Skip to the text

Caput II - De miraculo stigmatum et modus apparitionis Seraph ei apparentis.

2 ¹ Novus homo Franciscus novo et stupendo miraculo claruit, cum singulari privilegio, retroactis saeculis non concesso, insignitus apparuit, sacris videlicet stigmatibus decoratus, et configuratus in corpore mortis huius (cfr. Phip 3,10; Rom 7,24) corpori Crucifixi. ² De quo quidquid humana lingua dicatur, minus erit a laude condigna. ³ Non est quaerenda ratio, quia mirabile, nec petendum exemplum, quoniam singulare. ⁴ Totum viri Dei studium, tam publicum quem privatum, circa crucem Domini versabatur; et a primaevo temporis quo Crucifixo coeperat militare, diversa circa eum crucis mysteria praefulserunt. ⁵ Cum enim in principio suae conversionis vitae huius illecebris valefacere decrevisset, orantem eum Christus de ligno crucis alloquitur, et ab ipsius ore imaginis vox ista dilabitur: ⁶ "Francisce", inquit, "vade, repara domum meam, quae, ut cernis, tota destruitur". ⁷ Ex tunc profundo charactere impressa fuit cordi eius memoria dominicae passionis, et alta in sese conversione reducta, liquefieri coepit anima eius, ut dilectus locutus est (cfr. Cant 5,6). ⁸ Nonne etiam in ipsa se cruce recludens, habitum poenitentiae sumpsit, crucis imaginem praeferentem? ⁹ Qui habitus licet pro eo quod magis esset aemulus paupertatis, magis suo proposito conveniret, plus tamen in eo sanctus crucis mysterium comprobavit, ¹⁰ quatenus ut mens eius intro Dominum crucifixum induerat, sic totum corpus eius crucem Christi (cfr. Gal 6,14) foris indueret, ¹¹ et in quo signo Deus potestates aëreas debellarat, in eodem suus exercitus Deo militaret.

3 ¹ Nonne frater Silvester de primis fratribus unus, vir consummatae per omnia disciplinae, vidit ex ipsius ore crucem auream prodeuntem, quae brachiorum extensione universum orbem mirabiliter consignabat? ² Scriptum est (cfr. Mat 4,4) et fideli relatione probatum, qualiter frater ille Monaldus, vita, moribus et exercitiis clarus, cum beatus Antonius de crucis titulo praedicaret, vidit beatum Franciscum corporeo intuitu crucifixum. ³ Nonne: mos erat et primis fillis pia sanctione statutum, ut ubicumque crucis similitudinem cernerent, honorem ei debitae reverentiae consecrarent? ⁴ Familiare sibi signum Thau, prae caeteris signis, quo solo et missivas chartulas consignabat et cellarum parietes ubilibet depingebat. ⁵ Nam et vir ille Dei (cfr. 3Re 13,1) Pacificus, inspector caelestium visionum, magnum signum Thau carneis oculis super frontem beati patris inspexit, quod varie depictum fulgore aureo renitebat. ⁶ Quantum igitur et humana suadibili ratione et catholica acceptione dignum, ut qui sic mirando crucis erat amore praeventus, mirando etiam fieret crucis honore mirificus! ⁷ Propterea nihil de eo verius quam quod de crucis stigmatibus praedicatur.

