Skip to the text

Caput 3

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Summus imperator christus disponit hic quod reges pre ceteris portent honestum habitum et nobiliorem in signum dignitatis et preeminencie. Et dicit quibus diebus et solemnitatibus debeant portare regalem coronam.

Filius dei loquitur: Quia homo contempsit obedire deo, ideo necesse est vt obediat homini simili sibi, et quia rex a deo constituitur ad iudicandum et regendum iuste, ideo dignum est vt honoretur et timeatur a subditis. Ergo vt rex discernatur ab aliis, necesse est vt habitum discretum et honestum et honorabilem habeat pre aliis, quia sicut honor regis est iusticia et iudicium, sic honor plebis est pulcritudo regis et honestas eius. Propterea permittitur regi habitus honorabilis et honestus. Quem cum portauerit, non superbiat ex permissione sed humiliet se considerando onus officii sui. Hiis autem diebus debet rex portare coronam in capite, scilicet in die natiuitatis mee, apparicionis, resurreccionis, ascensionis, penthecostes, assumpcionis matris mee virginis, exaltacionis crucis et omnium sanctorum et omnibus illis diebus, quibus iudicia generalia tenet et diebus illis quibus facere debet milites.

Nam sicut in diebus festiuis humanitatis mee et glorificacionis sanctorum meorum totus exultat celestis exercitus propter beneficia mea, sic de iusticia regis que notatur in corona gaudere debent iusti in terris et de retribucione regis iusti exultat tota curia celestis.

Chapter 4 of 62