum hunc Psalmum quotidie ad Vesperas, quemadmodum Psalmus lxii dicitur quotidie ad Laudes matutinas, tus ad Uterque igitur esi ardens oratio ad Deum, sed ille matutinus fugat tenebras noctis, etconciliat nobis solem iustiliia: vespeias. isj,e vespertinus abstergit maculas peccatorum interdiu contractas, ut securi requiescamus in nocte.
vers. i. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende VOCI MEAS, cum clamavero ad te.
Verba sunt corporis Christi, sive coetus fidelium inter hostium agmina constituti. « Domine, clamavi ad te, » ut auxilium ferres inter tot pericula laboranti, et quia clamavi, id est, magna voce interiori magnoque affectu cordis invocavi te, « exaudi me. » In hebraeo est, festina mihi, id est, ad adjuvandum me festina, et sic re ipsa et factis exaudi me. Neque solum hodie clamantem «exaudi me, » sed «intende voci mea^, cum clamavero ad te,» id est, quotiescumque clamavero ad te, tu quoque intende voci meae aures tuas.
CONSPECTU TUO; ELEVATIO MANUUM MEARUM SACRIFICIUM VESPERTINUM.
Explicat nunc quid petat, et in quo velit exaudiri a Deo. Ac primum recto ordine petit ut Deus adjuvet eum in bene orando: nam, ut Apostolus dicit, « quid oremus nescimus, » et pari ratione, quomodo oremus nescimus, nisi spiritus adjuvet infirmitatem nostram. Petit ergo ut Deus illi auxilio gratiae suae adsit, ut bene oret. Qualitates autem bonae orationis declarat similitudine thymiamatis, quod offerebatur in templo, ex praecepto Dei, mane et vespere, Exod. xxx. « Dirigatur, inquit, oratio mea sicut incensum, » id est, hoc primum peto, ut per gratiam tuam oratio mea diri- Tiiymia- galur ad te ad modum thymiamatis. Porro thyqual t'a- miama illud has habebat qualitates. Primo, con-
tes, stabat ex quatuor generibus aromatum, thure, galbano, onyche, stacte, ut S. Hilarius monet: hinc efficiebatur odor suavissimus. Secundo, offerebatur in templi parte nobilissima, et interiore, quae dicebatur Sancta Sanctorum, ubi erant tabulae testamenti et altare aureum. Tertio, offerebatur per summum Sacerdotem. Quarto, ponebatur super ignem, et inde excitabatur fumus recta sursum ascendens. Quatuor aromata sunt quatuor virtutes, fides, fiducia, charitas et humilitas: ex his componitur oratio Deo gratissima. Templum Dei est homo: « Vos estis, inquit Apostolus, templum Dei, » I Cor. vi; sed pars interior est anima in cujus mente est lex Domini, digito Dei scripta; et in cuj us voluntate est altare aureum, cor videlicet mundum, et ornatum gratia Dei. Summus Sacerdos est Christus: per illum enim, ut advocatum nostrum, semper orare debemus, et ideo singulas preces concludimus per Dominum nostrum Jesum Christum. Denique ignis, erui fumum suavissimum, et directe sursum ascendentem excitat, est fervor desiderii: sed in recta ascensione notatur recta intentio, et jugis attentio; aui enim orant ut videantur ab hominibus, illi
aura temporali detorquent incensum, ut non recta ascendat; illi etiam qui evagationes mentis habent, non dirigunt orationem ut debent; evagationes enim veluti flatus ventorum distrahunt et dissipant fumum orationis, ut non recta sursum ascendat; et quia valde difficile est liberari ab omni evagatione mentis, ideo Propheta hujus rei proprie meminit dicens: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. » Quod sequitur:
« Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, » ejusdem rei repetitio est; nam per elevationem manuum oratio significatur, quia elevando manus orare solebant Hebraei, ut etiam nos facimus. Psalm. cxxxm: « In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Domino; » et Apostolus I Tim. u: « Levantes puras manus sine ira et disceptatione, » Itaque a ritu elevandi manus significatur oratio. Per sacrificium vespertinum intelligitur oblatio incensi, quae ves-- pere fiebat. Est igitur sensus: « Elevatio manuum mearum, » id est, oratio quam elevatis manibus fundo, sit veluti sacrificium incensi, quod ad vesperam offerebatur. Nisi magis placeat, per sacrificium vespertinum intelligi mactationem Agni immaculati, quae vespere fiebat. Cur autem Propheta orationem suam similem esse sacrificio vespertino potius quam matutino, cum tam oblatio thymiamatis, quam agni mactatio fieret mane et vespere; ratio est, vel quia Psalmum hunc cecinit David ad vesperam, ut etiam Ecclesia Christiana in Vesperis eumdem Psalmum canit; vel quia sacrificium vespertinum nobilius erat, quia figura erat sacrificii crucis, quod ad vesperam factum est.