4 ¹ Modus autem apparitionis hic fuit. ² Duobus annis antequam spiritum redderet caelo, in eremitorio quod Alverna dicitur et est in provincia Tusciae, ubi devotae contemplationis secessibus iam iam totus caelesti gloriae (cfr. 2Tim 2,10) intendebat, vidit in visione (cfr. Ez 8,2.3) Seraph in cruce positum, sex alas habentem, supra se extensum, manibus et pedibus cruci affixum. ³ Duae alae supra caput elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae vero totum velabant corpus (cfr. Is 6,2). ⁴ Haec videns vehementer obstupuit, sed quid sibi vellet haec visio dum advertere nescit, mixtum moerore gaudium cor eius incurrit. ⁵ Laetabatur in gratioso aspectu, quo a Seraph conspici se videbat, sed crucis affixio terrebat eumdem. ⁶ Sollicita mente revolvit, quid posset hoc oraculum designare, et ad concipiendum aliquem intellectum spiritus eius anxius reddebatur. ⁷ Verum dum extra se circuiens, ab inventione defluit intellectus, protinus in seipso sibi ipsi manifestatur sensus. ⁸ Statim enim coeperunt in manibus eius et pedibus apparere signa clavorum, quemadmodum paulo ante virum supra se viderat in aere crucifixum. ⁹ Manus et pedes eius in ipso medio clavis confixae videbantur, clavorum capitibus in interiore parte manuum (cfr. Ioa 20,25) et superiore pedum apparentibus, et eorum acuminibus exsistentibus ex adverso. ¹⁰ Erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsorum vero acumina oblonga et repercussa, quae de ipsa carne surgentia carnem reliquam excedebant. ¹¹ Dextrum quoque latus, quasi lancea transfixum, rubra cicatrice obductum erat, quod saepe cum sanguinem emittebat, tunica et femoralia respergebantur sanguine sacro. ¹² Nam et angelicae puritatis homo Dei (cfr. 2Tim 3,17), Rufinus, eum semel filiali affectu scalperet sanctum patrem, manu illapsa plagam illam sensibiliter contrectavit. ¹³ Ad cuius tactum sanctus Dei non modicum doluit, et manum a se repellens, ut ei Dominus parceret (cfr. Gen 19,16) acclamavit.

5 ¹ Tandem eum interiectu duorum annorum felici fine vallem miseriae beata patria commutaret, perlato ad aures hominum rei huius eximiae tam stupendo praeconio, factus est concursus populorum multorum laudantium et glorificantium nomen Domini (cfr. Luc 2,13.20; Ps 85,9). ² Catervatim tota civitas Assisii ruit, et omnis accelerat regio (cfr. Mat 8,34; 3,5), novum illud sitientes videre spectaculum, quod noviter Deus posuerat in hoc mundo (cfr. 2Cor 1,12). ³ Miraculi novitas planctum vertebat in iubilum, et corporeum visum in stuporem et ecstasim rapiebat. ⁴ Cernebant beatum corpus Christi stigmatibus decoratum, in manibus videlicet et pedibus non clavorum puncturas, sed ipsos clavos ex eius carne virtute divina mirifice fabrefactos, immo carni eidem innatos, qui dum a parte qualibet premerentur, protinus quasi nervi continui ad partem oppositam resultabant. ⁵ Latus quoque videbant sanguine rubricatum. ⁶ Vidimus ista qui ista dicimus, manibus contrectavimus (cfr. 1Ioa 1,1) quod manibus exaramus, lacrimosis oculis delinivimus quod labiis confitemur, tactisque sacrosanctis, quod semel iuravimus (cfr. Ps 88,36), omni tempore protestamur. ⁷ Plures nobiscum fratres, dum viveret sanctus, id aspexerunt, in morte vero ultra quam quinquaginta cum innumeris saecularibus venerati sunt. ⁸ Nulli sit ambiguitati locus, nulli sempiternae huius largitio bonitatis dubia videatur! ⁹ Atque utinam illo amore seraphico multa membra capiti cohaererent Christo (cfr. 1Cor 12,12; Eph 1,22), quo et in bello simili armatura invenirentur condigna, et in regno ad similem ordinem subvehenda! ¹⁰ Quis hoc sanae mentis (cfr. Mar 5,15) nisi ad Christi gloriam diceret pertinere? ¹¹ Sed iam poena inflicta incredulis satisfaciat indevotis et ipsos devotos efficiat certiores.

