Skip to the text

Caput XII - De liberatis a periculo partus et de non servantibus eius festum.

95 ¹ Comitissa quaedam in Sclavonia, sicut nobilitate illustris, sic et aemula probitatis, erga sanctum Franciscum devotione flagrabat, erga fratres vero sedula pietate. ² Tempore partus duris pervasa doloribus, tanta fuit angustia circumventa, ut prolis futurus ortus praesens videretur matris occasus. ³ Non videbatur infantem eniti posse ad vitam nisi exspiraret e vita, nec tali nisu parere sed perire. ⁴ Subvenit cordi eius Francisci fama, virtus et gloria (cfr. Apoc 19,1); excitatur fides, devotio inflammatur. ⁵ Convertit se ad auxilium efficax, ad fidum amicum, ad devotorum solatium, refugium afflictorum. ⁶ "Sancte Francisce", inquit, "pietati tuae supplicant omnia viscera mea (Cfr. Phim 12), et mente voveo quod explicare non possum". ⁷ Mira celeritas pietatis! Finis dicendi finis fuit dolendi, parturiendi meta, pariendi principium. ⁸ Statim enim omni cessante pressura, partum edidit cum salute. ⁹ Non fuit immemor voti, non propositi refuga. ¹⁰ Ecclesiam quamdam pulcherrimam construi fecit, et constructam ad sancti huius honorem fratribus assignavit.

96 ¹ In partibus Romanis Beatrix quaedam nomine, vicina partui, cum per dies quatuor foetum in ventre portaret exstinctum, multis infelix actitabatur angustiis et exitialibus doloribus urgebatur. ² Mortuus foetus matrem cogebat ad mortem, et nondum partum abortivum publicum matris periculum pariebat. ³ Tentat medicorum auxilium, experimentum fallax, sed omne humanum remedium laborabat in vanum (cfr. Ps 126,1). ⁴ Sic de primis maledictionibus copiosius aliquid declinabat in miseram, ut sepulcrum facta conceptus (cfr. Ier 20,17), sepulcrum pro certo proximum exspectaret (cfr. Iob 3,21.22). ⁵ Fratribus tandem Minoribus per internuntios tota se devotione committit, et suppliciter aliquid de sancti Francisci reliquiis fide plena deposcit. ⁶ Contigit nutu divino aliquantulum inveniri de chorda qua fuerat sanctus quandoque praecinctus. ⁷ Moxque ut super dolentem posita chorda fuit, omnis facillime solutus est dolor, mortis causa mortuus foetus emissus, pristina sanitas restituta.

97 ¹ Cuiusdam de Carvio nobilis viri uxor, nomine Iuliana, pro filiorum morte annos trahebat lugubres et eventus plorabat continue infelices. ² Filios quos pepererat omnes terra receperat, et novellos surculos festina fuerat secuta securis. ³ Cum igitur quatuor mensium conceptum haberet in utero (cfr. Mat 1,23), plus moerori quam gaudio indulgebat, timens ne falsa de ortu laetitia sequenti frustraretur moestitia de occasu. ⁴ Ecce autem nocte quadam dormienti sibi mulier quaedam apparebat in somnis (cfr. Mat 1,20), formosum puerulum gestans in manibus, illumque laetissime sibi offerens, dicebat eidem: "Accipe, domina, puerum istum quem sanctus Franciscus tibi transmittit!". ⁵ At illa, quasi nolens recipere quem statim perdere oporteret, recusabat dicens: "Quare puerum istum volo, quem statim ut caeteros mori scio?". ⁶ Cui illa: "Tolle", ait, "quia quem tibi mittit sanctus Franciscus vita vivet (cfr. Ez 18,8.19)". ⁷ Talia cum inter se iam tertio replicassent, oblatum puerum domina suscepit in manibus. ⁸ Evigilat statim a somno et viro suo recitat visionem. ⁹ Exhilaratur uterque gaudio magno, et pro suscipienda prole multiplicant vota sua. ¹⁰ Impletur denique tempus pariendi, et peperit (cfr. Luc 1,57) femina masculum, qui vitalibus florens aetatibus, mortuorum funera compensavit.