- Pone, Domine, custodiam ori meo, et os- Vers-
Haec est secunda petitio quam exaudiri cupit a Domino, ut videlicet detur sibi donum loquendi et tacendi, quando oportet: nam « qui non offendit verbo, hic perfectus est vir, » ut dicit S. Jacobus cap. in; et « aliud est tempus loquendi, aliud tacendi, » ut dicitur Eccle. iii. Sumit autem Propheta, ut haec explicet, metaphoram a custodia portarum domus, vel civitatis: duo enim sunt necessaria ad hoc, ut exeant qui debent exire, et non exeant qui non debent exire: janitor et ostium; nam ostium sine janitore non sufficit, quia vel semper erit apertum, vel semper clausum; janitor sine ostio non facile potest custodire portam, nisi semper vigilet, et vires habeat ad impediendum ne quis ingrediatur vel egrediatur ipso invito: sed cum ostium et ostiarius adsunt, omnia sunt tuta et facilia. Ait igitur: « Pone, Domine, custodiam ori meo, » id est, os meum est quasi porta, unde exeunt verba, et per verba exeunt cogitata et facta, ideo rogo ut adhibeas custodiam, janitorem videlicet, qui diligenter custodiat. « Et
ostium circumstanti® labiis meis, » id est, quia solus janitor ®gre custodire potest hanc portam, rogo etiam ut apponas ostium circumstantice, id est, ostium circumstans, sive ostium munitionis, id est, munitum et forte, ut expugnari non possit; in hebrffio ad verbum legitur: Custodiam super ostium labiorum meorum, ut sensus sit: « Pone custodiam ori meo, » custodiam, inquam, super ostium labiorum meorum: sed eadem sententia est. Porro ostiarius et ostium significant in prasenti duo dona Spiritus Sancti: unum ex parte intellectus, ut sciat homo quando, et quomodo, et quid loqui, vel tacere debeat; alterum ex parte voluntatis, ut audeat loqui quod oportet, et timeat loqui quod non oportet, qu® dona dicuntur Isai. xi: « Spiritus consilii et fortitudinis; » qu® sunt fere eadem cum virtutibus prudentia et charitate. Non autem h®c ita petuntur a Deo, ut non debeamus etiam nos diligentiam adhibere, ut custodiamus os nostrum, sed ut intelligamus ipsam etiam diligentiam nostram donum esse Dei, et in nullo gloriemur, quando nostrum nihil est, ut monet S. Cyprianus lib. III ad Quirinum, cap. iv.
Vers. 4. 4. Non declines cor meum in verba malitia,
H®c est tertia petitio, ut, quoniam adhibita etiam omni custodia, tamen fragilitas humana facit ut septies in die cadat justus, et in multis offendamus omnes, Deus auxilio suo nobis concedat, ut peccata libere confiteamur, ne dum excusando sani videri volumus, a coelesti medico non sanemur. « Non declines, inquit, cor meum in verba maliti®, » id est, non permittas ut, quando peccavimus, cor nostrum declinet in verba mendacii et simulationis. « Ad excusandas excusationes in peccatis, » id est, ad excusanda peccata variis pr®texlibus: nam excusare excusationes, phrasi hebraica, est facere excusationes, id est, texere pr®textus, quomodo dicunt, proeliari proelia, pro facere proelia; et judicare judicia, pro facere judicia. In hebr®o est verbum generale, quod operari significat; itaque verti poterat, ad operandas operationes in peccatis. Sed Septuaginta declaraverunt per operari, hoc loco, significari prcetexere, quod est idem cum excusare. Ipsi etiam Rabbini docent, hhalal non esse operari quomodocumque, sed operari ex occasione et pr®textu.
