Caput XVIII - De quibusdam diversis miraculis.
182 ¹ In Sabinensi dioecesi vetula quaedam octogenaria erat, quae duas filias prius habens, unius earum filium iam defunctae lactandum alteri commendavit. ² Qua tandem et ipsa de marito concipiente, lac a mamillis defecit. ³ Nulla igitur erat quae orbato infantulo subveniret, nulla quae sitienti puero lactis stillicidium erogaret. ⁴ Cruciatur pro nepotulo querula anus, et extrema paupertate infelix, quo se vertere posset ignorat. ⁵ Debilitatur puer ac deficit, et simul cum eo avia compassione commoritur. ⁶ Circuit vetula per vicos (cfr. Cant 3,2) et domos, et nemo est a clamoribus liber. ⁷ Nocte quadam ad mitigandos vagitus arentia ubera in ore ponit infantis, et lacrimis plena beati Francisci consilium et iuvamen exposcit. ⁸ Statim adest innocentis amator aetatis, et solita pietate miseris miseretur: "Ego sum", inquit, "Franciscus, o mulier, quem tantis lacrimis invocasti. ⁹ Pone", ait, "mammas in ore pueruli, quoniam abundanter tibi lac Dominus dabit". ¹⁰ Implet anus sancti mandatum, et statim octogenariae mammae lactis copiam fundunt. ¹¹ Fit notum omnibus, quia fidem oculi faciunt, et replentur omnes stupore, dum curva senectus iuvenili calore virescit. ¹² Accurrunt plurimi ad videndum; inter quos illius provinciae comes, quod rumori non credidit, experientia recognovit. ¹³ Nam super adstantem comitem et de facto huiuscemodi perquirentem rugosa vetula rivum lactis influxit et a se tali eum aspersione fugavit. ¹⁴ Benedicunt proinde omnes Dominum, qui facit mirabilia magna solus (cfr. Ps 102,20; 135,4) et servum eius sanctum Franciscum sedulo venerantur obsequio. ¹⁵ Crevit cito puer nutrimento mirabili, et aetatis suae in brevi iura transcendit.
183 ¹ Vir quidam, Martinus nomine, cum longe a castro suo boves duxisset ad pascua, crus unius bovis casu quodam sic est desperate confractum, ut nihil Martinus de remedio cogitaret. ² Dum autem pro decoriatione foret sollicitus et instrumentum aliquod non haberet, domum revertitur, beato Francisco bovis curam relinquens, ne ipsum lupi ante suum reditum devorarent. ³ Summo mane ad bovem in silva relictum cum excoriatore revertitur, sed pascentem ita reperit bovem, quod nequaquam fractum crus ab altero discernebat. ⁴ Gratias egit bono pastori (cfr. Ioa 10,11) qui diligentem curam habuit (cfr. Luc 10,35) et medelam donavit.
184 ¹ Vir alter de Amiterno, cum iumentum suum furto sublatum per triennium perdidisset, ad beatum Franciscum suas convertit querelas, supplici se illi lamentatione prosternens. ² Nocte quadam, cum se sopori dedisset, audivit vocem dicentem sibi: "Surge (cfr. Act 11,7), vade Spoletum, et inde iumentum tuum reduces". ³ Evigilans ille ad vocem obstupuit, et iterum obdormivit. ⁴ Cumque iterum vocaretur, et similem denuo reciperet visionem, conversus ille interrogat quisnam esset: "Ego", inquit, "ille sum Franciscus, quem rogasti". ⁵ Timens adhuc ille, ne foret illusio, mandatum distulit adimplere. ⁶ Sed tertio iam vocatus, devotus pro quis commonitis obedivit; perrexit Spoletum, et iumentum sanum repertum ac liberaliter restitutum domum reduxit. ⁷ Rem istam omnibus ubique narravit, et sancti Francisci servum se perpetuo fecit.
185 ¹ Quidam popularis homo de Interdoclo catinum valde pulchrum emerat, quod uxori tradiderat studiose servandum. ² Die quadam uxoris ancilla catinum accepit, et in eo pannos cum lixivio abluendos immisit. ³ Sed tam solis ardore quam calore lixivii sic fuit usquequaque divisum, ut nulli usui deinceps aptum foret. ⁴ Retulit catinum ad dominam suam famula tremebunda; plus lacrimis quem verbis indicat factum. ⁵ Pavens non minus illa, furore mariti perterrita, certissime verbera exspectabat. ⁶ Abscondit illud interim diligenter et sancti Francisci merita invocat, deposcit et gratiam. ⁷ Subito per sancti suffragia partes partibus coniunguntur, et divisum per scissuras reintegratur catinum. ⁸ Fit gaudium convicinis, quae prius timenti compassae fuerant, et ad mariti notitiam rem mirandam uxor prima deduxit.