98 ¹ Apud Viterbium partui propinqua mulier, morti propinquior, visceralibus tormentata doloribus et tota calamitosa infortuniis mulierum. ² Consuluntur medici, mulieres edoctae vocantur; sed nihil proficientibus, desperatio sola restabat. ³ Invocat afflicta beatum Franciscum, et inter alia festum eius celebraturam se, quamdiu vixerit, pollicetur. ⁴ Liberata confestim mulier partum cum gaudio terminat. Sed assecuta quod voluit, obliviscitur quod promisit. ⁵ Ad lavandum enim pannos die sancti Francisci vadit, hesterni voti non immemor sed contemptrix. ⁶ Statim vero dolor insolitus irruit super eam (cfr. Iob 20,22), et poena commonita domum revertitur. ⁷ Sed cessante dolore, quia de illis erat quae per horam decies immutantur, dum cernit vicinas operibus datas, aemula temeritate peiora quam prius operari praesumit. ⁸ Subito brachium dextrum ad laborem extensum revocare non potest, sed inflexibile tenet et aridum. ⁹ Studet cum reliquo illud erigere, sed simili maledictione illud arescit. ¹⁰ Cibatur iam infelix a filio, nec per se ad reliqua potest assurgere. ¹¹ Stupens vir eius, et causam percunctatus eventus, accipit fidem mentitam sancto Francisco causam esse tormenti. ¹² Sed timore correptis (cfr. Act 10,4) viro cum femina et sine dilatione reintegrantibus votum, misertus est sanctus, quia misericors semper fuit (cfr. Bar 3,2), et membra poenitenti restituit, quae abstulerat contemnenti. ¹³ Sic poena peccatum vulgante, exemplum fit mulier omnibus qui vota non servant, et timor iis qui sanctorum festa violare praesumunt.

99 ¹ In civitate Tiburtina, cuiusdam iudicis uxor, cum sex filias peperisset, nimio furore (cfr. Est 1,12) turbata, decrevit a viro ulterius abstinere, nolens culturae insistere, cuius fructus penitus displiceret. ² Horrebat mulier semper parere feminas, et virilis sexus desiderio fatigata, Dei quoque placitum arguebat. ³ Non est aegre ferendum iudicium, quod omnipotentis Dei (cfr. Apoc 16,14) legibus fertur in homines. ⁴ Itaque cum indignatione per annum se a viro proprio separavit. ⁵ Paulo post poenitentia ducta, viro suo reconciliari (cfr. Mat 27,3; 1Cor 7,11) praecipitur, suasa a confessore, ut a beato Francisco filium postularet, cui postmodum Francisci nomen imponeret, cuius eum meritis suscepisset. ⁶ Concepit non multo post mulier illa et geminos ei parere dedit, qui pro uno solo fuerat exoratus. ⁷ Horum unus Franciscus, alter vero Blasius est vocatus.

100 ¹ In civitate Cenomanensi nobilissima quaedam ignobilem habebat famulam, quam in festo sancti Francisci ad opus servile (cfr. Lev 23,7) cogebat. ² At illa mente nobilior, propter diei reverentiam facere recusabat. ³ Sed praevaluit timor humanus divino timori, et ad mandatum, licet invita, puella se subicit. ⁴ Extendit manus ad colum, et digiti fusum accipiunt (cfr. Prov 31,19). Sed statim manus rigent doloribus, et immensis ardoribus digiti cruciantur. ⁵ Publicatur culpa per poenam, dum doloris acerbitas silentium non admittit. ⁶ Currit ad filios sancti Francisci famula, revelat offensam, poenam ostendit, veniam postulat. ⁷ Processionaliter itaque fratres ad ecclesiam vadunt, et pro illius salute sancti Francisci clementiam deprecantur. ⁸ Incolumis illa statim efficitur, filiis precantibus patrem; sed adhaeret manibus vestigium combusturae.

