Skip to the text

Caput XVII - De contractis et confractis.

157 ¹ In comitatu Parmensi natus est cuidam filius, qui pedem habebat transversum, calcaneum scilicet ante et posterius digitos. ² Erat homo pauper, sed sancto Francisco devotus. ³ Conquerebatur quotidie sancto Francisco de filio ad opprobrium nato, semper suam exaggerans paupertatem. ⁴ Cumque mente tractaret tenelli pueri pedem ad decentem situm reducere violenter, concedente nutrice, tempore quo in balneo pueri membra mollescerent, hoc ipsum facere disponebat. ⁵ Verum antequam foret tanta temeritas attentata, cum puer a fascia solveretur, sancti Francisci meritis ita inventus est sanus, ac si nullam enormitatem primitus habuisset.

158 ¹ Apud Scopletum in Amiterno, vir et uxor, unicum habentes filium, quotidie illum velut hereditarium opprobrium deplorabant. ² Non enim homo, sed monstrum quoddam potius videbatur, cum, perverso naturae ordine, anteriora membra forent posterius devoluta. ³ Brachiis siquidem collo connexis, iunctisque genibus pectori, et pedibus natibus alligatis, globus apparebat, non bustus. ⁴ Nam et a parentum atque vicinorum aspectibus, ne illum cernerent, amovebant, satis dolore sed plus erubescentia sauciati. ⁵ Proinde vir, dolore affectus, exprobrabat uxori quod non sicut caeterae mulieres filios procrearet, sed monstra quaedam, quae nec erant brutissimis comparanda, torquens Dei iudicium ex peccato provenire uxoris. ⁶ Illa vero, moerore afflicta et rubore confusa, crebris gemitibus clamabat ad Christum, sancti Francisci auxilium invocando, ut infelici sibi et in tali opprobrio constitutae succurrere dignaretur. ⁷ Nocte quadam cum propter huiuscemodi tristitiam tristi somno arriperetur, apparuit ei sanctus Franciscus, piis eam affatibus mulcens: "Surge", inquit, "et porta puerum ad locum propinquum meo nomini dedicatum, et ipsum in aqua illius putei balneabis. ⁸ Mox enim ut tali aqua puerum superfundes, sanitatem integram consequetur". ⁹ Neglexit mulier sancti mandatum adimplere de puero, et secunda vice sibi apparenti et haec eadem replicanti minime acquievit. ¹⁰ Sed eius simplicitatem pie sanctus commiserans, stupendo modo addidit misereri (cfr. Os 1,6). ¹¹ Tertio namque cum Virgine gloriosa et sanctorum Apostolorum nobilissimo comitatu sibi apparuit, et accipiens eam, cum puero ante ianuam dicti loci transtulit in momento. ¹² Cumque iam aurora inciperet apparere, omnisque corporea illa visio discessisset, obstupefacta mulier et ultra quem credi valeat admirata, pulsavit ad ianuam. ¹³ Ingessit fratribus de rei novitate non modicam admirationem, exspectans tota fiducia pueri sanitatem, tertio iam oraculo repromissam. ¹⁴ Advenere postmodum nobiles mulieres de eadem provincia causa devotionis, et quae contigerant audientes, admiratae sunt valde. ¹⁵ Hauriunt extemplo aquam de puteo, et earum nobilior propriis manibus puerum balneavit. ¹⁶ Statim puer, omnibus membris ad sua loca productis, sanus apparuit, et magnitudo miraculi omnibus admirationem induxit.

159 ¹ In castro Chorae, Ostiensis dioecesis, vir quidam crus perdiderat sic ex toto, ut nullo modo progredi vel movere se posset. ² Positus itaque in angustia vehementi et auxilio desperatus humano, coepit nocte quadam, ac si praesentem cerneret beatum Franciscum, talem coram eo assumere materiam querelandi: "Adiuva me, sancte Francisce, recolens meum servitium et devotionem tibi impensam! ³ Nam in asino meo te portavi, sanctos pedes tuos et sanctas manus osculatus fui; semper tibi devotus, semper benevolus exstiti, et, ecce, morior doloris huius durissimo cruciatu". ⁴ His pulsatus querelis, statim adfuit beneficiorum memor, devotioni gratus, et vigilanti viro cum uno fratre apparuit. ⁵ Vocatus ab eo venisse se dixit, ferens remedia sanitatis. ⁶ Tetigit locum doloris cum baculo parvulo, qui figuram Thau in se habebat, et fracto mox apostemate, post consecutam sanitatem usque hodie signum Thau super locum remansit. ⁷ Hoc signo sanctus Franciscus suas consignabat litteras, quoties necessitatis vel caritatis causa scriptum aliquod dirigebat.

