Caput 2
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Summus imperator christus disponit hic primo de regibus quales consiliarios debeant habere et dat eis decem consilia vtilissima et moralia.
Ego sum verus rex et nullus est dignus vocari rex nisi ego, quia a me est omnis honor et potestas. Ego sum qui iudicaui primum angelum, qui cecidit propter superbiam, cupiditatem et inuidiam. Ego sum qui iudicaui Adam et Cayn et totum mundum, immittendo propter hominum peccata diluuium. Ego idem sum qui populum israheliticum permisi in captiuitatem venire et eum in signis mirabilibus de captiuitate mirabiliter eduxi. In me est omnis iusticia et erat sine principio et sine fine erit. Nec aliquando iusticia minuitur apud me sed semper vera in me permanet et immutabilis. Et quia rex iste swecie querit a te humiliter, quomodo in regimine viuat iuste et prudenter, ideo ego indicabo ei. Decem igitur sunt ei facienda. Primum est quod remoueat a se illos consiliarios, quorum corda sunt ambiciosa et cupida, quorum lingua duplex et dolosa, quorum oculi sunt ad spiritualia lippientes.
Eligat vero illos, qui non vendunt iusticiam pro pecunia, qui erubescunt mendacium et assentaciones, qui diligunt deum plus quam carnalia et qui proximorum miseriis compaciuntur. Secundum est quod volo quod ipse rex adiuuet suo subsidio ad edificacionem monasterii tui, cuius regulam ego ipse dictaui. Tercium est quod ipse mittat vasallos suos et gentes ad illa loca infidelium, vbi fides catholica et caritas augeri potest. Nam ideo vasalli sui interfecti fuerunt in ciuitate hamnis, quia ipse ambiuit partem regni alieni christianorum. Quartum est quod ipse rex legat quotidie horas beate virginis matris mee. Et cum iudicia et aliqua ardua inter manus habuerit, dimittere potest horas diei. Audiat eciam duas missas priuatas vel vnam cantatam omni die.
Recordetur quoque omni die quinque vicibus de quinque vulneribus meis, que pro eo sustinui in cruce. Quintum est quod ieiunet vigilias sanctorum et matris mee, que ab ecclesia sancta constituta sunt. Sextam vero feriam ieiunet in piscibus et sabbatum, si voluerit, in lacticiniis. Quadragesimam vero obseruet iuxta morem patrie. Sed hoc attendat in ieiunio suo, quod sit moderatus et temperatus, ne propter inconueniencia ieiunia aut propter indiscretas vigilias et prolixas oraciones priuatas tepidus sit in consiliis aut remissus in iudiciis faciendis, sed quando labor maior ei accreuerit, tunc obediat consilio et potestati et dispensacioni prelatorum ecclesie mee. Sextum consilium est quod quemlibet decimum denarium, qui fisco regio debetur, tribuat in elemosinam pauperibus. Si vero aliqua alia pie supererogare ob amorem meum voluerit certa de causa, maior tunc erit ei merces.
Septimum est quod omni feria sexta colligat tredecim pauperes et lauet pedes eorum et tribuat eis victum et pecuniam manu sua, nisi forte fuerit in via propter quam talia sunt omittenda. Ipsa quoque sexta feria exoccupet se totum, quando habet residenciam quietam, et audiat illa die querimonias subditorum communitatis regni. Et tunc eciam inquirat de fidelitate et regimine prepositorum et iudicum regni et vasallorum et de exactoribus seu collectoribus tributorum et reddituum regalium. Octauum est quod ipse rex sit discretus in donis suis, vt sic vni tribuat quod aliis non sit auarus. Et si alicui pro vite merito et ampliori labore plus quam aliis donare voluerit, hoc eciam faciat cum maturitate et cautela, ne notetur in rege inequalitas vel occasio murmuracionis.
Quia nichil sic reprehensibile in potentibus dominis est sicut prodigalitas aut nimia tenacitas, et nichil ita decet et ornat regem sicut imperare cum modestia et laborantes in seruicio suo remunerare cum caritate. Poterit eciam rex dare dona sua eciam extraneis conseruantibus pacem regno suo et hiis, qui necessitatem paciuntur. Sic tamen hoc faciat, quod vasalli et familiares proprii non negligantur aut obliuiscantur. Nonum est quod legem dei non transgrediatur nec nouas inducat consuetudines contra statuta laudabilia. Nec potestatiue disponat et iudicet que occurrunt menti eius sed iuste secundum legem dei et regni agat omnia, quia non decet regem multa precipere et nichil agere iusticiamque relinquere et crudeliter imperare.
Decimum est, quod rex se talem operibus exhibeat, quatenus dignus sit nomine regio, fugiendo cupiditatem et diligendo veraciter humilitatem. Quia quanto rex maior est ceteris, tanto humilior sit coram deo, a quo omnis potestas est, qui ita in iudicio racionem strictam exiget a rege sicut a populo et plebe.
Chapter 3 of 62