6 ¹ Apud Potentiam, regni Apuliae civitatem, erat clericus quidam, Rogerius nomine, vir honorabilis et maioris ecclesiae canonicus. ² Hic cum longa foret infirmitate quassatus, die quadam ecclesiam pro sanitate oraturus intravit, in qua erat imago beati Francisci depicta, gloriosa stigmata repraesentans. ³ Et accedens, coram imagine supplex ad orandum tota devotione prosternitur. ⁴ Verum oculos figens in stigmatibus sancti, cogitationes per inania trahit, et reptim subintrantem dubitationis aculeum rationis studio non repellit. ⁵ Nam illudente sibi hoste antiquo, dilacerato corde, coepit dicere apud se: "Esset hoc verum, ut tali claruisset iste sanctus miraculo, an suorum pia fuit illusio? ⁶ Simulata", inquit, "fuit inventio, et fortassis a fratribus inventa deceptio. ⁷ Sensum hoc humanum excederet, et ab omni rationis iudicio procul esset". ⁸ O dementiam hominis! Tanto propterea, insipiens, divinum illud venerari debebas humilius, quanto et a te minus poterat comprehendi. ⁹ Scire tuum erat, si ratione vigebas, quoniam facillimum Deo est novis semper mundum innovare miraculis, semper ad suam gloriam operari in nobis (cfr. 2Cor 4,12), quae non est in aliis operatus. ¹⁰ Quid plura? Cogitanti frivola durum a Deo vulnus infligitur, ut discat ex iis quae patitur (cfr. Heb 5,8) non blasphemare. ¹¹ Subito in palma manus sinistrae percutitur, quia sinister erat, sonum audiens quasi cum spiculum prosilit de ballista. ¹² Moxque tam vulnere saucius (cfr. 2Mac 14,45) quam sonitu stupefactus, chirothecam de manu trahit, quia chirothecatus erat. ¹³ Cumque nulla fuisset prius in palma percussio, conspexit in medio manus plagam quasi sagittae ictum, ex qua tanta vis procedebat ardoris, ut totus sibi videretur in ardore deficere. ¹⁴ Mirabile dictu! Nullum in chirotheca vestigium apparebat, ut latenti plagae cordis latentis poena vulneris responderet.

7 ¹ Clamat exinde per duos dies et rugit dolore saevissimo stimulatus, et increduli cordis velamen explicat universis. ² Credere se veraciter in sancto Francisco stigmata sacra fuisse fatetur, et iurat contestans omnis dubitationis abscessisse phantasmata. ³ Orat suppliciter sanctum Dei (cfr. Mar 1,24) per sacra sibi stigmata subveniri, et multas preces multo impinguat sacrificio lacrimarum. ⁴ Mirum certe! incredulitate proiecta, sanationem mentis sanatio sequitur corporalis. ⁵ Omnis quiescit dolor, frigescit ardor, nullum remanet vestigium percussurae. ⁶ Fit homo humilis Deo, devotus sancto, et fratrum Ordini perpetua familiaritate subiectus. ⁷ Huius rei tam solemne miraculum iuramentis firmatum fuit et episcopi loci maxime roboratum. ⁸ Per omnia mirabilis Dei benedicta potentia, quae in Potentia civitate magnifica demonstravit!

8 ¹ Moris est Romanarum nobilium matronarum, sive sint viduae sive nuptae, maxime quibus generositatis privilegium divitiae servant et Christus suum infundit amorem, in propriis domibus seorsum habere camerulas aut diversorium aliquod orationibus aptum, in quo aliquam depictam habent iconam, et illius sancti imaginem quem specialiter venerantur. ² Quaedam igitur domina, morum claritate ac parentum gloria nobilis, sanctum Franciscum in suum elegerat advocatum. ³ Cuius imaginem depictam habebat in secreto cubiculo, ubi Patrem in abscondito exorabat (cfr. Iudt 8,5; Mat 6,6). ⁴ Die quadam cum orationi devota incumberet, atque intentissimis oculis signa sacra perquireret, nec aliquatenus reperiret, cum dolore coepit vehementer mirari. ⁵ Sed non mirum si in pictura non erat quod pictor omiserat. ⁶ Per plures dies portat illud in corde suo (cfr. Luc 2,51) et nulli dicit mulier, frequenter imaginem cernens et semper dolens; ⁷ et ecce, subito die quadam signa illa mirifica in manibus apparuerunt velut in allis imaginibus poni solent, virtute divina supplente, quod humana fuerat arte neglectum.