160 ¹ Puella quaedam allata est ad sepulcrum eius, quae per annum habens collum monstruose plicatum et caput humero adnexum, non nisi ex obliquo quemquam respicere poterat. ² Quae dum sub arca, in qua reconditum erat pretiosum sancti corpus, caput immitteret, confestim collum erexit, et ex sua subita mutatione stupefacta, coepit fugere atque flere. ³ Fovea quaedam apparebat in humero, cui applicitum fuerat caput eius, propter situm quem fecerat infirmitas diuturna.

161 ¹ In comitatu Narniensi puer quidam tam enormi contractione tibiam retortam gerebat, quod nisi duorum baculorum suffragio, nullo modo poterat ambulare. ² Ab infantia hac infirmitate detentus, mendicus effectus, patrem et matrem minime cognoscebat. ³ Qui meritis beati Francisci a dicto periculo liberatus, absque baculo, quo voluit, liber ivit.

162 ¹ Nicolaus quidam de Fulgineo, cum haberet crus sinistrum contractum, nimio dolore gravatus, ad recuperandam pristinam sanitatem tanta expendit in medicis, quod ultra velle ac posse se debitis obligavit. ² Tandem cum eorum auxilium in nullo sibi penitus profecisset, dolore tam maximo sauciatus, in tantum quod geminatis clamoribus vicinos de nocte non permitteret obdormire, vovens se Deo et beato Francisco, fecit se ad eius tumulum deportari. ³ Cumque per noctem orans coram sancti tumulo moraretur, extenso crure, magno exhilaratus gaudio, sine baculo ad propria remeavit.

163 ¹ Puer unus etiam crus habens contractum, ita quod genu eius pectori et calcaneum natibus adhaereret, ad sepulcrum beati Francisci portatus, patre ipsius carnem propriam macerante cilicio ac matre pro ipso se graviter affligente, plena et subita sanitate convaluit.

164 ¹ In Fanensi civitate quidam contractus erat, cuius tibiae ulceribus plenae natibus adhaerebant, quae tantum exhalabant foetorem, quod hospitalarii nullo modo eum volebant in hospitali recipere vel tenere. ² Qui meritis beati patris Francisci, cuius misericordiam invocavit, se paulo post gavisus est liberatum.

165 ¹ Quaedam puella Eugubina cum, contractis manibus, omnium membrorum officium per annum penitus amisisset, ad obtinendam gratiam sanitatis, nutrix eius cum imagine cerea ipsam ad beati Francisci tumulum deportavit. ² Cumque ibidem per octo dierum spatium moraretur, die una ita propriis usibus restituta sunt omnia membra eius, quod ad pristina officia idonea solita haberentur.

166 ¹ Alius quoque puer de Monte Nigro, ante fores ecclesiae ubi requiescit corpus sancti Francisci, per plures dies decubans, quia nec ire poterat nec sedere, a cingulo enim et infra omnibus erat viribus et membrorum officio destitutus, ² quadam die intrans ecclesiam, ad tactum sepulcri beatissimi patris Francisci foras sanus et incolumis est regressus. ³ Dicebat autem puerulus ipse, quod dum coram tumulo gloriosi sancti iaceret, adstitit ei juvenis quidam, habitu fratrum indutus, supra sepulcrum exsistens, qui pira in manibus portans vocavit eum, et praebens ei pirum unum, ut surgeret confortavit. ⁴ Qui pirum de manibus eius suscipiens, respondebat: "Ecce, contractus sum et nullo modo surgere possum". ⁵ Pirum vero exhibitum manducavit, et ad aliud pirum, quod ei ab eodem iuvene offerebatur, coepit extendere manum. ⁶ Qui dum iterum eum ut surgeret hortaretur, infirmitate gravatum se sentiens, non surgebat. ⁷ Sed dum ad pirum manum extenderet, dictus juvenis, exhibito illi piro, manum eius apprehendit, et foras educens eum, disparuit ab oculis eius. ⁸ Qui sanum et incolumem se videns, coepit alta voce clamare, quod factum in eo fuerat, omnibus manifestans.

167 ¹ Quidam alius civis Eugubinus, cum filium suum in cista contractum ad sancti patris tumulum detulisset, sanum et incolumem recepit eum; ² fuerat enim tanta enormitate contractus, ut tibiae natibus adhaerentes forent penitus arefactae.

168 ¹ In dioecesi Vulterrana vir unus, nomine Riccomagnus, qui vix manibus per terram trahere se valebat, a matre propria propter monstruosam turgiditatem relictus, beato Francisco humiliter se devovens, fuit continuo liberatus.