101 ¹ In Campania maiore simile quiddam evenit. ² Mulier quaedam in vigilia beati Francisci, cum a convicinis mulieribus foret saepius increpata, quod propter festum tantum non quiesceret a labore, pervicacissime opus suum protraxit ad vesperum, laborare non cessans. ³ Sed post opus repente debilitatis manibus et nullis iam aptis officiis, stupore ac dolore corripitur. ⁴ Protinus surgit et reverendum festum quod contempserat, solemne denuntians, in manu sacerdotis solemniter vovit festum sancti reverenter se perpetuo custodire. ⁵ Quae, voto emisso, ad quamdam ecclesiam in honore sancti Francisci constructam adducitur, et in ea pristinam multis fletibus recuperat sanitatem.

102 ¹ In villa Oleti mulier quaedam, cum a vicina moneretur, ut festum excoleret sancti Francisci, nec in eo aliquid operaretur, nimium procaciter respondit, dicens: ² "Si de qualibet arte unus sanctus exsisteret, dierum numerum numerus sanctorum excederet". ³ Quo verbo stulto prolato, ultione divina protinus insanivit, et per dies multos ratione et memoria caruit, donec precibus aliquorum ad beatum Franciscum fusis, illius insania conquievit.

103 ¹ In castro Pillei, de provincia Campaniae, in festo sancti Francisci mulier quaedam laboritium suum sollicite exercebat. ² Sed a quadam nobili de hoc graviter redarguta, cum ab omnibus veneratione divina coleretur: "Parum", inquit, "restat ut compleam opus meum; videat Dominus (cfr. 2Par 24,22), si offendo!". ³ Statim in filia, quae prope sedebat, cernit grave iudicium. ⁴ Obliquabatur os puellae usque ad aures, et oculi, velut exire compulsi, miserabiliter torquebantur. ⁵ Accurrunt undique mulieres, et matris impietati pro innocenti filia maledicunt. ⁶ Illico prosternit se humi dolore completa, festivum spondens annuatim ducere diem, et in eo pascere pauperes ob reverentiam sancti huius. ⁷ Quievit sine mora vexatio filiae, postquam mater, quae peccaverat, compuncta est de offensa.

104 ¹ Matthaeus de Tolentino filiam habebat nomine Franciscam. ² Qui pro eo quod se fratres ad locum alium transferebant, non modicum conturbatus, filiam suam, Francisci nomine spoliatam, Matthaeam instituit appellari. ³ Verum spoliata nomine spoliata fuit protinus sanitate. ⁴ Nam quia res in patris contemptum et filiorum odium agebatur, infirmata est gravissime filia et ad mortis perducta periculum. ⁵ Itaque cum acerbo dolore super filiae transitum torqueretur, increpatus ab uxore de odio servorum Dei et nominis sancti contemptu, festina devotione primum recurrit ad nomen, et revestivit filiam quo primo eam titulo spoliarat. ⁶ Tandem ad locum fratrum cum paternis gemitibus delata puella pristinam recepit cum nomine sanitatem.