186 ¹ In Marchia quidam de Monte Ulmi, cum die quadam vomerem in aratro mitteret, fractus est vomer totaliter et divisus in partes. ² Tristis effectus homo, cum tam de fractura vomeris quam de perdita diaeta lacrimaretur non parum: "O beate Francisce", inquit, "succurre mihi de tua misericordia confidenti! ³ Annuatim fratribus tuis frumenti mensuram reddam et ipsorum servitiis occupabor, si modo gratiam experiar suam, quem experiuntur innumeri". ⁴ Oratione completa, consolidatus est vomer, reiunctum est ferrum, nec ullius remansit vestigium fractionis.
187 ¹ Clericus quidam de Vico Albo, nomine Matthaeus, veneno mortifero bibito (cfr. Mar 16,18), in tantum gravatus fuit et manifeste laesus, quod aliquo modo loqui non valens, solum finalem exitum exspectabat. ² Sacerdos quidam, ut sibi confiteretur admonuit, et verbum unum ab eo extorquere non valuit. ³ Ipse autem in corde suo (cfr. Ps 13,1) humiliter Christum orabat, ut ipsum per beati Francisci merita liberaret. ⁴ Moxque, cum beati Francisci nomen flebiliter nominavit, coram testibus qui aderant venenum evomuit.
188 ¹ Dominus Transmundus Anibaldi, Romanorum consul, tempore quo apud Senas Tusciae civitatem potestatis officio fungebatur, Nicolaum quemdam secum habebat, dilectum nimis et ad curae familiaris obsequia promptum. ² In cuius maxilla cum subito letalis subortus fuisset morbus, mortem vicinam medici praedicebant. ³ Soporato aliquantulum Virgo Christi Mater apparuit, praecipiens ei ut beato Francisco se voveret et ipsius absque mora limina visitaret. ⁴ Mane surgens (cfr. Gen 24,54), cum domino suo recitat visionem, miratus dominus ille, ad rei experientiam festinus accurrit. ⁵ Cum eo igitur usque Assisium veniens, ante tumbam sancti Francisci amicum extemplo sanatum recepit. ⁶ Mirabilis huius restitutio sanitatis, sed mirabilior dignatio Virginis, quae tam dignanter et infirmo homini condescendit, et sancti nostri merita sublimavit.
189 ¹ Succurrere novit hic sanctus omnibus invocantibus (cfr. Ps 144,18) ipsum, nec dedignatur hominum qualescumque necessitates. ² In Hispania, apud Sanctum Facundum, vir quidam cerasum habebat in horto, quae uberes ex se fructus (cfr. Luc 12,16) annuatim producens cultori proficiebat ad lucrum (cfr. Luc 2,52; Sap 15,12). ³ Tempore quodam desiccata est arbor et a radicibus arefacta. ⁴ Quam dum vellet succidere dominus, ne terram ulterius occuparet (cfr. Luc 13,7), monitus a vicino ut eam beato Francisco committeret, concessit hoc ipsum. ⁵ Miro igitur modo contra spem (cfr. Rom 4,18) suo tempore viruit, floruit, fronduit, fructusque, sicut fuerat consueta, produxit (cfr. Luc 21,30). ⁶ Unde propter tanti miraculi gratiam annuatim fructus eius fratribus transmittit.
190 ¹ Cum apud Villesilos quorumdam vermium peste vineae laederentur, a quodam de Ordine Praedicatorum incolae consilium pro huiusmodi pestis remedio petierunt. ² Qui cum duos sanctos, quales vellent, doceret eligere, ac sorte unum ex eis ad removendum pestem habere patronum, sanctum Franciscum et sanctum Dominicum elegerunt. ³ Missa proinde sors cecidit super (cfr. Act 1,26) sanctum Franciscum, et ad sua suffragia hominibus devolutis, statim omnis pestilentia fugit. ⁴ Ipsum propterea speciali reverentia colunt et suum Ordinem affectione multiplici venerantur. ⁵ Nam et singulis annis pro miraculo vinearum transmittunt fratribus vini eleemosynam specialem.