169 ¹ In eadem dioecesi mulieres duae, Viridis et Sanguinea nomine, cum sic essent contractae, ut penitus se movere non possent, nisi ab aliis portarentur, excoriatis manibus, quibus se movendo innitebantur, ex solo voto redditae sunt sanitati.

170 ¹ Vir quidam Iacobus de Podio Bonizi, cum adeo esset miserabiliter curvus atque contractus, quod ore genibus adhaereret, mater eius mulier vidua ad quoddam oratorium beati Francisci ipsum portavit, ² et oratione pro ipsius liberatione ad Dominum fusa, sanum et incolumem ilium domum reduxit.

171 ¹ In Vico Albo cuiusdam mulieris manus sicca meritis sancti patris reliquae similis est effecta.

172 ¹ In civitate Capuae mulier quaedam sepulcrum beati Francisci personaliter visitare se vovit; quae propter curam rei familiaris voti emissi oblita, dexterum latus subito perdidit. ² Caput etiam et brachium, contractis nervis, in aliquam partem evolvere non valebat. ³ Sicque tota plena doloribus, vicinos suos ululatu continuo fatigabat. ⁴ Transeuntes igitur duo fratres ante domum illius, rogati a sacerdote quodam, ad miseram intraverunt. ⁵ Quae de omisso voto confessa, benedictione ab illis recepta, eadem hora sana surrexit, et per poenam sapientior facta sine mora quod voverat adimplevit.

173 ¹ Bartholomaeus de Narnio, sub umbra cuiusdam arboris dormiens, diabolica correptione ex toto tibiam perdidit atque pedem, et homo exsistens pauperrimus, quo se verteret nesciebat. ² Sed amator pauperum, signifer Christi Franciscus, ad quemdam locum, in somnis sibi apparens (cfr. Mat 2,13), eum ire praecepit. ³ Ad quem cum ille se pertraheret, sed a directo itinere declinaret, audivit vocem dicentem sibi: "Pax tibi (cfr. Act 9,4; Dan 10,19). Ego sum ille cui te vovist". ⁴ Et perducens illum ad locum, manum unam, ut illi videbatur, super pedem et aliam super tibiam eius imposuit, et membra sic arida restauravit. ⁵ Hic tunc provectae erat aetatis (cfr. Ios 13,1), et sex annorum spatio fuerat sic contractus.

174 ¹ Multa similia virtutum signa, dum adhuc in carne viveret, operatus fuit. ² Itaque per episcopatum Reatinum quandoque transiens, ad quamdam villam pervenit, in qua mulier lacrimis plena, octennem filium brachiis gestans, coram ipso deposuit. ³ Iam etenim puer per annos quatuor sic enormiter exstiterat turgidus, ut nullo modo crura cernere posset. ⁴ Quem sanctus benigne suscipiens, super ventrem eius illas vere sanctissimas manus deduxit. ⁵ Ad cuius tactum, detumescente tumore, protinus incolumis factus, cum matre iam laeta, Deo et sancto eius copiosas gratias retulit.

175 ¹ In civitate Tuscanella miles quidam beatum Franciscum suscepit hospitio; cui filius unicus claudus et toto corpore debilis erat (cfr. Luc 7,12). ² Qui licet annos ablactationis transisset, adhuc tamen in cunabulis decubabat. ³ Hic pedibus beati viri humiliter se prostravit, filii sui ab eo flebiliter postulans sanitatem. ⁴ Qui cum tantae gratiae se indignum cognosceret et clamaret, tandem precum illius instantia victus, oratione praemissa, puerum signavit et benedixit. ⁵ Qui statim, cernentibus singulis et gaudentibus, surrexit incolumis et huc atque illuc, prout voluit, ambulavit.

176 ¹ Tempore alio cum apud Narnium devenisset, vir quidam eiusdem civitatis, Petrus nomine, paralyticus in lecto iacens (cfr. Mat 9,2), audiens sanctum Dei Narnium advenisse, rogari fecit episcopum civitatis, ut servum Dei Altissimi (cfr. Luc 8,28) ad sanandum ipsum mittere dignaretur. ² Ita erat omnium membrorum officio destitutus, ut solam linguam et oculos movere utcumque valeret. ³ Beatus Franciscus ad eum accedens a capite usque ad pedes signum crucis super eum protraxit, et mox omni morbo fugato, eum pristinae restituit sanitati.

177 ¹ Apud Eugubium, mulier quaedam manus ambas contractas habens, nihil cum eis poterat operari. ² Quae cum virum Dei (cfr. 4Re 4,9.25) Civitatem intrasse cognosceret, dolens et moerens ad eum statim cucurrit, miseranda facie manus ei contractas ostendens. ³ Super quam pietate permotus, manus eius tetigit et sanavit. ⁴ Mulier autem, statim rediens domum, caseatam unam propriis manibus laetabunda paravit eamque obtulit sancto viro. ⁵ Ipse vero parumper ex ea suscipiens, ob devotionem intimam mulieris, reliquum iussit eam cum familia manducare.