105 ¹ Mulier quaedam de Pisis, nesciens se esse praegnantem, cum fundaretur in ea civitate ecclesia Sancti Francisci, tota die laboribus insudavit ibidem. ² Cui sanctus Franciscus, cum duobus fratribus cereos coram eo portantibus, nocte apparuit dicens (cfr. 2Par 1,7): "Ecce, filia, concepisti et paries filium (cfr. Luc 1,31). ³ Gaudebis de ipso, si meum sibi dederis nomen". ⁴ Venit ergo tempus pariendi et peperit filium (cfr. Luc 1,57). ⁵ "Henricus", ait socrus, "pro tali consanguineo nostro vocabitur". ⁶ "Nequaquam", ait mater, "sed vocabitur (cfr. Luc 1,60) Franciscus". ⁷ Derisit socrus nobile nomen, quasi rusticum foret. ⁸ Paucis igitur elapsis diebus, cum esset puerulus baptizandus, elanguit usque ad mortem. ⁹ Contristata est domus et versum est eis gaudium in moerorem (cfr. Iac 4,9). ¹⁰ Nocte vero matre prae angustia vigilante, venit sanctus Franciscus cum duobus fratribus sicut primo, et quasi turbatus inquit ad feminam: ¹¹ "Nonne tibi dixi, quia non gaudebis de filio, nisi meum sibi nomen imponas?". ¹² At illa clamare coepit et iurare nullum sibi aliud imposituram nomen. ¹³ Tandem et sanatus et baptizatus puer, Francisci fuit nomine decoratus. ¹⁴ Cui data est gratia ne ploraret, sed innocenter puerilia iura transiret.

106 ¹ Mulier quaedam in Tuscia, de partibus Aretinis, cum per septem dies partus discrimina sustineret, et iam in nigredinem versa foret, ab omnibus desperata, votum fecit sancto Francisco et eius coepit moriens auxilium invocare. ² Voto emisso, celeriter obdormivit, apparuitque ei sanctus Franciscus et eam suo nomine Adelasiam vocans, utrum suam cognoscat faciem, sciscitatur ab ea. ³ Qua respondente: "Vero ego te, pater, agnosco", subintulit sanctus: "Scis dicere: Salve, regina misericordiae?" ⁴ Respondente: "Scio, pater", "Incipe", ait sanctus, "et antequam compleas, paries cum salute!". ⁵ Haec dicens sanctus voce magna clamavit (cfr. Mat 27,46), clamando discessit. ⁶ Ad quam vocem evigilat mulier et cum timore coepit dicere: Salve, regina. ⁷ Cumque "illos misericordes oculos" precaretur, statim, necdum completa, pulchrum infantem peperit cum gaudio et salute.

107 ¹ In Sicilia mulier quaedam, cum beati Francisci diem solemnem adesse cognosceret, a servili opere (cfr. Lev 23,7) abstinere non curans, coram se vas pistorium praeparavit. ² In quo cum farinam poneret et eam exsertis brachiis coacervaret, mox farina conspersa cruore comparuit. ³ Mulier hoc stupida cernens, convicinas clamare coepit. ⁴ Quae quanto magis illuc ad spectaculum confluunt, eo in massa ipsa venae sanguinis plus accrescunt. ⁵ Poenitet mulierem fecisse quod fecerat, et votum vovet (cfr. Ps 131,2), ut in festo eius de caetero servile opus facere non praesumat. ⁶ Promissione itaque sic firmata, cruentatio sanguinis recessit a massa.

108 ¹ Sancto adhuc in carne vivente, cum mulier quaedam in partibus Aretii gravida esset, et veniente tempore partus, incredibili occupata pressura, in pariendo diebus plurimis laboraret, accidit beatum Franciscum tunc temporis ad eremum quamdam, propter infirmitatem corporis equo deductum, transire. ² Exspectantibus omnibus ut per locum illum haberet transitum, in quo mulier torquebatur, iam ipso in eremo commorante, frater quidam cum equo, cui sanctus insederat per illam villulam repedavit. ³ Verum incolae loci, sanctum Franciscum non esse percipientes, contristati nimis (cfr. Tob 10,3) coeperunt quaerere inter se (cfr. Luc 22,23) si posset res aliqua inveniri quam manu propria servus Domini attrectasset. ⁴ Et invenientes freni habenas, quas manu tenuerat ipse, frenum ab equi ore velociter extraxerunt. ⁵ Cuius habenas mulier supra se positas sentiens, omni remoto periculo, cum gaudio peperit et salute.

Chapter 12 of 19