9 ¹ Tremefacta mulier et nimium admirata, confestim ad se filiam vocat, quae matrem sancto proposito sequebatur, et ei quod factum fuerat indicans, diligenter perquirit (cfr. Luc 15,8), si absque stigmatibus usque nunc imaginem viderit. ² Affirmat puella et iurat sic olim sine stigmatibus fuisse, et nunc vere cum stigmatibus apparere. ³ Verum quia mens humana semetipsam frequenter impellit ut cadat, et revocat in dubium veritatem, subintrat iterum cor mulieris dubitatio noxia, ne forte sic fuisset imago a principio (cfr. Ioel 2,2) consignata. ⁴ At Dei virtus (cfr. Act 8,10), ne primum contemnatur miraculum, addit secundum. ⁵ Continuo namque disparentibus illis signis, nudata privilegiis imago remansit, ut per sequens signum probatio fieret praecedentis. ⁶ Vidi maritatam hanc virtutibus plenam, vidi, fateor, sub saeculari veste animum Christo Domino consecratum.

10 ¹ In tantum ab ipso nativitatis exordio sensualibus rudimentis et grossis phantasmatibus humana ratio irretitur, ut imaginatione fluctivaga, quidquid credendum est, cogatur quandoque in dubium revocare. ² Propter quod non modo sanctorum gesta mirifica difficile credimus, sed plerumque in rebus salutis multos patitur obices ipsa fides. ³ Frater enim quidam Ordine Minor, officio praedicator, vita solemnis, cui firmiter erat de sanctis stigmatibus persuasum, dum vel consueta sequitur vel extra miratur, incipit de sancti miraculo dubitationis scrupulo titillari. ⁴ Videres pugnam in suo animo constitutam, defendente ratione veritatis partem, ingerente semper contrarium phantasia. ⁵ Ponit ratio multis adminiculis coadiuta, sic esse ut dicitur, et cum caetera deficerent inductiva, creditae a sancta Ecclesia innititur veritati. ⁶ Coniurant ex opposito umbrae sensuales adversus miraculum, quod et toti videatur naturae contrarium, et omnibus saeculis inauditum (cfr. Ioa 9,32). ⁷ Quodam sero fatigatus hac lucta, cubiculum intrat, debilem secum perferens rationem, rigidam magis proterviam phantasiae. ⁸ Apparuit dormienti sanctus Franciscus pedibus lutulentis, humiliter durus et patienter iratus. ⁹ Et "quae sunt" ait, "ista in te conflictationum certamina? Quae dubitationum sordes? Vide manus meas (cfr. Ioa 20,27) et pedes meos!". ¹⁰ Cumque ille manus videret confixas, lutulentorum pedum stigmata non videbat. ¹¹ "Remove", inquit, "lutum a pedibus meis et cognosce loca clavorum (cfr. Ioa 20,25)! ¹² Apprehendens ille sancti pedes, lutum sibi videtur abstergere, locaque clavorum manibus contrectare (cfr. 1Ioa 1,1). ¹³ Continuo, ut evigilat frater, lacrimis irrigatur, et priores affectus quodammodo lutulentos publica confessione detergit.