Quarta petitio est, ut custodiat nos Deus a consuetudine et familiaritate impiorum: multi enim innocentiam conservarent, nisi in perversos amicos et sodales inciderent. Porro pars prima hujus versiculi pendet a versiculo superiore, et hic est sensus: « Non declines cor meum in verba malitiffi ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, » id est, non patiaris me qu®rere excusationes peccatorum, ut
ii faciunt, qui iniqui sunt, ut non fiam socius eorum. « Et non communicabo cum electis eorum,» id est, et sic per gratiam tuam adjutus non communicabo cum convivis eorum, sed fugiam ipsorum consortium. Illud, non communicabo, in gr®co est, non combinabo, et sic legunt SS. Hilarius et Augustinus; sed idem est sensus: nam combinare est conjungi binos et binos, ut cum duo socii conjunguntur in mensa, vel in opere aliquo. In hebrffio est, non comedam, id est, non convivabor, non assidebo in mensa. Itaque unus textus alium declarat, ac per hoc, non communicabo, idem est, ac si dixisset: Non communicabo in mensa; et hoc ipsum magis declaratur ex verbis sequentibus: nam cum electis eorum non significat, ut ii existimant, qui verba hebraica non legerunt, cum viris electis; sed, cum electis cibis, sive, ut vox hebraica sonat, cum dulcibus cibis eorum. Itaque sensus est: « Non communicabo cum electis cibis eorum,» id est, non ero particeps familiaritatis conviviorumque ipsorum. Quamvis enim ubique noceat malorum conversatio, sed nusquam magis quam in conviviis et compotationibus.
- Corripiet me justus in misericordia, et Vers- 6-
INCREPABIT ME I OLEUM AUTEM PECCATORIS NON IMPINGUET CAPUT MEUM.
Quinta petitio est, ut ex gratia Dei incidamus in amicos ex charitate corripientes, non in adulatores falsis laudibus blandientes et decipientes.
Et hoc unum ex magnis Dei beneficiis est, ut inveniamus fideles amicos, qui vera nobis de nobis dicant, et nos ex magno Dei beneficio libenter eos audiamus, et ex corde gratias agamus. Nam apud eos qui de mundo sunt, et qui hoc Dei donum non acceperunt, « obsequium amicos, veritas odium parit. » « Corripiet, inquit, me justus in misericordia, » id est reprehendet, ac, ut vox hebr®a sonat, feriet me peccantem vir justus, ut sanet non injustus, ut occidat; « in misericordia, » in charitate, quia miseretur languentis; non in iracundia et felle amaritudinis, quia ulcisci cupit injuriam; iste, inquam, « increpabit me, » severius castigans delicta mea. « Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum: » oleum peccatoris, id est unguentum, quo suaviter et cum voluptate perungitur caput, significat blandiloquentiam adulatoris, qui peccata extenuat, vel excusat, imo etiam sub aliquo colore ut benefacta laudat.
In hebr®o explicatur utrumque simul, et suavitas, et pernicies adulationis: dicitur enim, oleum veneni, sive amaritudinis, ut vertit S. Hieronymus; et est in verbis elegans allusio: nam venenum et caput eadem voce significantur; rosk enim et caput et venenum significat. Itaque ait:
Oleum rosh non impinguet meum rosk. Neque est admittenta eorum expositio, qui utroque loco per \cito intelligi volunt caput, et per oleum capitis, accipiunt oleum principale et pretiosum, et sensum esse volunt: « Corripiet me justus in
misericordia, » quia correptio fraterna est oleum principale, quod non destruit caput. Haec, inquam, expositio non est admittenda, quia non solum repugnat Vulgatae editioni, sed etiam versioni S. Hieronymi et Septuaginta Interpretum, et expositioni omnium veterum Patrum latinorum et graecorum; neque obstat quod pro impinguet in hebraeo est franget: nam non est certum verbum vp significare franget, cum desit littera aleph in fine, et cum Septuaginta et S. Hieronymus verterint impinguet. Adde etiam quod vox impinguet non repugnat voci hebraicae, quae frangere et destruere significare dicitur, imo cum ea optime cohaeret: nam ideo Septuaginta Interpretes non dixerunt liniat, aut perfundat, quae verba in bonum sonant, sed impinguet, quod sonat in malum: pinguedo enim deformat et destruit caput; et prudentissime consideraverunt Septuaginta Viri oleo non posse frangi aut destrui caput, quasi malleo contunderetur, sed destrui per deformationem, quam pinguedo adfert; ideo non dixerunt, non destruat, sed, non impinguet caput meum.
- Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis EORUM: ABSORPTI SUNT JUNCTI PETRAS
Judices eorum.
Hic versiculus omnium judicio obscurissimus hunc sensum ex Chrysostomo habere potest: Non solum non communicabo cum impiis, sed adhuc oratio mea ad Deum est in « beneplacitum eorum, » id est, adversus eorum vitia et scelera, in quibus ipsi sibi placent. Sed ipsi brevi peribunt, sicut judices eorum, id est, principes eorum, et duces aliorum ad malum, « absorpti sunt juncti petree, » id est, allisi ad petras perierunt. In hebraeo est, praecipitati sunt ad manus petrce, et sensus est idem; significatur enim velox interitus impiorum, qualis est eorum qui absorbentur a fluctibus marinis, dum agitati ab undis alliduntur ad scopulos. S. Augustinus existimat praedici conversionem infidelium superborum, ut sensus sit: Veniet tempus, quando oratio mea, quae est: « Dimitte nobis debita nostra, » « erit in beneplacitis eorum, » id est, placebit, et frequentabitur ab eis: nam judices eorum, philosophi gentiles, qui de virtutibus et vitiis judicabant, « juncti petrae, » id est, comparati ad Christum, « absorpti sunt, » evanuerunt, et nihil scivisse ostensi sunt; sed prior expositio est magis litteralis et communius recepta.
- Audient verba mea, quoniam potuerunt;
Redit ad id quod dixerat: « Oratio mea in beneplacitis eorum; » et addit multos impios, qui sibi ipsi peccatis complacebant, audituros verba sua, et per ea convertendos esse ad Deum: quomodo enim terrae durities aratro scinditur super
terram, sic humanum cor scinditur potentia et efficacia verbi Dei. « Audient, » inquit, illi pro quibus oratio a me fiebat, « verba mea, quoniam » ea verba « potuerunt, » sive, ut legit S. Augustinus, praevaluerunt, efficacissima fuerunt ad conterenda corda eorum; « sicut crassitudo terrae erupta est super terram, » id est, sicut durities et crassities terrae rumpi solet vi ligonis, aut aratri super terram. In hebraeo et aliquibus graecis habetur: Audient verba mea, quoniam dulcia, sive decora fuerunt; sed idem est sensus: verba enim tunc sunt potentia et efficacia, et praevalent in animis hominum, quando dulcia et decora sunt, atque adeo placent, et delectant, et persuadent.
- Dissipata sunt ossa nostra secus infer- Vers. 9.
NUM I QUIA AD TE, DOMINE, DOMINE, OCULI MEI t IN TE SPERAVI, NON AUFERAS ANIMAM MEAM.
Haec est ultima petitio, quam exaudiri initio Psalmi postulaverat, ut videlicet Deus liberet animas nostras ab omni periculo tentationum. « Dissipata sunt, inquit, ossa nostra secus infernum, » id est, propter multitudinem et gravitatem tentationum, virtus et fortitudo nostra, quae per « ossa » significatur ita dispersa, infirmata, et debilitata est, ut ad os inferni pene pervenerit, ut videlicet pene ad nihilum redacta sit; et quia in his omnibus, « ad te. Domine, » sunt « oculi mei, » ad auxilium tuum respexi, « in te speravi, » oro ut « non auferas animam meam, » id est, non sinas tolli vitam meam, non patiaris me perire. Juxta interpunctionem hebraicam conjunguntur illa:
Sicut crassitudo terree erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum, ut sensus sit: Quemadmodum terra scinditur aratro, et rumpitur, ita ut partes terrae hinc inde spargantur, ita dissipata sunt ossa nostra secus infernum in magna tribulatione; sed nos interpunctionem graecam et latinam secuti sumus, quoniam interpunctio non est ab ipso Propheta apposita, sed ab Interpretibus addita.
