Skip to the text

Psalmus LXXXIX. Moralis

PSALMUS LXXXIX. MORALIS.

De miseriis et brevitate vitæ : quæ consideratio maxime congruebat populo sub Mose laboranti in deserto ; cum in malis pars solatii sit, intueri quam tota vita humana nihil nisi calamitas sit, neque quidquam spei supersit, nisi in Deo.

VERSIO VULGATA.

  1. Oratio Moysi hominis Dei.

Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem.

  1. Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis : a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

  2. Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum. VERSIO S. HIERONYMI.

Oratio Moysi (a) viri Dei.

Domine, habitaculum tu factus es nobis, in generatione et generatione.

Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra, et orbis ; a sæculo, et usque in sæculum tu es Deus.

Convertens (b) hominem usque ad contritionem, et dicens (c) : Revertimini, filii Adam. 1. Oratio Moysi. Nihil videmus cur hunc titulum non sumamus ad litteram : certe magnus ille Athanasius nihil hæsitavit. Vis, inquit, audire Mosen ? habes Psalmum lxxxix, Epist, ad Marcuit. Hieronymus quoque ita sensit, atque ipso teste, omnium antiquissimus Origenes. Quidam tamen Patres non admittunt, quod hujus cantici Mosis nulla in Scripturis mentio. Atqui nulla etiam Scriptura docet sancti Job historiam a Mose conscriptam : neque id prohibuit, quominus a plerisque Mosi tribuatur. Quod de hoc cantico longe est æquius, favente titulo. Refugium : Hier. habitaculum. Deus enim in nobis et nos in Deo, ut passim Scriptura docet. De primis Psalmi versibus Comm. Hier. : « Narraturus tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit : ut quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed ejus qui creatus est culpa, accidisse videatur : » vide Ep. ad Cypr. t. II. Op. S. Hier.

  1. Ne avertas ..... Hier. convertens hominem ad contritionem, comminuens, et reducens ad pulverem. Et dixisti : Convertimini : Hier. et dicens : Revertimini, filii Adam, contritum et comminutum ex pulvere jussu tuo exsuscitas : sic Psalm. ciii, 29, 30.

(a) Var. : Mosis. — (b) Convertens [ Hebr. convertis.] — (c) Et dices [ Hebr. dicis.]

  1. Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quæ præteriit,

Et custodia in nocte, 5. quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

  1. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat : vespere decidat, induret, et arescat.

  2. Quia defecimus in ira tua : et in furore tuo turbati sumus.

  3. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo : sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

  4. Quoniam omnes dies nostri defecerunt : et in ira, tua defecimus.

Anni nostri sicut aranea meditabuntur : 10. dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna, quæ pertransiit, et vigilia nocturna.

Percutiente te eos, ut (a) somnium erunt : mane quasi herba pertransiens.

Mane floruit et abiit : ad vesperum conteretur, atque siccabitur.

Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione tua conturbati sumus.

Posuisti iniquitates nostras coram te ; negligentias nostras in luce vultus tui.

Omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo : consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens.

Dies annorum nostrorum in ip- 4. Quæ præteriit : mille anni non tantum sicut una dies ; sed tanquam dies quæ præteriit. Quod enim tam rapide effluit, ita considerandum, tanquam jam effluxerit. Custodia : Hier. vigilia noctis. Noctem per vigilias quatuor dividebant. Sensus ergo est : Quid est vita nostra ? fac nos vivere nongentos eoque amplius annos, ut Adam et prisci mortales ; fac ad mille annos vitam protrahi : mille anni dies unus, isque prope jam elapsus : quid autem dico, dies unus ? imo pars exigua noctis.

  1. Quæ pro nihilo habentur ... tota vita humana nihil. At Hier. percutiente te eos, somnium erunt. Hebr. Inundasti eos : somnus erunt : fluvii instar exundantes abripuisti eos, et fugerunt ab oculis velut somnium, somno citius dissipati sunt.

  2. Mane sicut herba transeat : totus versus ex Hier. Decidat : deest Hebr. Mani : ne integro quidem die floremus, in ipso initio tabescimus.

7- Quia defecimus in ira tua : jam ad causam tot malorum convertitur, nempe ad iram Dei tot sceleribus concitatam ; cumque genus humanum jam inde ab initio miseriæ addictum sit, hinc patet quam gravis ira Dei pridem nobis incumbat, inter ipsa initia admisso peccato.