11 ¹ Ne non magnae alicuius fuisse virtutis sacra illa stigmata invictissimi Christi militis (cfr. 2Tim 2,3), praeter illud specialis praerogativae signaculum et supremi amoris privilegium quod totus mundus admirari non desinit, reputentur, quantum sint illa signa arma potentia Deo, per unum quod accidit in Hispania, in regno Castellae videlicet, evidentioris potest novitate miraculi comprehendi. ² Duo siquidem viri erant ab invicem diu inimicissima contentione iurgantes, quorum nulla amaritudini quies, nulla fervidarum iniuriarum esse poterat sempiterna sedatio, nec vel ad horam concepti doloris remedium quidem, nisi manu alterius alter morte crudelissima moreretur. ³ Loricatus igitur uterque cum pluribus adverso frequentes ponebat insidias, cum non posset scelus in publicum exerceri. ⁴ Accidit sero quodam, iam profundo exsistente crepusculo, virum quemdam vitae satis honestae, famaeque laudabilis, transire per viam in qua pro morte alteri inferenda alterius insidiae latitabant. ⁵ Cumque hic ad orandum, sicut solitus erat, post horam completorii ad ecclesiam fratrum festinus accederet, quoniam beato Francisco tota erat devotione substratus, insurrexerunt filii tenebrarum in filium lucis (cfr. 1The 5,5), quem fore credebant aemulum illum suum dudum ad internecionem quaesitum. ⁶ Quem ex omni parte letaliter gladiantes, seminecem reliquerunt. ⁷ Sed ultimo crudelissimus hostis in illius gutture gladium profunde infixit, nec valens illum retrahere, in vulnere dereliquit.

12 ¹ Accurritur undique, et usque ad caelum clamoribus datis, innocentis mortem tota deplorat vicinia. ² Et quia vitalis spiritus (cfr. Sap 15,11) adhuc erat in homine, consilium invaluit medicorum, ne cultellus de gutture traheretur. ³ Forte confessionis gratia id agebant, ut posset saltem vel signo aliquo confiteri. ⁴ Nocte igitur tota usque ad matutinalem horam ad sanguinem extergendum et vulnera colligenda medici laborantes, propter ictus multiplices et profundos, a cura, cum nihil proficerent, destiterunt. ⁵ Stabant fratres Minores cum medicis circa lectum, nimio dolore completi, amici exitum praestolantes. ⁶ Et ecce, campana fratrum pulsavit ad matutinum. ⁷ Audiens uxor illius campanam, gemebunda currit ad lectum: "Mi domine", inquit, "surge velociter (cfr. Act 12,7), vade ad matutinum, quoniam tua campana te vocat!". ⁸ Statim qui mori credebatur, ingeminato pectoris murmure, stridula utcumque verba balbutiens nitebatur emittere. ⁹ Et manum elevans contra infixum gutturi gladium, innuere alicui ut illum extraheret, videbatur. ¹⁰ Mirabile certe! Gladius a loco subito avolans, videntibus omnibus, usque ad ostium domus, quasi manu iactatus viri robustissimi, prosilivit. ¹¹ Erexit se homo et perfecta sanitate incolumis, quasi a somno surgeret, mirabilia Domini enarravit (cfr. Ps 25,7).

13 ¹ Tantus namque stupor corda omnium apprehendit (cfr. Luc 5,9; Act 1,24),ut quasi sine mente omnes effecti, quae fiebant phantastico visu crederent se videre. ² Ad haec ille qui factus fuerat sanus: "Nolite timere (cfr. Luc 2,10)", inquit, "nolite credere inane fore quod cernitis! quoniam sanctus Franciscus, cui semper devotus fui, modo a loco recessit et me integre ab omni plaga curavit. ³ Stigmata illa sua sacratissima meis plagis singulis superposuit, illorum suavitate cuncta vulnera delinivit; illorum contactu, ut cernitis, confracta omnia mirifice solidavit. ⁴ Dum enim murmurantis pectoris audiebatis impulsus, tunc caeteris plagis cum omni suavitate sanatis, videbatur pater sanctissimus, dimisso in gutture gladio, velle discedere. ⁵ Cui manu debili innuebam, quia non valebam loqui, ut gladium extraheret, mortis imminentis singulare periculum. ⁶ Quem statim apprehendens, ut omnes vidistis, valida manu proiecit. ⁷ Sicque ut prius stigmatibus sacris vulneratum guttur demulcens et liniens, ita perfecte sanavit, ut eadem appareat caro et quae fuit incisa et quae semper mansit intacta". ⁸ Quis igitur ad ista non stupeat, quis quod de stigmatibus praedicatur aliud quem totum fuisse divinum confingat?

Chapter 2 of 19