- Custodi me a laqueo quem statuerunt vers. io.
Declarat unde timeat mortem; ac dicit se timere a laqueis et a scandalis, id est, a tentatione diaboli, et a malis exemplis hominum. « Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi » insidiatores, sive is laqueus sit concupiscentia carnis, sive concupiscentia oculorum, sive superbia vitae;
« et a scandalis operantium iniquitatem,» id est, ab exemplis carnalium, cupidorum et superborum. Quamvis in hebraeo sit potius repetitio ejusdem rei, id est, a laqueo quem posuerunt mihi, et a muscipulis, sive laqueis operantium iniquitatem, tamen in sensu non est discrepantia; nam scandalum quoque est genus laquei et muscipulae.
Vers. ii. 11. Cadent in retiaculo ejus peccatores:
Docet in fine illos tandem casuros esse in retia diaboli, qui amant peccata; se autem et sui similes, qui oderunt peccata, liberos evasuros:quee admonitio demonstrat hominem esse liberi arbitrii, et simul valde consolatur eos qui timent Deum. « Cadent, inquit, in retiaculo ejus, » id est, in rete principis venatorum qui est diabolus, « peccatores, » id est, qui delectantur peccatis, qui sunt et esse volunt peccatores. « Singulariter sum ego, donec transeam, » id est, ego autem solitarius ero, donec transeam omnes laqueos et retia; de mundo non ero, quamvis in mundo ut peregrinus esse cogar, donec transeam ad patriam, ubi nulla erunt pericula. Per pronomen ejus aliqui intelligunt Deum, ut sensus sit, peccatores capiendos retibus Dei ad supplicium. Ita Chrysostomus et Theodoretus; sed quia illud.
ejus, est relativum ad aliquid antea nominalum, et Dei nulla mentio facta est, ideo probabilius est referri ad diabolum principem peccatorum, ut S. Hilarius exponit. Illud autem, singulariter sum ego, S. Augustinus exponit de Christo, qui in passione fuit relictus solus, cum omnes discipuli fugerint, et in rete diaboli per negationem, vel proditionem, vel nimium metum, vel scandalum acceptum aliquo modo inciderint. Ipse enim Dominus ait: « Omnes vos scandalum patiemini in me in nocte ista, » Matth. xxvi; et futurum est, « ut dispergamini in propria, et me solum relinquatis, » Joan. xvi. Sed haec expositio vera et pia non videtur litteralis; et ideo Chrysostomum potius in expositione litterali secuti sumus; qui S. Joannes Chrysostomus rectissime monet, non salis esse, si aliquo tempore singulares simus et solitarii, ac penitus segregati a moribus peccatorum; sed necesse esse ut tales simus, donec transeamus, perseverantes usque ad vitae finem.
v. v. — i. Intellectus Davicl, cum esset in spelunca, oratio.
Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum.
Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:
k. In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas.
In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
- Considerabam ad dexteram, et videbam; et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
G. Clamavi ad te. Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
- Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
- Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo: me exsnectant justi, donec retribuas mihi.
V. s. h. — Eruditio David, cum esset in spelunca, oratio.
Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum.
Effundam in conspectu ejus eloquium meum: tribulationem meam coram illo annuntiabo:
Cum anxius fuerit in me spiritus meus: tu enim nosti semitam meam. In via hac, qua ambulabo, absconderunt laqueum mihi.
Respice ad dexteram, et vide quia non sit qui cognoscat me.
Periit fuga a me, et Don est qui quaerat animam meam.
Clamavi ad te. Domine, dixi: Tu es spes mea: pars mea in terra viventium.
Ausculta deprecationem meam, quoniam infirmatus sum nimis.
Libera me a persecutoribus meis, quoniam confortati sunt super me.
Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo:
ln me coronabuntur justi, cum retribueris mihi.
Argumentum. — Preces ardentissim® destituti prorsus ac desperantis ab omni humana ope, et solo Deo nitentis. Titulus habet, in specu hunc Paiimum a Davide factum. At in quonam? Num in Adullamico, an Engeddiuo? Ni! refert ad intelligendum Psalmum. Strophae duae: vers. 2-5, deprecatio; C-8, spes.
Chapter 115 of 123