  1. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo : instar judicis ad certam quamdam causam animum advertentes, ac reum statim punituri. Iniquitates autem : Hebr. occulta ; Hier. negligentias ; vertit alibi : errores, ignorantias. In interpret. hujus psalmi Ep. ad Cyp. Sensus est : ex anteacta et tam rapide elapsa vita, hoc unum reliqui, peccata multa scilicet, et justi supplicii meritum.

  2. Quoniam omnes .....Hier. omnes enim, etc, quasi sermonem loquens : hoc est, anni nostri dicto citius transierunt : imo cogitatione citius : sermo enim etiam de cogitatione sumitur. Sicut aranea .....deest Hebr. Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem araneæ transtulerunt. Quomodo enim loquentis sermo prætervolat, ita opus araneæ incassum texitur. Telas araneæ texuerunt, Isa. Lix, 5. Comm. Hier.

  3. Dies annorum nostrorum in ipsis : id est, in diebus annorum nostrorum

(a) Var. : Deest ut.

Si autem in potentatibus, octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.

Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

  1. Quis novit potestatem iræ tuæ : et præ timore tuo iram tuam 12. dinumerare ?

Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

  1. Convertere, Domine, usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.

  2. Repleti sumus mane misericordia tua, et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

  3. Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti : annis quibus vidimus mala.

  4. Respice in servos tuos, et in opera tua : et dirige filios eorum. sis septuaginta annis (a) : si autem multum octoginta anni, et quod amplius, labor et dolor : quoniam transibimus cito, et avolabimus (b) .

Quis novit fortitudinem iræ tuæ, et secundum timorem tuum indignationem tuam ?

Ut numerentur dies nostri sic ostende, et veniemus corde sapienti.

Revertere, Domine, usquequo ? et exorabilis esto super servos tuos.

Imple (c) nos matutina misericordia tua ; et laudabimus, et lætabimur in cunctis diebus nostris.

Lætifica nos pro diebus (d) quibus afflixisti nos, et annis quibus vidimus mala.

Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria tua (e) super filios eorum. sunt septuaginta anni : hæc vitæ nostræ summa. Si autem in potentatibus : Hier. si autem multum, etc, id est, quod excedit septuaginta annos, vix in vita numerandum ; tanta infirmitas est : sint ad summum octoginta fere anni ; quod amplius, non vita, sed labor dolorque est. Alii ex Hebr. Dies annorum nostrorum septuaginta anni : si autem in vigore sit aliquis, si firmiore utatur valetudine, octoginta anni, etc. Supervenit mansuetudo ... ipsa benignitas Dei vitæ spatium

prorogantis nobis probro ac reprehensioni vertet, postquam tempore ad pœnitentiam dato, ad peccandum abutimur. At Hier. transibimus cito, etc, resecantur et avolamus. Hebr. Sicut aves resecta filo, sic vita nostra avolat : vel, fili instar, vita nostra succiditur, evanescit.

  1. Quis novit potestatem ... et præ timore tuo iram tuam dinumerare : quis valeat ita te timere, ac dignus es ; tantoque quanti est, æstimare iram tuam ? Hier. vero, Septuaginta et Theodor. dinumerare ad sequentem versum referunt :

  2. Dinumerare dexteram tuam sic notam fac ... Hier. ut numerentur dies nostri sic ostende, et veniemus corde sapienti : ostenso nobis a te vitæ nostræ spatio, erimus cautiores.

  3. Usquequo ? supp. non reverteris.

  4. Repleti sumus ... Hier. imple nos matutina, etc. Notat etiam Theodor. tempus esse mutatum a Septuaginta : matutina autem misericordia est prompta grataque, ut matutinæ horæ post noctem.

  5. Lætati sumus ... Hier. lætifica nos, etc : pro malis bona retribue.

  6. Respice ... Hier. appareat, etc, id est, appareat servis tuis. Dirige filios...

Hier. gloria tua, etc Ostende vim et gloriam tuam in liberandis servis tuis, eorumque familia tot malis eruenda.

(a) Var. : Anni. — (b) Transivimus cito et avolavimus. — (c) [ Hebr. satia.] — (d) [ Hebr. secundum dies in quibus.] — (e) [ Hebr. decor tuus.]

  1. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. Et sit decor (a) Domini Dei nostri super nos : et opus manuum nostrarum fac stabile super nos : et opus manuum nostrarum confirma. 17. Dirige : confirma ; Hier. fac stabile.

(a) Var. : [ Hebr. pulchritudo.]

Chapter 93 of 153