178 ¹ Ad civitatem Ortensem aliquando hospitaturus advenit, cum puer quidam, Iacobus nomine, conglomeratus diu iacens, coram eo sanitatem una cum parentibus expetebat a sancto. ² Diuturna namque infirmitate caput genibus portabat applicitum et ossa nonnulla confracta gerebat. ³ Signo itaque benedictionis a sancto Francisco suscepto, in instanti deglomerari coepit, et perfecte extensus, optime liberatus fuit.

179 ¹ Alius eiusdem accola civitatis, strumam ad magnitudinem magni panis inter scapulas gerens, signatus a sancto Francisco, sic fuit de subito plenarie liberatus, ut nec vestigium aliquod remaneret.

180 ¹ In hospitali Civitatis Castelli, notus omnibus iuvenis, per septem annos contractus, per humum quasi bestia se trahebat. ² Pro quo mater sancto Francisco frequentius supplicavit, ut reptilem filium gressui repararet. ³ Cumque votum emissum sanctus exciperet, et precantis matris gemitus exaudiret, statim monstruosis vinculis resolutis, naturali restituit filium libertati.

181 ¹ Praxedis, religiosarum famosissima in Urbe ac orbe Romano, quae a tenella infantia sua, propter aeterni Sponsi amorem, carcere arcto se per quadraginta iam fere annos abdiderat, apud sanctum Franciscum familiaritatis gratiam commeruit specialem. ² Nam quod nulli feminae alteri fecit, ad obedientiam eam suscepit, pia devotione concedens ei religionis habitum, tunicam videlicet atque chordam. ³ Cum haec die quadam pro rebus sibi opportunis solarium suae cellulae ascendisset, impulsione phantastica, crudeli casu corruit super terram; sicque pede penitus cum crure confracto, insuper a positione sua ex toto se humerus sequestravit. ⁴ Cumque per multos annos elapsos universorum virgo Christi ignoraret adspectus, et semper se ignoraturam firmum haberet propositum, quasi truncus super terram iacens et nullius solamen admittens, quo se verteret nesciebat. ⁵ Cuiusdam cardinalis iussu et religiosorum consilio ad frangendum carcerem cogebatur, ut alicuius religiosae feminae solatio frueretur, mortis periculum cavens, quod per incuriam et neglectum accidere potuisset. ⁶ Ipsa vero hoc facere penitus renuens, modis quibus poterat resistebat, ne vel ad modicum votum suum contingeret violare. ⁷ Miserationis proinde divinae pedibus obnixe provolvitur, et piis querimoniis beatissimo patri Francisco, cum sero factum esset (cfr. Mar 6,47), conqueritur: ⁸ "Sanctissime", inquit, "mi pater, qui tantorum necessitatibus ubique benigne subvenis, quos in carne positus nesciebas, cur mihi miserrimae, quae tuam dulcissimam gratiam utcumque te vivente promerui, non succurris? ⁹ Oportet enim, ut cernis beate pater, aut mutare propositum, aut mortis subire iudicium". ¹⁰ Cumque sermones huiuscemodi corde atque ore revolveret, et miserandum affectum ingeminatis singultibus aperiret, subito capta sopore, venit in excessum mentis (cfr. Act 11,5). ¹¹ Et ecce benignissimus pater, vestimentis gloriae (cfr. Is 52,1) candidatus, carcere in obscuro descendens, dulcibus affatibus alloqui eam coepit: "Surge", inquit, "filia benedicta, surge, ne timeas (cfr. Rut 3,10; Luc 6,8; 1,30). ¹² Sanitatis integrae suscipe signum et inviolabiliter tuum serva propositum!". ¹³ Et apprehensa manu eius, elevans eam (cfr. Mar 9,26), disparuit. ¹⁴ Ipsa vero per cellulam suam huc atque illuc se convertens, nesciebat quid per servum Dei in ea fuisset effectum. ¹⁵ Putabat enim se visum videre (cfr. Act 12,9). ¹⁶ Tandem veniens ad fenestram, solitum signum fecit. ¹⁷ Ad quem citissime monachus quidam accedens, et ultra quam credi potest admirans, ad eam dixit: "Quid factum est, mater, quod surgere potuisti?". ¹⁸ At ipsa adhuc somniare se credens et ipsum non esse putans, ignem accendi poposcit. ¹⁹ Apportato iam lumine, in se reversa (cfr. Act 12,11), nullum dolorem sentiens, cuncta quae acciderant per ordinem (cfr. Est 15,9) enarravit.

Chapter 17 of 19