191 ¹ Iuxta Palentiam sacerdos quidam horreum habebat ad triticum conservandum, quod in sacerdotis damnum quolibet anno gurgulionibus, vermibus scilicet frumentariis, replebatur. ² Cumque sacerdos, tanto conturbatus dispendio, remedium aliquod cogitaret, beato Francisco custodiendum horreum assignavit. ³ Quo facto, post modicum extra horreum omnes vermiculos congregatos et mortuos reperit, nec ultra pestem huiuscemodi toleravit. ⁴ Sacerdos vero, pro exauditione devotus et pro beneficio non ingratus, sancti Francisci amore praebet de tritico pauperibus annuam pensionem.
192 ¹ Temporibus illis, quando bruchorum odiosa pestis regnum Apuliae devastavit, dominus cuiusdam castri, quod dicitur Petramala, beato Francisco terram suam suppliciter commendavit. ² Quae meritis sancti a maledicta peste penitus indemnis remansit, cum tamen in circuitu omnia essent praedicta pestilentia devorata (cfr. Ier 21,14).
193 ¹ Domina quaedam nobilis de castro Galete inter mamillas morbum fistulae tolerabat, quae foetore simul et dolore afflicta, salubre nullum iuvamen invenerat. ² Intravit haec die quadam, causa orationis, ecclesiam Fratrum, ubi libellum cernens sancti Francisci vitam et miracula continentem, quidnam in eo contineretur, sollicite perquisivit. ³ Cumque de veritate instructa foret, librum lacrimis perfusa suscepit, eumque super morbidum locum expandit: ⁴ "Sicut vera", inquit, "sunt, sancte Francisce, quae de te in hac pagina sunt conscripta, ita nunc tuis sanctis meritis liberer ab hac plaga!". ⁵ Et aliquamdiu flens et devotioni insistens protinus, submotis tegminibus, tam plena salute consolidata est, ut nullum posset deinceps cicatricis vestigium deprehendi.
194 ¹ Accidit huic simile in Romaniae partibus, cum pater pro filio gravi ulcere sauciato sanctum Franciscum piis pulsavit precibus: "Si vera", inquit, "sunt, sancte Dei, mira quae de te toto orbe vulgantur, experiar in hoc filio ad Dei laudem tuae clementiam pietatis". ² Repente fracto desuper opertorio, coram cunctorum oculis stuellum erupit de vulnere, caroque pueri sic exstitit solidata, ut sine signo morbi praeteriti remaneret.
195 ¹ Beato Francisco adhuc in carne vivente, frater quidam infirmitate horribili torquebatur, ex qua sic totus saepe allidebatur, ut membra eius omnia quasi in circulum verterentur. ² Nam quandoque extensus et rigidus totus, pedibus capiti coaequatis, quantum viri statura est, elevabatur in altum, subitoque ad terram resiliens, volutabatur spumans (cfr. Mar 9,19). ³ Cuius languorem sanctus pater nimium miseratus, oratione super eum effusa, signo crucis ita eum sanavit, ut talis infirmitatis molestias nullas de caetero sustineret.
196 ¹ Post mortem beati patris alius quidam frater morbum fistulae in iliis adeo gravem habebat, quod ab omni cura sanitatis omnino iam fuerat desperatus. ² Qui cum a ministro suo visitandi locum beati Francisci licentiam postularet, et minister ei non daret licentiam, ne propter laborem itineris periculum maius incurreret, frater aliquantulum contristatus est. ³ Cui beatus Franciscus adstitit quadam nocte, dicens: "Noli, fili, contristari de caetero, sed, proiecta pelle qua indueris, emplastrum depone de plaga, servaque regulam suam, et continuo liberaberis". ⁴ Qui mane consurgens (cfr. Gen 19,27), fecit quae sibi sanctus mandaverat, et subitam obtinuit sanitatem.
197 ¹ Vir unus, cum sagitta ferrea graviter esset vulneratus in capite, nullo poterat medicorum auxilio adiuvari, quia sagitta per oculi capsam intrarat et in capite remanserat interclusa. ² Qui devotione supplici beato Francisco se vovens, dum aliquantulum quiesceret et dormiret, audivit beatum Franciscum sibi dicentem in somnis (cfr. Gen 31,24), quod per posteriorem partem capitis faceret trahi sagittam. ³ Sicque, prout in somnis audierat (cfr. Sir 13,17), faciens die sequenti sine difficultate magna exstitit liberatus.
Chapter 18 of 19