Epistola CDLVIII. D. Franciscus Campionus ad Episcopum Meldensem. Romae, 17 Martii 1699
Quos Cyrillo, aliisque christianis heroibus ab errorum strage revertentibus, ohm plausus occinuit Ecclesiæ, necesse esset in unam hanc meam epistolam congerere, ut vobiscum, Præsul amplissime, gratularer pro exantlatis ad biennium hic in Urbe laboribus, quo exscinderentur aliéna prorsùs à verà charitate dogmata in Mysticam invecta. Rescripta prodierunt ab apostolicâ Sede, contra quam prævalere nunquàm poterunt portæ inferi. Impium est, iniquum est quod illa rejicit : pium est, sanctum est quod illa suscipit. Omnem porrô pietatem omnemque sanctitatem debebit Ecclesia per omne sæculum vestræ illustrissimæ Dominationi. Vestrum est, quod deinceps Mystica erit non ampliùs Paralogia, sed theologia : vestrum est, quod tuti in posterum Agent pedem ascetæ : vestrum est, si non ultra se separabunt à Deo. qui, quia credebant magis uniri Deo, arcebant se à consecutione Dei, sive æternâ per indifferentiam ad beatitudinem, sive temporali per indifferentiam ad virtutes, quæ sunt unica via ad beatitudinem.
Quod theologi et philosophi morales imperfectam constanter asserant amicitiam ulilem, credebatur, ut perfecta esset amicitia hominis ad Deum, excludendam fore omnem utilitatem, etiam quæ est honestas ipsa : vobis doctrinà præeuntibus, Ecclesia Romana, Mater et Magistra omnium Ecclesiarum, suà auctoritate declaravit non esse perfectiorem amicitiam, quàm si Deus ametur uti perpétua possidendus.
Sanè amoris est, quô vehementior est, vehementiùs desiderare praesentiam amati, eoque frui, et in eo quiescere. Dicatur imperfecta charitas, ubi homo ex desiderio remunerationis æternse, quod est actus secundarius charitatis, movetur ad amandum pro-pter se Deum, qui est actus primarius ; ubi tamen intentio actûs primarii intendit secundarium, perfectio secundarii tune ostendit perfectionem primarii. In omni statu vel naturæ, vel gratiae, quô plus potest forma in actum primarium, plus etiam posse débet in secundarium. Cùm haec indita sint naturis rerum, ignorabantur tamen vel sub ipso lumine gratiae. Porrô vestrum est, quôd haec veluti lucerna fulgoris illuminet totum corpus Ecclesiae : vestrum, quia vos istic in Galliis, hic in Urbe curastis accendi lucernam et poni super candelabrum, ut luceret omnibus qui in domo sunt. Fuistis enim et hic in Urbe per vestri omninô similem illustrissimum nepotem, cujus attentioni, zelo, vigilantiae et doctrinae post vos acceptant Ecclesia referet omnem lueem, quam ab apos-tolico candelabro in totam Ecclesiam suà constitutione sanctis-simà diffudit Pétri successor Innocentius XII, féliciter regnans.
Vobis igitur de tantis in Ecclesiam meritis gratulor ; et spero, quam verae charitatis nolionem apostolicà curastis auctoritate firmari, confirmandam quamprimùm vestri de Statibus orationis libri, à me in italicum translati elucubratione, quam pro suà prudentià ante totius causae terminationem censebat reverendissimus Pater sacri apostolici Palatii magister, non conferre ut evulgaretur. Si tanta porrô vobis est seges exultationis et laetitiae ob rem christianam viriliter assertam, colligere posant ego spicam gaudii, quod summum mihi erit si semper agnoscar, humillimus, obsequentissimus et adductissimus famuhts, Franciscus M. CAMPIONUS , Congreg. Mont. Dei, apostolicus in Urbe cleri examinator.
Chapter 131 of 202