Skip to the text

Epistola CDLXVIII. Innocentius XII ad Ludovicum XIV

Charissime in Christo Fili noster, salutem et apostolicam bene-dictionem. Novum ac praeclarum spécimen illius pietatis, quam semper Majestas tua profert, potissimùm vero ubi de catholieae veritatis integritate agitur, percepimus ex egregiis tuis ad nos litteris, sextâ decimà labentis martii datis, quibus profiteris te sumrno studio praestolari hujus sanctae Sedis judicium super doctrina contenta in libro antistitis Cameracensis, atque à nobis enixè postulas ut moram omnem atque obicem, si quem forte ab aliquibus interponi contigisse, quominùs definita prodiret senteutia, removere auctoritate nostrâ velimus. Sanè ex ipso decreto, quod nuper evulgari, statimque ad te deferri jussimus, te jam cognovisse arbitramur, quae fuerit eâ in re obeundi muneris nostri justisque petitionibus tuis annuendi pontificia nostra sollicitudo ; cui protectô respondisse zelum eorum quibus, aut discutiendi, aut promovendi hujusmodi negotii provincia demandata erat, persuasum te esse omnino volumus. Majestati intérim tuæ uberrima bonorum copiam ab eorumdem largitore Deo precamur, et apostolicam benedictionem amantissimè impertimur.

Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die 31 martii 1699, pontificatûs nostri anno octavo.

Signatum: Ulysses-Josephus Gossandinus.

Chapter 141 of 202