Caput 1
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Incipit liber celestis imperatoris ad reges reuelatus diuinitus beate Birgitte de regno Swecie. Summus imperator Christus per sponsam loquitur ad reges ostendens se esse verum omnium creatorem et regem in trinitate et vnitate regnantem. Et dicit qualiter mundum ordinauit regendum duplici potestate, videlicet ecclesiastica et laycali que in apostolis Petro et Paulo principaliter designantur.
Vidi palacium grande incomprehensibile magnitudine simile celo sereno, in quo erant innumerabiles persone sedentes in sedibus indute vestibus albis et fulgidis quasi radii solis. In palacio vero vidi thronum mirabilem, in quo sedebat quasi vnus homo fulgencior sole incomprehensibilis pulcritudinis et immense potencie dominus, cuius splendor erat incomprehensibilis in longitudine et profunditate et latitudine. Virgo autem quedam stabat iuxta sedem throni mirabili fulgore coruscans, habens in capite preciosam coronam. Et omnes illi assistentes seruiebant sedenti in throno, laudantes eum in hymnis et canticis et honorabant illam virginem reuerenter vt reginam celorum. Ille igitur qui sedebat in throno voce honestissima dixit michi: "Ego sum creator celi et terre, vnus cum patre et spiritu sancto verus deus, quia deus est pater, deus filius, deus spiritus sanctus, non tres dii sed tres persone et vnus deus.
Nunc autem querere poteris: Si tres sunt persone, quare non tres dii? Respondeo tibi, quod deus est ipsa potencia, ipsa sapiencia, ipsa bonitas. A quo est omnis potestas infra celum et supra, omnis sapiencia et omnis pietas que possit cogitari; itaque deus trinus est et vnus, trinus in personis, vnus in natura. Nam potencia et sapiencia est pater, a quo sunt omnia et qui est ante omnia potens, non aliunde sed a se ipso et eternaliter. Potencia et sapiencia eciam filius equalis patri, non a se ipso potens sed a patre potenter et ineffabiliter genitus, principium de principio et a patre numquam separatum. Potencia et sapiencia eciam spiritus sanctus a patre et filio procedens, eternus cum patre et filio et equalis in maiestate et potestate.
Vnus ergo deus et tres persone, quia vna natura trium, vna operacio et voluntas, vna gloria et potestas. Qui ita est vnum in essencia, quod eciam sunt distincti proprietate personarum. Nam totus pater est in filio et spiritu et filius in patre et spiritu et spiritus in vtroque in vna deitatis natura, non sicut prius et posterius sed ineffabiliter vbi nichil est prius aut posterius, nichil alio maius aut minus vel alterius sed totum ineffabile et equale. Propterea bene scriptum est, quod deus est mirabilis et multum laudabilis. Deitas quippe misit verbum suum marie virgini per angelum suum gabrielem. Nichilominus tamen idem deus mittens et missus a se ipso erat cum angelo, erat in gabriele et ante gabrielem in virgine.
Dicto autem verbo ab angelo verbum factum est caro in virgine. Hoc verbum ego sum qui loquor tecum. Pater enim misit me per se ipsum cum spiritu sancto in ventrem virginis. Non sic quod angeli caruerunt visione et presencia deitatis mee, sed ego filius qui fui cum patre et spiritu sancto in ventre virgineo idem eram in celo cum patre et cum spiritu in visione angelorum, omnia gubernans omniaque sustentans, licet humanitas mea a me solo assumpta requieuit in ventre marie. Ego igitur in deitate et humanitate vnus deus ad ostensionem caritatis mee et in robur christiane fidei sancte non dedignor loqui tecum. Et licet humanitas mea videatur esse iuxta te et loqui tecum, verius tamen est quod anima tua et intelligencia tua mecum est et in me. Nichil enim michi est impossibile et nichil difficile in celo et in terra.
Ego quippe sum sicut rex potens, qui cum exercitu suo veniens ad ciuitatem omnia loca implet, omnia occupat. Sic gracia mea omnia membra tua replet, omnia fortificat. Ego denique sum in te et extra te. Ego quamuis loquor tecum, idem tamen sum in gloria. Quid michi difficile est, qui potencia mea omnia sustento, sapiencia mea omnia dispono, virtuositate mea omnia supero? Ego igitur cum patre et spiritu sancto sine principio et sine fine vnus deus, qui pro salute hominum in humanitate assumpta, deitate illesa permanente, vere passus fui, resurrexi et ascendi, nunc veraciter loquor tecum. Ego sum verus et summus imperator et dominus. Nullus enim dominus est me excellencior nec ante me fuit nec post me erit, sed omne dominium est a me et per me.
Ideo ego sum verus dominus nec aliquis vere dominus dicendus est nisi ego solus, quia a me est omnis potestas et dominacio et potencie mee nullus resistere poterit. Ego eciam sum rex corone. Numquid, sponsa mea, scis tu quare dixerim rex corone? Certe deitas mea sine principio erat et sine fine erit et est. Hec igitur deitas merito corone assimilatur, quia corona sine principio et sine fine est. Sicut autem in regno corona seruatur regi futuro, nunc deitas mea seruabatur humanitati mee, qua ipsa coronaretur. Ego autem habui duos optimos famulos. Vnus eorum erat clericus et alter laycus. Primus erat Petrus apostolus meus clerici officium habens, secundus fuit apostolus Paulus quasi laycus. Petrus fuit alligatus coniugio, qui videns coniugium cum officio clerici non posse conuenire et rectitudinem mentis sue in incontinencia periclitari perpendens separauit se quantum ad commixtionem carnalem a coniugio quamuis licito et perfecta mente adhesit michi.
Paulus autem castitatem seruauit et se immaculatum a thoro custodiuit. Ecce qualem caritatem cum istis duobus feci. Nam Petro dedi claues regni celorum, vt quecumque ligaret et solueret in terra, ligata et soluta essent in celis, Paulo vero dedi, vt similis Petro fieret in gloria et honore. Et ideo scias, quod sicut in terra pares fuerunt et coniuncti, sic nunc in celo in gloria perpetua coniuncti sunt et glorificati. Sed licet istos duos expresse nominaui, tamen in eis et cum eis alios pontifices et reges et amicos meos intelligo. Quia sicut olim in lege ad solum israhel quasi ad vnum hominem loquebar, cum tamen totum israheliticum populum notabam, sic nunc in istis duobus plures intelligo, quos gloria mea et caritate mea repleui.
Procedente autem aliquo tempore ceperunt mala multiplicari et caro infirmari et procliuior solito ad malum esse. Propterea vtrique statui, clericorum scilicet et laycorum, quos in Petro et Paulo intelligo, misericorditer consulens permisi clericos bona ecclesie ad vtilitatem corporis moderate habere, vt eo feruenciores et frequenciores essent in seruicio meo. Placuit eciam michi, quod layci honeste viuerent in coniugio suo iuxta ritum ecclesie.
Chapter 2 of 62